Index   Back Top Print

[ LA ]

ALLOCUTIO SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI PII PP. XII
 MODERATORIBUS, DOCENTIBUS ATQUE ALUMNIS
PONTIFICII ATHENAEI, QUOD «ANGELICUM» NUNCUPATUR*

Die XIV m. Ianuarii, A.D. MCMLVIII

 

Oculis Nostris singulare oblectamentum comparat aspectus congressusque vester, moderatores, professores, discipuli Romani Athenaei, cui Angelicum nomen inditum; et eo magis nunc gaudemus, quia Nos, votis Nostris et vestris satis facientes, licet tandem hoc mane vosmet coram excipere, videre, alloqui.

Antequam autem utilia quaedam vobis — id fore, divina opitulante gratia, confidimus — sermone Nostro proferimus, ultro vobis de Athenaei vestri incremento et auctu admodum gratulamur. Magisteriis sacrae theologiae, iuris canonici, philosophiae alia duo Instituta, quorum alterum res mysticas et asceticas, alterum res sociales spectat, addita sunt; auctus decurialium doctorum numerus; S. Thomae Aquinatis doctrina et scripta penitius usque pervestigantur et latius evulgantur. Haec omnia pro merito agnoscimus, probamus, laudamus.

Pontificium Athenaeum vestrum, cuius Magnum Cancellarium dilectum filium Michaélem Browne, Magistrum generalem vestrum, hic adstantem salutare gaudemus, hoc potissimum consilio institutum est, ut toto catholico orbe veluti thomisticae sapientiae pharus micantissime eluceret.

Ab huiusmodi ortu decem impleta lustra mox celebrabitis, et ob faustitatem eventus vestras prospicimus laetitias. Enimvero quod tunc trepida spes erat et incohatio viae, nunc, auspice validissimo caelesti Patrono vestro, tot eximiis Instituti vestri doctoribus allaborantibus, in felicissimum exitum, res deducta est. Profecto si id, claram nactum est famam « in domo Dei..., quae est ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis » (1 Tim. 3, 15), ideo quam maxime contigit, quod S. Thomae Aquinatis doctrinas et accurate investigat lateque evulgat. Bonum est iter, quod insistitis, praelucente hoc Praestite superno vestro, qui virtutibus exornatur eximiis.

In liturgicis precibus, quae in festo S. Thomae Aquinatis Deo adrnoventur, haec duo praecipua et augusta petuntur: ... et quae docuit intellectu conspicere, et quae egit imitatione compiere (Oratio festi).

Agitedum, quaerimus: quidnam potissimum Aquinas docuit? ubinam quasi primo quodam aspectu ad erudiendum apto singulare eius magisterium colligitur? Hoc clarius luce patet : ore et exemplis vitae is apprime sacrarum disciplinarum cultores, sed etiam rationalis philosophiae sectatores docuit Ecclesiae Catholicae auctoritati summum obsequium, summam deberi reverentiam (cfr. S. Th. 3 p. Suppl. q. 29, a. 3, Sed contra 2; et 2a 2ae p. q. 10, a. 12 in c.).

Haec obsequii piena observantia erga Ecclesiae auctoritatem inde causam repetebat, quod is sibi penitus persuasum habebat vivum et falli nescium magisterium Ecclesiae proximam et universalem catholicae veritatis regulam esse.

S. Thomae Aquinatis et eximiorum Dominiciani Ordinis virorum, qui religione et sanctitate morum fulserunt, semitam persequentes, ubi Ecclesiae magisterii sive extraordinarii sive ordinarii resonat vox, attentis auribus hanc et obsequenti animo percipite, vos potissimum, dilecti filii, qui ex singulari Dei munere in hac alma Urbe apud « Petri Cathedram atque ecclesiam principalem, unde unitas sacerdotalis exorta est » (S. Cypr. Epist. 55 C. 14 - Ed. Hartel, Corp. Script. Eccl. Lat. vol. 3 p. 2, pag. 683) ad sacras disciplinas perdiscendas incumbitis. Nec tantummodo institutionibus et decretis sacri Magisterii, quae ad veritates divinitus revelatas pertinent, diligenter et prompte vobis assentiendum est, cum harum depositi una Ecclesia Catholica, Christi Sponsa, fidelis custos et non fallax interpres sit; sed humili mentis obsequio ea quoque documenta excipienda sunt, quae in quaestionibus ad naturalia et humana attinentibus versantur; nam haec quoque catholicam religionem profitentes, cumprimis theologi et philosophi, ut fas est, magni pendere debent, siquidem huiusmodi inferioris ordinis res proponuntur, utpote conexae et iunctae cum christianae fidei veritatibus et cum supernaturali hominis fine.

