ALLOCUTIO SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI PII PP. XII
MODERATORIBUS GENERALIBUS RELIGIOSORUM
ORDINUM AC SODALITATUM IN URBE EXSTANTIBUS*
Die XI m. Februarii, A.D. MCMLVIII
Haud mediocri animi gaudio vos omnes, Filii dilectissimi, qui sodalibus ad perfectionem evangelicam contendentibus suavi divinae Providentiae consilio praepositi estis, coram Nobis astantes in Domino salutamus, utpote in aliquam, non qualemcumque, Nostri Apostolici muneris societatem adlectos. Uti enim ante aliquot annos memorabamus, dum socios vestri primi Conventus de statibus perfectionis alloquebamur, religiosae vitae institutum « ideo est atque ideo valet, quia arcte proprio Ecclesiae fini cohaeret, qui eo spectat, ut homines ad sanctitatem assequendam perducantur » (Acta Ap. Sedis, a. 1951, pag. 28). Nec enim Christi Domini voto plene responderet Eius Sponsa Ecclesia, nec spe nitentes oculi hominum ad eam tamquam ad « signum in nationes » (Is.11, 12) levatum suspicerent, nisi in eius sinu invenirentur qui vitae exemplo vel magis quam verbis, Evangelii decore formosius lucerent.
In hac igitur parte Nostri muneris, vobis, dilectissimi Filii, sive recto tramite, aliquid vobis per Codicem Iuris delegantes Nostrae supremae iurisdictionis, sive per ipsa Nobis probata Regulas et Instituta vestra illius potestatis vestrae quam « dominativam » appellant, fundamenta ponentes, vos socios Nostri supremi officii assumpsimus. Hinc fit ut Nostra plurimum intersit, ut ad mentem Nostram et Ecclesiae hanc vestram auctoritatem exerceatis.
Ea quae vestros subditos hac aetate servare praecipue expedit, ea quae innovare et aptare, memorata Nostra adhortatione proxime elapso Anno Sancto 1950 fuse descripsimus. Hodie Nobis in mente est paucis definire quo modo vos, qui eos regendos habetis quos tunc alloquebamur, ad finem quem intendimus Nobiscum adlaborare magis deceat.
Monebamus tunc ne, qui participes sunt statuum perfectionis, menti illius philosophiae, cui « existentialismi » nomen indiderunt, ullo modo cum detrimento aeternae Veritatis indulgerent (l. c. pag. 32). Iamvero, eorum est, quibus praeesse contingit clare illuminata mente per tutas semitas veritatis, non deflectendo ad dexteram vel ad sinistram partem, ad aeternae vitae metam sibi subiectos firmo ductu et forti, si oportet, manu, quam tutissime perducere. Uti ait Patriarcha eorum, qui in Occidente ad perfectionem evangelicam contendunt : « Abbas nihil extra praeceptum Domini quod sit debet aut docere aut constituere vel iubere; sed iussio eius vel doctrina fermento divinae iustitiae in discipulorum mentibus conspargatur ». (Sancti Benedicti Regula Monasteriorum, cap. II). Non ex iis quae a pluribus dici solent, non ex iis quae tamquam novissima, reiectis iam vetustioribus patrum commentationibus, nunc demum docenda et agenda circumferuntur, non ex iis quae hominibus in saeculo vitam agentibus magis consona videntur, sed ex puro fonte veritatis revelatae et ex disciplira magisterii ecclesiastici normas, quibus suos dirigant, perpetuo hauriant Superiores statuum perfectionis. Forti utique animo opus est ut plurium placitis interdum obviam eatur; nisi Superior consentiat nonnumquam et nonnullis se videri obsoletum, quomodo integram servabit Christi veritatem, semper novam, utique, sed simul semper antiquam? In normis quoque, quibus regatur oportet asceseos doctrina et ratio vivendi statuum perfectionis (uti in re graviore monebamus per Encyclicas Litteras « Humani generis »), non desunt hodie qui « rebus novis plus aequo studentes... sacri Magisterii moderationi se subducere contendant ideoque in eo versentur periculo ne sensim sine sensu ab ipsa veritate divinitus revelata discedant aliosque secum in errorem inducant » (Acta Ap. Sedis a. 1950, pag. 564). Minus certe grave est errare in disciplina morum quam in rebus fidei; uterque tamen error suo modo in perniciem suapte natura nos ducit, et sine dubio ab inveniendo prout oportet Summo Bono nos retardat et impedit.
Aeque libratae ac solidae asceseos doctrinae, qualis a primis Conditoribus tradita est, longoque Ecclesiae usu sancita, firmiter inhaereant Superiores, nec ob ullas res novas ab ea recedant. Veritati enim nos adhaerere oportet, non quia hominum consensum secum trahit, sed quia veritas est, a Deo vel naturae indita, vel benigne hominibus revelata. Sint qui ei detrahant: num ideo desinit esse veritas viaque ad Deum? Sane, qui prudens sit Superior, consilia plurima libenter petet et audiet; sapien tium et doctorum sententiam multum cum animo suo revolvet et ponderabit; numquam sibi ipsi fidet perinde ac si periculum errandi cuilibet in terris non semper immineat. Postea autem, in quantum id potest, auditis imprimis iis quos ipsa Regula tamquam consiliarios natos sibi concessit, fusis plurimis precibus ad Spiritum Consilii, mature rebus omnibus consideratis, certam determinatamque sententiam amplectetur ; nec vereatur eam paterna atque humili firmitate subditis prout oportet imponere, ac secundum eam eorum actus et vitam informare. « Sicut discipulos convenit oboedire magistro, ita et ipsum provide et iuste condecet cuncta disponere » (Sancti Benedicti Reg. Monast. cap. III).
Illud proinde numquam a mentibus vestris discedat, quidquid cavillantur aliqui, quibus iugum oboedientiae religiosae iam videatur gravius quam ut huius aetatis hominibus imponatur, Superioris officium esse, cum omni quidem humilitate et caritate Christi, subditos firmiter ducere; atque Deum Iudicem non a singulis tantum, sed et ab eis etiam quibus eos commisit, rationem animarum exacturum. « Quantum sub cura sua fratrum se habere scierit numerum, agnoscat pro certo, quia in die iudicii ipsarum omnium animarum est redditurus Domino rationem » (Sancti Benedicti Reg. Monast. cap. II).
Labente tempore et novis in dies animorum necessitatibus exorientibus, aliae atque aliae, duce ut sperare licet Spiritu Sancto, ortae sunt in Ecclesia formae ducendae vitae ad perfectionem tendentis. Aliae alia a propriis alumnis requirunt; non eadem quae monachis, clericis regularibus proponuntur ; non eadem quae Religiosis, sociis recentius exortorum Institutorum saecularium. Unum tamen commune est omnibus atque commune manebit quisquis enim evangelicam perfectionem prosequitur, necesse est ut sese ab hoc mundo retrahat et secernat, re quidem secundum ea quae propria requirit a Deo indita vocatio, affectu autem penitus. Ab hoc mundo dicimus, de quo Dominus et Magister noster discipulos praemonebat suos: « de mundo non estis » (Io. 15, 19); dilectissimus autem Apostolus: « mundus totus in maligno positus est » (1 Io. 5, 19); Doctor quoque Gentium : « mihi mundus crucifixus est, et ego mundo » (Gal. 6, 14).
Affectu quidem plene a mundo alienus sit oportet qui Domino vivere intendit, Eique perfecte famulari; Dominus enim is est cui, nisi Ipsi soli serviatur, non perfecte servitur. Quol enim bonum creatum ullatenus potest cum divina perfection conferri, ne dicamus Ei coaequari? Qui animum suum non pur gavit et purgatum servat a superbia mundi eiusque concupiscen tia multiformi, quomodo potest veluti alis liberae caritatis ac Deum ascendere cum Eoque coniunctus vivere? Coniunctus qui dem, non tantum vitali illa coagmentatione gratiae sanctifican tis, quam dicimus, sed fervore quoque caritatis, qui proprius es vitae ad perfectionem contendentis?
Quis autem homo, particeps illius infirmitatis, quam securr trahit peccatum primi parentis, nisi sit ex perfectissimis, gratia Dei praeter communem modum praeventis, affectu a rebus terrenis omnino liber manere poterit, quin et re se ab eis aliqua. tenus, immo et plurimum se seiungat iisque fortiter abstineati Nemo (praeterquam ob officium sibi ab oboedientia in Ecclesia commissum) commodis omnibus fruitur quibus hoc saeculum abundat, sensuum gaudiis et delectamentis se recreat, quae sectatoribus suis largius in dies offert, quin de spiritu fidei, de caritate in Deum aliquid amittat. Immo, qui diuturniori laxitati indulserit, sensim sine sensu a proposito sanctitatis deflexerit atque in periculum se adduxerit, ne tandem fervor caritatis et ipsum lumen fidei adeo tepescant, ut ab excelso statu ad quem contenderat misere forte decidat.
Vestrae normae iudicandi, tam de doctrinis et opinionibus, quam de rebus agendis, diversae sint oportet a normis huius mundi; ratio se gerendi diversa; diversa quoque ratio qua in alios homines influere conamini. Normae vestrae iudicandi et aestimandi desumantur e Domini Evangelio Eiusque Ecclesiae doctrina; etenim « placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes » (1 Cor. 1, 21); « sapientia enim huius mundi stultitia est apud Deum » (1 Cor. 3, 19); siquidem « nos autem praedicamus Christum crucifixum » (1 Cor. 1, 23). Nisi quis, nedum mentem veneno inficiat assiduo commercio rerum huius saeculi, eam potius diligenter nutriat lectione atque consideratione rerum Dei, studio sanae doctrinae, familiaritate cum scriptis sive antiquorum sive recentiorum illorum qui firma fide et secura pietate emicuerint, quomodo poterit sapere quae recta sunt (cfr. collectam e Missa de Spiritu Sancto)?
Sed similes normae agendi vestris subditis servandae sunt. Non ad ea quae placent, nec ad ea quae delectant, neque ea quae commoda sunt anhelare possunt, sed ad Deum solum, quem non invenient nisi in assidua sensuum et voluntatis refrenatione. Voluntatis, per humilitatem imprimis et submissionem oboedientiae; sensuum, per vitae austeritatem atque sponte susceptam corporis afflictationem. Sine illis adminiculis enim quae paginis antiqui pariter et novi Testamenti totaque Ecclesiae traditione commendantur, vix non frustra sibi blanditur anima christiana se ad dilectionem Dei et proximorum propter Deum ascensuram.
Nonne immo etiam rationes, per quas in homines influere poteritis ut eos ad Deum finem ultimum deducatis, diversae sunt ab iis quas mens sibi relicta efficaces fore aestimaverit? Apostolatus quem dicimus omnino innititur necessitati gratiae praevenientis, quae audientium corda et aures adaperiat; gratiae adiuvantis, sine qua bonum ad salutem conducens nemo operatur, in bono nemo perseverat. Viae autem Domini non sunt viae nostrae; non semper « in persuasibilibus humanae sapientiae verbis » (1 Cor. 2, 4) inest vis movendi animos ad fidem et opera salutis, « sed in ostensione spiritus et virtutis » (ib.), in « ostensione » illa mysterio plena, qua ex simplici sinceritate, ex caritate, ex fortitudine credentis oritur mira efficacitas persuadendi animos eosque ad Deum ducendi ; non iis rebus novis et inauditis, quas ingenium humanum in dies excogitat, moventur homines in bonum, sed ab oculis abscondita virtute gratiae et Sacramentorum, Paenitentiae imprimis et Eucharistiae. Rursusque : nisi quis a saeculo ad tempus saltem segregatus, immo cotidie fere ad aliquod otium conversus, res illas in commercio cum solo Spiritu Sapientiae serena et pia mente consideret, nonne inficietur febri illa inquieta et non raro sterili « actionis », quam vocant, speciosae magis quam efficacis?
Ut autem vestri filii vivere possint in illa animi pace et serenitate quae ad rectam aestimationem rerum divinarum tantopere iuvat, vestri Conditores, ex antiqua Ecclesiae traditione, a Patribus in deserto commorantibus, secundum veram Evangelii sapientiam orta eos munierunt ea quam vocare solemus disciplinam seu observantiam. Quae, quamvis in variis Institutis pro vario eorum fine diversa, in omnibus tamen colenda iniungitur. Eius necessitas ad finem quem vobis proponitis ex ipsa infirma natura humana, vulnere originali laborante, oritur; eius efficacitas ad perfectionem vitae christianae consequendam diuturna, antiqua pariter atque hodierna experientia comprobatur idonea; eius sanctitas ab Ecclesia perpetuo, qua verbo, qua actibus, effertur.
Numquam ad laxiora pronae naturae humanae ingrata non fuit observantia, quam vita in statibus perfectionis secum fert ex Regula ; nostrae aetatis hominibus facile magis ingrata, utpote vitae liberiori ante conversionem ad statum perfectionis magis assuetis. Nec tamen hac de causa, quamquam eam recte in rebus non ad essentiam pertinentibus accommodastis et accommodatis viribus eorum qui nunc ad vos veniunt, eam minoris facere nec multo minus relinquere licet. Sicuti olim, ita et nunc valet illud Proverbiorum: « Tene disciplinam, ne dimittas eam: custodi illam, quia ipsa est vita tua » (Prov. 4, 13). Quod de disciplina, quam quisque sibi lubens imponit, habet auctor divinitus inspiratus, nonne idem iure dici potest de disciplina illa quam quis, per professionem vitae perfectioris, sibi assumit et servandam promittit? « Quibus ad vitam aeternam gradiendi amor incumbit, ideo angustam viam arripiunt; ut non suo arbitrio viventes, vel desideriis suis et voluptatibus oboedientes, sed ambulantes alieno iudicio et imperio, in coenobiis degentes, abbatem sibi praeesse desiderant » (Sancti Benedicti Reg. Monast. cap. V).
Ad officium autem vestrum pertinet paterna firmitate subditos hortando, monendo, increpando, imo, cum eo deveniendum sit, puniendo, secundum Regulas Instituti cuiusque vestri in recto tramite terendo eos adiuvare et continere. Nec cuilibet Superiori licet in subditum forte neglegentem vel delinquentem officii onus reicere dicendo « aetatem habet, ipse viderit ». Non ita rem aestimabit Dominus, cum rationem exiget animarum vobis commissarum « Ecce ego ipse super pastores requiram gregem meum de manu eorum » (Ezech. 34, 10); ab eo qui conivendo oves utut devias vel inconsultas sibi ipsis reliquerit neque eas firmo baculo a deviis semitis servaverit, earum sanguinem requiret! Paterna eaque vera caritas non tantum in blandiendo, sed etiam in dirigendo et castigando, prodit. Firmitas illa numquam sit dura, numquam iracunda vel minus circumspecta; sit recta semper et serena; sit mitis et misericors, prompta ad ignoscendum et ad iuvandum filium qui ab errore vel culpa resurgere conatur : ne tamen vigilare desit umquam neque umquam lassetur. Nec tantum ad vitam quam « regularem » vocare solent, quae intra saepta domus religiosae agitur, sed ad integram operam, quam vestri in vinea patrisfamilias praestant, pertineant oportet ductus et vigilantia vestra. Secundum normas vobis a Hierarchis ecclesiasticis ad quos res spectat praestitutas, vestrum est invigilare vestrorum labori subditorum, ne quid vel in propriae animae detrimentum vel in Ecclesiae et animarum dedecus vel damnum admittant, sed potius ut suum et proximorum bonum aemulentur.
Ipse vester hic coetus Superiorum Generalium, qui sponte olim primo convenit, sponte convenire pergit atque in institutum permanens ab hac Sede Apostolica probatum est et in personam moralem evectum, vestram paratissimam voluntatem postulat adlaborandi ad ea omnia, ad quae Ecclesia ope vestra uti cupit. Probe enim intellexistis vos omnes unum agmen efficere, in quo, si alii pedites, alii equites, alii sagittarii, omnes denique tandem eandem bonam pugnam dimicant. Perspexistis quam opportunum, immo necessarium sit, dum inimicus nominis Christi vires cotidie magis in unum quem invictum sperat fascem colligit, ut et vos omnesque qui Deo militant, viribus unitis, singuli in proprio ordine propriisque armis, in unam victoriam conspiretis. Haec unitas, quae diversitate gentium, mentium, usuum aliarumve rerum humanarum praepeditur, mirum in modum efflorescet, si animis vestris alte inhaerebit vera Christi caritas, quam Spiritus Sanctus in eam effundit. Haec caritas desursum orta et donata, si nos promptos reperiet ad adlaborandum, omnes facile solvet nodos angustioris, qualis pro humana tenuitate solet irrepere, praedilectionis proprii iureque dilecti Instituti. Nam proprium Institutum, ad quod a divina Providentia vocatus est, unusquisque diligat oportet; secundum proprii Instituti normas animum moresque fingat; secundum proprias leges quadamtenus ministeria apostolica deliget et aget: at omnes semper in concordi servitio eiusdem Ecclesiae, Sponsae eiusdem Domini et Dei Servatoris.
Hinc est quod illa, quae omnibus fidelibus est communis, studiosa observantia erga Petri Cathedram atque Christi Vicarium, vobis, qui ad perfectionem contendere nitimini, singulari prorsus ratione colenda est. Vos sibi prae caeteris obsequentes fore novit haec Apostolica Sedes; vos praecones fidelissimos doctrinae veritatis ab hac Cathedra procedentis esse confidit; vos prae om nibus disciplinae ecclesiasticae exemplaria et fautores futuros esse firmiter sperat. Et si quando, quae natura est Regni Dei in terris, in quo boni malis, frumentum lolio commiscetur, aliquid alicubi vacillet, titubet, erret, discindatur, certe vos, Filii dilectissimi, una Nobiscum adunati « Regnum iustitiae, amoris et pacis » (Praef. e Missa Christi Regis) propugnate invicti. Non ea immodica confidentia sui, qua olim, Spiritu Sancto nondum confirmatus, Petrus exclamabat « Et si omnes,... sed non ego » (Marc. 14, 29), pari tamen caritate, humili fiducia freti gratia vestrae ad perfectionis status vocationis, profiteri poteritis. Et si forte alii, filiorum spiritus obliti, huic Sedi Apostolicae sollicitudinem afferant, nos certe, Deo iuvante, memores quam fidelissime erimus verbi Domini : « Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam », « tu... confirma fratres tuos » (Matth. 16, 18; Luc. 22, 32).
Hisce Vicarii Christi votis ut vestra Instituta semper respondeant, vestrum sit nonnisi omni ratione aptos, id est selectos virtute et quantum oportet ingenio ceterisque dotibus iuvenes in agmen vestrorum Institutorum adlegere. Absit a vobis nimium studium turbam colligendi sociorum, qui vestra praecelsa vocatione minus digni futuri timeantur : hi enim Ecclesiae, nedum decori et emolumento, detrimento erunt et tristitiae. Si ex contrario, normas ab Ecclesia usque propositas servantes, vere clignos tantum vobis asciscatis, et Deo cura erit de huiusmodi vocationibus suscitandis, et honor, quo apud homines habebitur, vester status in multorum animis viam gratiae divinae parabit. Deo fidatis : si Ipsi quam dignissime servieritis, Ipsi cura erit de vobis, vestrisque Institutis servandis et promovendis.
Faxit Deus ut super electum hunc manipulum servorum suorum, inter reliquos eiusdem agminis milites Sibi sicut et Nobis carissimorum, copiosa descendat lux et ardor Spiritus Sancti. Et dum grato animo memoramus dulces illas prodigiales visiones Beatae Mariae Virginis Immaculatae in Lapurdensi specu, rogamus ut eiusdem Matris gratiae precatio vobis devotissimis praeclarum illud donum impetret. Cuius divinae benignitatis pignus effusa caritate vobis, dilecti Filii, vestris adiutoribus in regendis Institutis vestris, subditis vestris omnibus, ubique terrarum militantibus, iis imprimis qui ab hostibus divini Nominis cruciantur, Apostolicam benedictionem peramanter impertimus.
*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, XIX,
Diciannovesimo anno di Pontificato, 2 marzo 1957-1° marzo 1958, pp. 749-756
Tipografia Poliglotta Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana