The Holy See
back up
Search
riga

CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI 

EPISTULA

23 novembris 1990

 

Em.mis ac Exc.mis Praesidibus Conferentiarum Episcopalium

I. Instructione diei 23 februarii anno 1967 data, haec Congregatio a Conferentiis Episcopalibus postulavit, ut intra ipsorum ambitum Commissio Doctrinalis constitueretur, quae "editis scriptis invigilet, veri nominis religiosam scientiam foveat, in drpadicandis libris opem Episcopis praebeat". Subinde, litteris circularibus die 10 iulii anno 1968 datis, ipsa quasdam ulteriores indicationes proposuit, quibus ipsarum Commissionum Doctrinalium melior navitas redderetur.

II. Abhinc plus quam viginti annos, ex quo illae litterae datae sunt, et postquam de hac re opportunitas est praebita cognoscendi experientiam plurium Conferentiarum, haec Congregatio idoneum tempus iudicat revocandi et definiendi quosdam aspectus, quos comprobata opera horum annorum suggessit.

III. Commissiones Doctrinales agunt cura et mandato Conferentiarum Episcopalium, et ex institutione organa consultiva constituunt, quae opem ferant iisdem Conferentiis Episcopalis necnon singulis Episcopis in eorum sollicitudine pro doctrina fidei.

IV. Si amplitudo Conferentiae Episcopalis id sinat opportunum est condere Commissionem propriam pro quaestionibus doctrinalibus. Si res in concreto id non permittant, haec fundamentalis cura pastoralis assumi potest ab alia Commissione, aut, modo quidem subordinato, ab aliquo Episcopo singulo, qui peculiari modo attendat ad quaestiones doctrinales, nomine et ad utilitatem totius Conferentiae.

V. Sunt membra Commissionis Doctrinalis Episcopi electi a Conferentia Episcopali. Periti possunt consuli singulis vicibus, sed eorum munus differt a munere Episcoporum, quippe qui soli in se suscipiant officium sententiarum, quas Commissio forte ferat; agitur enim de Commissione Episcopali.

VI. Commissio Doctrinalis non potest publice ferre sententias nomine totius Conferentiae, nisi prius auctoritatem expresse receperit.

VII. Sollicitudo Commissionum Doctrinalium sit favere propagationi doctrinae fidei. Peculiari modo ipsae praebent auxilium Conferentiis Episcopalibus in evulgandis et explicandis documentis editis a Magisterio pontificio, prout necessitas sit et res urgeat in unoquoque territorio.

Ut singuli Episcopi in eorum ministerio pastorali iuventur, Commissiones Doctrinales videntur opus valde utile facere, si ipsae praeparent "notas reservatas" circa quaestiones et opiniones quae sint illius temporis.

Sociam ferentes operam cum Commissione Episcopali competenti, ipsae promoveant etiam praeparationem textuum auctorum, qui sint auctoritate scientifica comprobati et sicuri quoad fidelitatem erga magisterium Ecclesiae, vel saltem indicem librorum conficiant ad instituendum probatorum.

VIII. Commissiones Doctrinales etiam advocantur ad favendum navitati theologicae scientificae, ad hanc rem mutuas quoque rationes ineundo cum theologis et docentibus studiorum Universitatum et Seminariorum, necnon cum omnibus peritis disciplinarum ecclesiasticarum.

IX. Commissiones Doctrinales etiam constituunt auxilium oblatum singulis Episcopis in munere, quod est et esse debet ipsorum proprium, prosequendi et discernendi scripta theologica (libros et ephemerides) in proprio territorio edita, ne damnum inferatur rectae doctrinae, ad quam fideles ius habent.

X. Quod attinet ad debitam vigilantiam exercendam super scripta publicanda et evulganda, opportunum erit revocare disciplinam canonicam circa normas de instrumentis communicationis socialis, peculiarique modo de libris (cann. 822-832), quibus addenda sunt specialia praescripta statutorum Ordinum et Institutorum religiosorum, quae ad ipsorum sodales pertinent.

Salvo iure Sanctae Sedis, quae semper intervenire potest et de more intervenit cum influxus alicuius scripti fines Conferentiae Episcopalis egreditur, Commissio Doctrinahs suam opem offeret singulis Episcopis in libris diiudicandis.

Salvis iuribus et officiis Episcoporum circa censuram (cfr. can. 830, 1), Commissio Doctrinalis offerre poterit auxilium Episcopis, saltem significando indicem peritorum.

Ad hanc officiorum summam quod attinet, memorandus est etiam campus Domorum Librariarum catholicarum, propter earum momentum in fidei propagatione.

XI. Commissiones Doetrinales, praeterea, sociam ferunt operam cum ceteris Commissionibus Conferentiarum Episcopalium, praesertim cum iis, in quibus recidit onus quoad campum educativum (seminaria, studiorum Universitates, scholas), catechisticum, liturgicum et oecumenicum, exprimendo propriam auctoritativam sententiam super omnia quae momentum doctrinale habent. Ceterae Commissiones, de more, non deberent documenta magni momenti evulgare, nisi prius etiam receperint sententiam Commissionis Doctrinalis in iis, quae ad ipsam pertinent.

XII. Ad actionem validiorem fructuosioremque reddendam, opportunum videtur si Commissiones Doctrinales variarum Nationum, praesertim regionum lingua homogenea utentium, modos inveniant, qui aptiores sint ad experientias atque notitias inter se communicandas.

XIII. Quo aptior usque socia opera foveatur inter Commissiones Doctrinales et Congregationem pro Doctrina Fidei, opportunum erit amplificare mutuas communicationes, quae de more per Conferentiam Episcopalem transibunt.

Ad quam rem, ipsae adhibere poterunt peculiari modo "Visitationes ad limina" et colloquia specifica inter Congregationem et singulas Commissiones, ad quae etiam Praeses Conferentiae Episcopalis adesse poterit.

XIV. Valde denique prodesse poterit, si Praeses Commissionis Doctrinalis mittat, semel saltem in anno, relationem Congregationi de navitate Commissionis ac de quaestionibus doctrinalibus maioris momenti in sua Natione, suggerendo quoque quod videatur faciendum de hac re ex parte Sanctae Sedis.

 

IOSEPH Card. RATZINGER
Praefectus

ALBERTUS BOVONE
Archiep. tit. Caesarien. in Numidia
Secretarius

 

      

top