Theologico viro haec etiam lex esto, ut, Aquinatis oh oculos habens exempla, is diligentissima scrutetur et adsidua manu volvat Sacras Scripturas, quae religiosarum disciplinarum studiosis incomparabili momento et ponderi sunt : nam, ipso sanctissimo Doctore obtestante, « auctoritatibus canonicae Scripturae utitur (sacra disciplina) proprie et ex necessitate argumentando... Innititur enim fides nostra revelationi Apostolis et Prophetis factae, qui canonicos libros scripserunt, non autem revelationi, si qua fuit aliis doctoribus factae » (S. Th. I p. q.1 a. 8 ad 2). Is quemadmodum docuit, ita semper et egit. Commentaria enim ab ipso confecta ad libros Veteris et Novi Testamenti, cumprimis ad S. Pauli Apostoli Epistulas, sententia eorum qui exquisitissimi iudicii sunt, tanta gravitate, subtilitate, diligentia lucent, ut maximis eiusdem theologicis operibus annumerari queant, et horum quasi biblicum complementum magni pendendum aestimentur. Quare si quis ea neglegat, minime dicendus est S. Angelici Doctoris piane et piene familiaritate et notitia uti. Divinarum Litterarum investigatio et consuetudo, quae Aquinatis Doctoris theologicis meditationibus continenter intermixta fuit et eius quoque exitum mire solata est, numquam a vestris studiis et a moribus spiritualis vitae facessat. Praeterea singulari commendatione dignum reputamus Thomisticae Theologiae spectativi generis studium, quod vobis valde cordi esse debet, ipso ex praecepto postremi vestri Capituli electivi: « Theologia Thomistica speculativa semper Ordinis vestri singulare patrimonium constituit » (Acta Capit. Gener. elect. 1955, n. 113). Quapropter apud Athenaeum vestrum gratia et existimatione optima floreat sacra theologia, cui perillustris Aquinas aetate sua verae disciplinae et sapientiae iura recte vindicavit et omnium doctrinarum et artium principatum adscripsit (cfr. S. Th. 1 p. q. 1 a. 5).

Nos quoque eius praecipua promerita in Encyclicis Litteris Humani generis contra quosdam novitatum sectatores aperte asseruimus (cfr. Acta Ap. Sedis a. 42, 1950, pag. 573). Quod vero ad varias theologicas quaestiones tractandas attinet, quamvis disciplinarum historicarum et earum quae experiundo cognoscuntur progressus et incrementa magni, ut par est, facienda sint, nihilo secius principia et summa doctrinae capita S. Thomae diligenter oportet tueamini.

Id autem et ad philosophicas disciplinas, aequa comparatione et proportione servata, tribuendum esse arbitramur.

Nunc postquam mentis obtutu angelicam paene sapientiam Praestitis et Magistri vestri incliti demirati estis, Nobiscum et virtutes eius meditamini, quas in mores vestros referre adsiduo conatu studeatis. Ipse enim procul dubio ad spiritualem profectum suum illas S. Apostoli Pauli sententias convertit : « Si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia, et omnem scientiam..., caritatem autem non habuero, nihil sum » (1 Cor. 13, 2) et « Scientia inflat, caritas vero aedificat » (1 Cor. 8, 2). Licet enim is speculativae partis doctrinas toto pectore coleret, agnovit tamen primas agere partes caritatem, cui, ut praecellenti decore diadematae reginae, ceterae famulantur virtutes : nam inde fides vitam, et Spiritus Sancti dona robur repetunt; inde etiam contemplationi mysteriorum Dei abscondita fiamma enutritur. Vos quoque omni cum diligentia et certatione caritatem atque coniunctim cum ea religionis alacres sensus et ceteras virtutes, quae condicionem et statum vestrum addecent, colite, ut severa, quibus vos abditis, studia, nedum noceant, evangelicae perfectionis scandendis gradibus prosint. Una simul cum supernaturalibus virtutibus religiosa vota et uniuscuiusque vestri Instituti normas et leges vigilanti cura servate; sacra liturgia castis esto in deliciis vestris; de divinis rebus sermo de ore, immo de pectore vestro divite vena crebro et ferventer decurrat ; utraque denique sit vobis fidissima comes et animi excelsitatis hortatrix, caritas veritatis et veritas caritatis.

Antequam autem orationem Nostram ad exitum adducimus, volumus meditationi et proposito vestro splendida nonnulla verba S. Bonaventurae proferre, qui cum S. Thoma Aquinate suavis amicitiae necessitudine coniunctus erat : « (Nemo) credat quod sibi sufficiat lectio sine unctione, speculatio sine devotione, investigatio sine admiratione, circumspectio sine exsultatione, industria sine pietate, scientia sine charitate, intelligentia sine humilitate, studium absque divina gratia, speculum absque sapientia divinitus inspirata... Exerce igitur te, homo Dei, prius ad stimulum conscientiae remordentem, antequam oculos eleves ad radios sapientiae in eius speculo relucentes, ne forte, ex ipsa speculatione radiorum, in graviorem incidas foveam tenebrarum » (Itinerarium mentis in Deum, n. 4: S. Bonaventurae Opera omnia, ed. Quaracchi, vol. V, 1891, pag. 296).

Dei auxilii denique pignus, a quo est caritas et qui carita, est, auspex esto Apostolica Benedictio, quam vobis universis atque inceptis vestris et vestris egregiae spei consiliis perlibenter et peramanter impertimus.


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, XIX,
Diciannovesimo anno di Pontificato, 2 marzo 1957 - 1° marzo 1958, pp. 721-724
Tipografia Poliglotta Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana