Index   Back Top Print

[ LA ]

ALLOCUTIO SS.MI DOMINI NOSTRI PII PP. XII
MODERATORIBUS
ATQUE ALUMNIS CONLEGII A SANCTO
 HIERONYMO ILLYRICORUM IN URBE, QUINTUM IMPLETUM
 SAECULUM AB ORTU EIUSDEM CONLEGII CELEBRANTIBUS
*

 Die XX m. Aprilis, A.D. MCMLIII

 

Volenti animo et amantibus verbis vos, dilecti Nobis moderatores et alumni Urbani Instituti a S. Hieronymo Illyricorum et quotquot hic estis amicitiae vinculis vel beneficii gratia ei devincti, salutamus. Laetitiae plenum est eventum, quod hodie ad Nos vosmet, exspectatos quidem et gratos, deduxit.

Institutum vestrum tenella olim fuit arbor a Decessore Nostro Nicolao V sata ac, felicibus aucta incrementis, a Romanis Pontificibus evigilantibus usque curis tecta fuit ; nunc autem, cum quinque ab ortu suo expleta saecula sacris sollemnibus celebrat, frondosa est quercus, quae per tantae aetatis spatium tot res adversas sustinuit ac, dives piorum fructuum, largiores in posterum se daturam esse portendit.

Roma, iubente et largiente Deo, inclita atque alma est mater, quae nationes caelo, lingua, moribus dissociatas consociat et unit, quod quidem perbelle S. Leo Magnus enuntiavit : « Isti (nempe Apostoli Petrus et Paulus) sunt qui te ad hanc gloriam provexerunt, ut gens sancta, populus electus, civitas sacerdotalis et regia, per sacram beati Petri Sedem caput orbis effecta, latius praesideres religione divina quam dominatione terrena » (Sermo LXXXII, cap. I - Migne PL, v. 54, c. 422-423).

Conlegii vestri hoc praeclarum est munus, ut id, hospitio excipiens vestrates sacri ordinis viros, copiam eis suppeditet, ut in Urbe, catholici nominis capite, Apostolorum et Martyrum gloriis spectatissima, religione, doctrina, litteris, imbuantur.

Vestigia secuti eorum, qui aedes Instituti vestri habitarunt idque memorandae exemplis vitae honestarunt, in hoc alacriores usque et vos niti pergite : istinc ferte in regiones vestras vel illuc, quo officium vestrum advocaverit, veritatem, quae nos sublime extollit, caritatem, quae nos in Christo fraterno foedere coniungit, aeternitatis spem, quae haud defuturo nos gaudio afficit.

Ut Decessores Nostri paterno studio in vos commoti, Instituto vestro quaecumque sunt fausta, laeta, salutaria percupimus atque vobis universis, qui coram adstatis, et vestratibus, qui sunt Nobis perquam cari, quia in praesenti Ecclesiae discrimine Christi fidem invicte servant, Apostolicam Benedictionem peramanter impertimus.


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, XV,
 Quindicesimo anno di Pontificato, 2 marzo 1953 - 1° marzo 1954, pp. 101 - 102
 Tipografia Poliglotta Vaticana

A.A.S., vol. XXXXV (1953), n. 6 - 7, p. 289.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana