Index   Back Top Print

[ AR  - BE  - DE  - EN  - ES  - FR  - IT  - LA  - PL  - PT  - SW  - ZH_CN  - ZH_TW ]

FRANCISCI PP.
SUMMI PONTIFICIS

LITTERAE APOSTOLICAE

MISERICORDIA ET MISERA

de Iubilaeo Extraordinario Misericordiae concludendo

Franciscus, Romanus Episcopus,
omnibus praesentes Litteras inspecturis
misericordiam et pacem

 

Misericordia et misera voces sunt duae, quibus utitur S. Augustinus ad enarrandum occursum Iesu cum adultera (cfr Io 8,1-11). Nihil pulchrius et congruentius quam verbum hoc invenire poterat, quo caritatis Dei peccatorem adeuntis significaret mysterium: «Relicti sunt duo, misera et misericordia».[1] Quantum pietatis in hac narratione et divinae iustitiae! Venit praeceptum eius finem Iubilaei Extraordinarii Misericordiae collustrare simulque viam ostendere, ad quam in futurum vocamur percurrendam.

1. Evangelii haec plagula tamquam specimen merito sumi potest eorum, quae Anno Sancto celebravimus, tempore scilicet divite misericordia, quae intra communitates nostras usque celebrari atque experiri poscit. Misericordia enim esse non potest in vita Ecclesiae interiectio, sed eiusdem exsistentiam efficit, quae interiorem Evangelii manifestat atque aperit veritatem. Omnia in misericordia revelantur; omnia in miserenti Patris caritate solvuntur.

Mulier et Iesus conveniunt. Illa adultera est et iuxta Legem iudicata lapidatione punienda; hic autem praedicatione et oblato sui ipsius munere, quod ipsum ad crucem adducet, legem Moysis in genuinum spiritum primigenium restituit. Neque lex neque iustitia legalis in medio stat sermone, sed caritas Dei, qui uniuscuiusque personae cor legere valet, ut desiderium eiusdem abditissimum intellegat, cuique principatus super omnia tribuendus est. Hoc tamen in evangelico relatu non occurrunt sibi peccatum et iudicium in universum, sed peccatrix et Salvator. Illius mulieris Iesus intuitus est oculos eiusdemque cor legit ibique desiderium eius ut intellegeretur, ignosceretur ac liberaretur repperit. Miseria peccati misericordia caritatis induta est. Nullum Iesu exstat iudicium, quod signatum non esset pietate et compassione pro condicione peccatricis. Illis qui eam diiudicare et capite damnare volebant, producto silentio respondet Iesus, quod vocem Dei e conscientiis sive mulieris sive accusatorum studet emergendam. Qui lapides demittentes e manibus unus post unum exeunt (cfr Io 8,9). Et post silentium illud, dicit Iesus: «Mulier, ubi sunt? Nemo te condemnavit? […] Nec ego te condemno; vade et amplius iam noli peccare» (Io 8,10-11). Hac via eam adiuvat, ut spei plena futurum conspiciat atque adsit vitae suae denuo conciendae; posthac, si volet, «ambulare in dilectione»(cfrEph 5,2) poterit. Cum semel quis misericordia induatur, etiam si peccati causa condicio supersit infirmitatis, huic tamen imminet caritas, quae superspicere sinit ac secus vivere.

2. Iesus alioquin haec clare praeceperat, cum rogavit illum quidam de pharisaeis ut manducaret cum illo, et mulier accedit quam omnes cognoscebant in civitate peccatricem (cfr Lc 7,36-50). Quae pedes Iesu unguento unxerat, flens lacrimis rigaverat et capillis capitis sui terserat (cfr vv. 37-38). Et conturbato pharisaeo Iesus inquit: «Remissa sunt peccata eius multa, quoniam dilexit multum; cui autem minus dimittitur, minus diligit» (v. 47).

Venia signum est manifestissimum caritatis Patris, quam Iesus in omni vita suavoluit revelare. Nulla est in Evangelio plagula, quae ab hoc munere eripi possit caritatis adusque veniam pervenientis. Etiam in ultimo huius vitae spatio, dum cruci affigitur, Iesus verba dicit remissionis: «Pater, dimitte illis, non enim sciunt quid faciunt» (Lc 23,34).

Nihil eorum, quae paenitens peccator divinae proponit misericordiae, eiusdem veniae amplexu privari potest. Proinde, nemini nostrum licet condicionibus misericordiam moderari, quae semper est actus gratuitus Patris caelestis, absoluta et immerita caritas. Periclitari igitur non possumus plenae libertati resistere caritatis, qua Deus uniuscuiusque vitam ingreditur.

Misericordia est actio haec certa caritatis, quae ignoscendo vitam convertit et immutat. Hac via mysterium divinum revelatur. Deus misericors est (cfr Ex 34,6), in aeternum misericordia eius (cfr Ps 136), a progenie in progeniem quemque Ei confidentem amplectitur ac transformat, eique vitam suam offerens.

3. Quanta laetitia accensum est cor harum duarum mulierum, adulterae scilicet et peccatricis! Venia effecit, ut tandem aliquando sese liberas perciperent et perquam felices. Lacrimae ignominiae et doloris commutatae sunt in risum illius, quae comperit se amari. Misericordia laetitiam suscitat, quia cor in spem vitae novae erigitur. Inenarrabile est gaudium remissionis, quod vero in nobis fulget quotiescumque eam experimur. In capite eius caritas est, qua Deus nobis venit obviam, nimii amoris nostri infringens circulum, qui nos convolvit, ut nos vicissim misericordiae efficiat instrumenta.

Quam significantia et nobis sunt vetera verba, quae primos christianos dirigebant: «Indue igitur hilaritatem, quae Deo semper grata est et accepta et laetare in ea. Omnis enim vir hilaris bona operatur et bona sentit et contemnit tristitiam […] et omnes vivent Deo, quotquot proiecerint a se tristitiam et induerint omnem hilaritatem»![2] Misericordiam experiri comparat laetitiam. Ne sinamus multos maerores et curas eandem nobis subdcere. Cordi nostro haereat valde, ut aequo animo vitam cotidianam iugiter intueamur.

In humanitatis cultu saepius technicis rationibus subiecto genera maestitiae et solitudinis multiplicari videntur, in quae incidunt personae, et multi etiam iuvenes. Futurum enim obses videtur incertorum, quae non patiuntur stabilitatem. Sensus sic maestitiae maerorisque et taedii solent exoriri, qui paulatim usque in desperationem adducunt. Spei et veri gaudii testium opus est, ut vanae imagines deiciantur, quae falsae speciei amoenitatis ope facilem promittunt felicitatem. Alta inanitas multorum repleri potest spe, quam gestamus in corde, ac laetitia, quae eam sequitur. Summopere opus est discernere laetitiam revelatam in corde, quod misericordia attigit. Verba ergo Apostoli cumulemus: «Gaudete in Domino semper» (Phil 4,4; cfr 1 Thess 5,16).

4. Annum magni oneris celebravimus, quo misericordiae gratia nobis abunde suppeditata est. Benignitas et misericordia Domini, tamquam vehemens ventus ac salutaris, effusae sunt in universum mundum. Et hoc coram suavi Dei intuitu, qui tamdiu in unumquemque nostrum oculos convertit, nullo modo inertes possumus perseverare, quia vitam ille immutat.

Incitamur ante omnia gratias agere Domino eidemque dicere: «Complacuisti tibi, Domine, in terra tua […]. Remisisti iniquitatem plebis tuae» (Ps 85,2-3). Revera ita est: Deus calcavit iniquitates nostras et proiecit in profundum maris omnia peccata nostra (cfr Mi 7,19); oblitus est eorum et proiecit post tergum suum ea (cfr Is 38,17); quantum distat ortus ab occidente, longe fecit a se iniquitates nostras (cfr Ps 103,12).

In hoc Anno Sancto valuit Ecclesia aliis aures praebere et praesentiam ac propinquitatem Patris impensius experta est, qui operante Spiritu Sancto donum et mandatum Iesu Christi quoad veniam planius ipsi illustravit. Nova revera erat intra nos Domini visitatio. Afflatum vitae percepimus eius super Ecclesiam effusum, cuius verba denuo extulerunt missionem: «Accipite Spiritum Sanctum. Quorum remiseritis peccata, remissa sunt eis; quorum retinueritis, retenta sunt» (Io 20, 22-23).

5. Hoc exacto Iubilaeo, tempus nunc est prospiciendi atque intellegendi quomodo divinae misericordiae divitias fideliter, laetanter ac flagranter deinceps experiri possimus. Communitates nostrae vivae ac sollertes in opere denuo Evangelii nuntiandi perseverabunt prouti “conversio pastoralis”, ad quam agendam vocamur,[3] renovanti vi misericordiae cotidie informabitur. Ne sane actionem eius coerceamus, neque Spiritum maerore affligamus, qui novas semper semitas patefacit currendas, ut salutare Evangelium omnibus afferamus.

Ad misericordiam in primis vocamur celebrandam. Quantum divitiarum inest precationi Ecclesiae, cum Deus Pater miserens invocatur! In liturgia misericordia non modo iterum iterumque revocatur, sed revera recipitur atque peragitur. Ab initio ad finem eucharisticae celebrationis misericordia pluries occurrit in dialogo populi orantis cum corde Patris, qui laetatur cum amorem suum misericordem effundere potest. Post actum paenitentialem in principio peractum per acclamationem «Kyrie, eleison», statim confirmamur: «Misereatur nostri omnipotens Deus et, dimissis peccatis nostris, perducat nos ad vitam aeternam». Hac corroborata fiducia communitas, praesertim sancta die resurrectionis, coram Domino congregatur. Plurimae orationes «collectae» solent magnum misericordiae donum revocare. Tempore Quadragesimae, exempli gratia, dicimus orantes: «Deus, omnium misericordiarum et totius bonitatis auctor, qui peccatorum remedia in ieiuniis, orationibus et eleemosynis demonstrasti, hanc humilitatis nostrae confessionem propitius intuere, ut, qui inclinamur conscientia nostra, tua semper misericordia sublevemur».[4] In magna Prece eucharistica dein demergimur, renuntiante praefatione: «Quia sic mundum misericorditer dilexisti, ut ipsum [Filium] nobis mitteres Redemptorem, quem absque peccato in nostra voluisti similitudine conversari».[5] Prex eucharistica IV insuper hymnus vere est divinae misericordiae dicatus: «Omnibus enim misericorditer subvenisti, ut te quaerentes invenirent». Illud «Omnium nostrum, quaesumus, miserere»[6] supplex est postulatio, qua sacerdos in prece eucharistica utitur ad aeternae vitae consortium exposcendum. Post Orationem Dominicam sacerdos, eiusdem evolvens petitionem, pacem et liberationem a peccato expetit «ope misericordiae tuae» adiuvante. Et ante signum pacis, quo fideles communionem mutuamque caritatem pro ratione impetratae remissionis peccatorum sibi exprimunt, rursum exorat: «Ne respicias peccata nostra, sed fidem Ecclesiae tuae».[7] Per haec verba, humiliter fidenterque deprecamur unitatis et pacis pro sancta Matre Ecclesia dona. Divinae misericordiae celebratio ad summum fastigium pervenit in sacrificio eucharistico, quod memoriale est Christi mysterii paschalis, ex quo singulis hominibus historiaeque et universo mundo profluit fons salutis. Omne minimum eucharisticae celebrationis tempus denique ad Dei refert misericordiam.

In universa vita sacramentali misericordiae nobis ministratur copia. Haud parum quidem est quod Ecclesia in formulis utriusque sacramenti “sanationis”, Reconciliationis videlicet et Unctionis infirmorum, misericordiam apertius revocare voluit. Formula absolutionis dicit: «Deus, Pater misericordiarum, qui per mortem et resurrectionem Filii sui mundum sibi reconciliavit et Spiritum Sanctum effudit in remissionem peccatorum, per ministerium Ecclesiae indulgentiam tibi tribuat et pacem»;[8] et formula Unctionis infirmorum affirmat: «Per istam sanctam Unctionem et suam piissimam misericordiam, adiuvet te Dominus gratia Spiritus Sancti».[9] Proinde, in oratione Ecclesiae omnino mentio misericordiae a mera invocatione abest et summopere est ad efficaciam relata, id est quam cum fide invocamus, eadem nobis conceditur, et quam vivam et realem confitemur, revera nos innovat. Hoc fidei nostrae est summa, a nobis omni genuina natura sua servanda: ante culpam caritas Dei nobis revelatur, qua Deus mundum humanumque genus creavit. Caritas actus princeps est, quo Deus enotescit et nobis obviam venit. Cor igitur servemus fiduciae patens nos a Deo amari. Cuius caritas semper nos praevenit, comitatur et, contempto peccato nostro, iuxta assidet.

6. In his adiunctis etiam Verbum Dei auscultare peculiarem sumit significationem. Quaque die dominica apud communitatem christifidelium Verbum Dei proclamatur, ut dies Domini luce e mysterio paschali manante collustretur.[10] In celebratione eucharistica verum dialogum inter Deum et populum eius audire videtur. Nam in Lectionibus biblicis proclamandis historia salutis nostrae repetitur per iuge opus misericordiae, quae annuntiatur. Deus usque adhuc «nos tamquam amicos alloquitur», nobiscum «conversatur»,[11] ut suam nobis donet societatem et semitam patefaciat vitae. Verbum eius petita nostra et curas interpretatur iisque feraciter respondet, ut eum nobis proximum esse reapse experiri valeamus. Quantum ponderis acquirit homilia, in qua «veritas pulchritudini ac bono comitatur»,[12] ut cor credentium vibret in multitudinem misericordiae! Homiliae praeparationem et curam praedicationis valde commendamus. Quae tanto erit uberior quanto magis sacerdos misericordem benignitatem Domini in seipso erit expertus. Participare Deum nos pro certo amare non est scholasticorum suasoria, sed condicio credibilitatis proprii sacerdotii. Vivere ergo misericordiam via praecipua est, ut ea genuinus fiat nuntius consolationis et conversionis in vita pastorali. Homilia, sicut et catechesis, huius micantis cordis vitae christianae iugi eget subsidio.

7. Sacrarum Scripturarum libri magna narratio sunt mirabilium misericordiae Dei. Pagina quaeque caritate imbuitur Patris, qui inde a creatione signa amoris sui in universo imprimere voluit. Spiritus Sanctus per prophetarum verba et scripta sapientialia historiam Israelis informavit suavitatis et proximitatis Dei indiciis, populi infidelitate seposita. Vita et praedicatio Iesu historiam christianae communitatis certissime signant, quae mandatum suum de Christi mandatu sane intellexit, ut instrumentum esset constans misericordiae eius et peccatorum remissionis (cfr Io 20, 23). Per Sacram Scripturam, Ecclesiae fide sustentatam, Dominus cum Sponsa sua colloqui perserverat eidemque semitas ostendit calcandas, ut Evangelium salutis omnes attingat. Verbum Dei magis magisque celebrari, cognosci ac diffundi ardenter exoptamus, ut mysterium amoris, qui ex illo misericordiarum fonte manat, melius intellegere adiuvet. Cuius plane commonefacit Apostolus: «Omnis Scriptura divinitus inspirata est et utilis ad docendum, ad arguendum, ad corrigendum, ad erudiendum in iustitia» (2 Tm 3,16).

Omnem communitatem oporteret, quadam die dominica Anni liturgici, renovare posse munus Sacrae Scripturae diffundendae, docendae ac perdiscendae: die videlicet dominica Verbo Dei omnino consecrata, ut indesinens perspiciatur thesaurus, qui de constanti hoc dialogo Dei cum populo eius redundat. Ne desit quidem ingenium tempus istud locupletans inceptis, quae credentes concitent, ut instrumenta sint viva Verbi tradendi. Inter haec profecto exstat lectionis divinae amplificatio, ut de sacri textus oranti lectione vita spiritualis fulciatur atque augeatur. Lectio divina de propositis misericordiae concedet, ut manibus astringatur copia ubertatis quae e sacro textu exoritur, ad lumen universae traditionis spiritualis Ecclesiae perspecto, quae gestus et actuosae caritatis opera necessario affert.[13]

8. Misericordiae celebratio peculiari prorsus modo per Sacramentum Reconciliationis fit. Hoc tempus est quo sentimus amplexum Patris qui obviam procedit ad gratiam nobis restituendam ut iterum eius filii simus. Nos peccatores sumus et nobiscum pondus contradictionis ferimus inter ea quae agere velimus et ea quae re facimus (cfr Rom 7,14-21); gratia tamen semper nos praecedit vultumque prae se fert misericordiae quae in reconciliatione et venia efficaciam demonstrat. Immensus suus amor ut intellegatur, dat Deus utique coram nostra peccatorum condicione. Gratia fortior est cunctamque superat resistentiam, si qua adest, quoniam caritas omnia vincit (cfr 1 Cor 13,7).

In Remissionis Sacramento Deus viam conversionis ad Se ostendit atque invitat ut eius proximitatem denuo experiamur. Venia est quae recipi potest ante omnia cum quis incipiat vivere caritatem. Memorat hoc etiam Petrus apostolus scribens “quia caritas operit multitudinem peccatorum” (1 Pe 4,8). Solus Deus dimittit peccata, sed petit etiam a nobis ut parati simus ad aliis ignoscendum, sicut et Ipse nostra remittit: “Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris” (Mt 6,12). Quam triste est intra nos concludi, haud ad ignoscendum paratos! Praevalent rancor, furor, ultio, vitam infelicem efficientes et ad nihilum iucundum misericordiae studium redigentes.

9. Gratiae experientia, quam Eccclesia Anno iubilari tam efficaciter vixit, fuit profecto ministerium Missionariorum Misericordiae. Nempe sua actione pastorali ipsi conati sunt patefacere Deum nullum limitem ponere iis qui Eum contrito corde quaerunt, quoniam cunctis obviam it tamquam Pater. Plurima gaudii testimonia recepimus ob renovatum occursum cum Domino in Sacramento Confessionis. Ne amittamus opportunitatem vivendi fidem etiam uti reconciliationis experientiam. “Reconciliamini Deo” (2 Cor 5,20): invitatio est quam adhuc nostro tempore Apostolus dirigit ad omnem credentem ut vim reperiat caritatis quae efficit “novam creaturam” (cfr 2 Cor 5,17).

Cuique Missionario Misericordiae Nostrum gratum animum demonstramus pro hoc pretioso ministerio oblato ad efficacem reddendam veniae gratiam. Extraordinario tamen huic ministerio haud finis imponitur clausa Porta Sancta. Exoptamus enim ut adhuc maneat, usque ad nova mandata, uti certum signum producendi Iubilaei gratiam, variis in mundi partibus, vivam quidem efficacemque. Pontificio Consilio de Nova Evangelizatione Promovenda curae erit hoc tempore Missionarios Misericordiae prosequi, tamquam directa manifestatio Nostrae sollecitudinis necessitudinisque, ac magis congruas formas invenire ad hoc magni momenti ministerium exercendum.

10. Ad sacerdotes renovamus invitationem ut magna diligentia se comparent ad Confessionis ministerium, quod est vera missio sacerdotalis. Maximas gratias agimus vobis pro vestro servitio et voc rogamus ut omnes benigne excipiatis; testes ut sitis paternae affabilitatis quamvis grave sit peccatum; solliciti in adiuvando ad considerandum malum patratum; clari in principiis moralibus praebendis; parati ad comitandos fideles in itinere paenitentiali, eorum gressus patienter sequentes; praevidentes in singulis casibus decernendis; liberales in Dei venia largienda. Sicut Iesus qui coram muliere adultera silere maluit, ut eam a mortis damnatione eriperet, ita etiam sacerdos in confessione magnanimus sit corde, sciens se ab omni paenitente ad eandem suam personalem condicionem revocari: videlicet peccatoris, sed misericordiae ministri.

11. Optamus ut nos omnes meditemur verba Apostoli, quae vitae cursum conficiens scripsit, cum Timotheo confiteretur se primum esse peccatorum, addens: «sed ideo misericordiam consecutus sum» (1 Tim 1,16). Eius verba nos quoque magna vi compellunt ad nostram exsistentiam considerandam atque cernendam item Dei misericordiam agentem in mutando, convertendo transformandoque nostro corde: «Gratiam habeo ei, qui me confortavit, Christo Iesu Domino nostro, quia fidelem me existimavit ponens in ministerio, qui prius fui blasphemus et persecutor et contumeliosus; sed misericordiam consecutus sum» (1 Tim 1,12-13).

Ideo renovato usque pastorali ardore in memoriam revocemus effatum Apostoli: Deus «reconciliavit nos sibi per Christum et dedit nobis ministerium reconciliationis» (2 Cor 5,18). Nos, ad hoc ministerium destinati, primi veniam accepimus, ipsi testes effecti universalitatis veniae. Non datur lex nec praeceptum quod impedire possit quominus iterum Deus amplectatur filium ad Se revertentem, qui agnoscit se erravisse, sed denuo incipere cupit. Legem tantum respicere idem est ac fidem et divinam misericordiam ad nihilum redigere. Vis propedeutica in lege latet (cfr Gal 3,24), quae uti finem habet caritatem (cfr 1 Tim 1,5). Sed christianus vocatur ad vivendam Evangelii novitatem, «legem Spiritus vitae in Christo Iesu] (Rom 8,2). Etiam in implicatioribus casibus, ubi allicimur ad anteferendam quandam iustitiam quae e normis tantum depromitur, credere oportet in vim e divina gratia manantem.

Nos confessarii experimur tot conversiones quae sub oculis nostris sunt. Sentiamus igitur responsalitatem de gestibus et verbis quae in paenitentis interiora cordis pervenire possint, ut dimittentis Patris proximitatem et benignitatem reperiat. Ne haec momenta ad nihilum redigamus rationibus quae contradicere possunt experientiam misericordiae quae requiritur. Operam potius demus ut personalis conscientiae spatium infinito Dei amore illuminetur (cfr 1 Io 3,20).

Reconciliationis Sacramentum debet denuo invenire medium locum in vita christiana; quapropter opus est sacerdotes qui disponant suam vitam ad «ministerium reconciliationis» sustinendum (2 Cor 5,18), ita ut nemo vere paenitens prohibeatur accedere ad amorem Patris qui eius adventum praestolatur, ac omnibus facultas praebeatur veniae liberatricem vim experiendi.

Propitiam occasionem constituere potest inceptum XXIV horae pro Domino prope Dominicam IV Quadragesimae celebrandum, de quo apud dioeceses mira iam consensio est et ipsum, quod ad rem pastoralem spectat, magnopere compellit ad Sacramentum Confessionis intente experiendum.

12. Hoc urgente, ne inter reconciliationis petitionem ac Dei veniam ullum impedimentum interponatur, in posterum cunctis sacerdotibus, vi eorum ministerii, concedimus facultatem absolvendi peccatum eorum qui abortum procuraverunt. Quod nempe ad tempus iubilaei concessimus,[14] nunc ultra extenditur, contrariis quibuslibet non obstantibus. Omnibus viribus repetere cupimus abortum gravissimum esse peccatum, quoniam innocentem vitam exstinguit. Eodem tamen robore licet et oportet Nobis affirmare nullum esse peccatum quod divina misericordia attingere ac delere non valeat, cum cor contritum inveniat quod reconciliari cum Deo poscit. Quisque igitur sacerdos studeat ducere, sustinere et consolari paenitentes, quos hoc in itinere peculiaris reconciliationis comitatur.

Anno Iubilari fidelibus dedimus copiam, qui varias ob causas ecclesias adeunt ubi sacerdotes Fraternitatis Sancti Pii X sacra celebrant, ut ibi valide liciteque suorum peccatorum absolutionem sacramentalem recipere possent.[15] Horum fidelium pro pastorali bono, confidentes omnino in bonam voluntatem eorum sacerdotum unde, Deo adiuvante, plena communio in Ecclesia Catholica recuperari possit, Nostra ipsorum deliberatione decernimus ac statuimus hanc facultatem ultra iubilare tempus producere, usque ad nova hac de re mandata, ne ulli desit umquam reconciliationis signum sacramentale per Ecclesiae veniam.

13. Misericordiae est etiam vultus consolationis. «Consolamini, consolamini populum meum» (Is 40,1): verba sunt maerore referta quae propheta etiam hodie proclamat, ut spei sermo attingat eos qui maestitia ac dolore affliguntur. Ne quidem umquam sinamus ut nobis spes auferatur quae ex fide in Dominum resuscitatum oritur. Revera, saepe acerbo temptamini subicimur, sed certitudo Dominum diligere nos numquam deficere debet. Eius misericordia exprimitur etiam proximitate, affectu ac sustentatione tot fratrum sororumque oblatis cum dies veniunt maestitiae et afflictionis. Lacrimas tergere actio est vera quae circulum solitudinis frangit, intra quem saepe claudimur.

Omnes consolatione egemus, quia nemo est ab aegritudine, dolore et neglectione immunis. Quantum dolorem gignere potest acre verbum, ex invidia, aemulatione et ira ortum! Quantam aegritudinem affert proditionis, violentiae et desertionis experientia; quantam amaritudinem infert mors eorum quos caros habemus! At numquam Deus longe est cum haec tristia experimur. Verbum quod animum addit, amplexus in quo quis intellegi se sentit, blanditia qua dilectio percipitur, oratio quae adiuvat ad se fortiorem reddendum... haec omnia Dei proximitatem ostendunt per consolationem a fratribus oblatam.

Interdum etiam silentium multum iuvare potest; quoniam saepe non habentur verba ad respondendum quaestionibus illius qui patitur. Sed ubi deest verbum, compassio supplere potest ipsius qui adest, assidet, diligit manumque tendit. Minime silentium actus est deditionis, immo, momentum est virtutis et amoris. Etiam silentium ad nostrum pertinet consolationis sermonem, quoniam in opus certum convertitur communicationis et participationis aegritudinis fratris.

14. Peculiari hac nostra aetate, qua inter tot discrimina habetur etiam familiae periculum, magni est ponderis nostras familias verbo fortis consolationis attingere. Matrimonii donum est magna vocatio cui, Christi suffragante gratia, amore magnanimo, fideli et patienti est simul respondendum. Familiae pulchritudo stabilis permanet, non obstantibus tot tenebris aliisque optionibus: «Amoris laetitia quae in familiis viget laetitia est quoque Ecclesiae».[16] Iter vitae quod efficit ut vir et femina conveniant, vicissim se ament et coram Deo sibi spondeant fidelitatem in omne tempus, saepe evertitur aegritudine, proditione et solitudine. Gaudium ob filiorum donum non caret parentum sollicitudinibus, quae respiciunt eorum progressum et institutionem, aeque ac futurum aevum dignum quod acriter transigatur.

Sacramenti Matrimonii gratia non tantum fortificat familiam ut locus sit privilegio munitus ad vivendam misericordiam, sed christianam communitatem cunctamque pastoralem curam implicat, ut familiae magnum momentum proponendum extollat. Utcumque etiam post Annum Iubilarem cernere oportet implicatas condiciones familiae hoc tempore. Misericordiae experientia aptos nos efficit ut omnes humanas difficultates conspiciamus imitando Dei caritatem, qui accipere et comitari non defatigatur.[17]

Oblivisci haud possumus unumquemque secum ferre divitias pondusque suae historiae, quae eum ab omni alia persona distinguit. Vita nostra, suis cum gaudiis et doloribus, unum et haud iterabile est quiddam quod Deo misericordi inspectante decurrit. Hoc postulat, praesertim a sacerdote, attentum, altum et providum spirituale discrimen, ut omnis homo, nemine dempto, in qualibet condicione vivat, se a Deo revera acceptum sentire possit, actuose communitatis vitam participare et includi in Dei Populum qui indefesse progreditur versus regni Dei plenitudinem, regni iustitiae, amoris, veniae et misericordiae.

15. Singulare pondus habet hora mortis. Ecclesia semper vixit hunc luctuosum transitum sub lumine Iesu Christi resurrectionis, quae viam aperuit certitudini futurae vitae. Magna est nobis provocatio suscipienda, praecipue apud cultum huius temporis qui saepe nititur mortem ad nugas redigere, adeo ut mera fictio consideretur, vel eam abscondere. Mors e contra accipiatur oportet atque praeparetur tamquam transitus dolorosus et inevitabilis, sed sensu onustus: videlicet extremo actu dilectionis erga personas quae relinquuntur et erga Deum cui occurritur. Cunctis in religionibus horam mortis, sicut horam nativitatis, praesentia religiosa comitatur. Nos exsequias experimur ut spei plenam orationem pro defuncti anima et ad consolationem praebendam iis qui a dilecta persona separationem patiuntur.

Persuasum habemus in cura pastorali viva fide animata nos indigere revera ostendere quo pacto signa liturgica ac nostrae preces Domini misericordiam exprimant. Nam Ipse spei verba offert, quoniam nihil ac nemo umquam separare poterunt ab eius caritate (cfr Rom 8,35). Cum hanc rem communicat sacerdos, is magnopere opitulatur, quoniam christianae communitatis proximitatem suppeditari sinit tempore infirmitatis, solitudinis, incertitudinis et fletus.

16. Concluditur Iubilaeum et clauditur Porta Sancta. Sed misericordiae porta nostri cordis semper patet. Didicimus Deum ad nos inclinare (cfr Os 11,4), ut nos quoque Eum imitari valeamus ad fratres nos inclinantes. Tot hominum desiderium in Patris domum revertendi, qui eorum adventum praestolatur, etiam a divinae suavitatis testibus sinceris et magnanimis incitatur. Porta Sancta quam hoc Anno Iubilari sumus ingressi nos in viam caritatis induxit quam cotidie fideliter ac laetanter sequi debemus. Misericordiae via est quae sinit ut occurramus tot fratribus sororibusque qui manum tendunt ut eam quis arripere possit ad simul progrediendum.

Qui Christo proximi esse cupiunt, debent fratribus proximi fieri, quia nihil est magis acceptum Patri quam signum verum misericordiae. Suapte natura misericordia efficitur visibilis et manifesta in actione vera et vehementi. Qui semel eam expertus est eius in veritate, retro non revertitur: ea crescit iugiter et vitam immutat. Est vera nova creatio quae cor novum efficit, plene diligendi capax, atque oculos purificat ut maxime occultas agnoscant necessitates. Quam vera sunt verba, quibus Ecclesia in Vigilia Paschali orat post creationis narrationem: «Deus, qui mirabiliter creasti hominem et mirabilius redemisti».[18]

Misericordia renovat et redimit, quia duo simul conveniunt corda: Dei qui obviam venit et hominis. Hoc calefacitur atque primum sanat illud; cor lapideum immutatur in cor carneum (cfr Ez 36,26), aptum ut diligat, non obstante eius peccato. Hic percipit quispiam se revera novam esse creaturam (cfr Gal 6,15): diligor, ergo sum; veniam accepi, ergo in vitam novam nascor; misericordia donatus sum, ergo vas fio misericordiae.

17. In hoc Anno Sancto, praesertim feria sexta misericordiae, fere manu tangere potuimus quantum adesset bonum in mundo. Saepe haud cognoscitur quoniam cotidie tecte quidem ac silenter efficitur. Etiamsi non proclamantur, tamen exstant tot signa vera bonitatis et affectus, conversi in infimos et indefensos, maxime solos et derelictos. Revera exsistunt caritatis heroes qui praebent solidale auxilium pauperioribus et infelicioribus. Domino gratias agimus pro his donis magni pretii quae invitant ad reperiendum gaudium notum ei qui proximus fit infirmitati hominis sauciati. Grato animo cogitamus de tot voluntariis qui cotidie suum tempus insumunt ut sua deditione Dei praesentiam et proximitatem manifestent. Eorum servitium verum est opus misericordiae, quod complures adiuvat ut Ecclesiae se appropinquent.

18. Tempus est ut locus detur excogitandae misericordiae ad nova tot opera agenda, quae ex gratia oriuntur. Ecclesia oportet hodie narret «multa quidem et alia signa» quae Iesus fecit quaeque «non sunt scripta» (Io 20,30) ut plane pateat fecunditas amoris Christi et communitatis quae ex Eo vivit. Plus quam duo milia annorum transierunt, et opera misericordiae omnino continuantur ad visibilem reddendam Dei bonitatem.

Etiam hodie tot populi fame laborant et siti, et quantam sollicitudinem suscitant imagines infantium cibo omnino carentium. Turbae pergunt ex una Natione in aliam migrare nutrimentum quaerentes, opus, domum et pacem. Morbus, variis ex formis, perpetuam dat ansam dolendi et auxilium postulat, consolationem et solidum adiumentum. Carceres sunt loca in quibus saepe poenae coacticiae adduntur nonnumquam gravia incommoda, quae condicionibus efficiuntur vitae inhumanis. Litterarum ignoratio usque adeo diffunditur atque pueri puellaeque prohibentur quominus instituantur iique ad novas servitutis formas apponantur. Cultura extremi individualismi, potissimum in ocidentalibus regionibus, solidarietatis sensum amittit et responsalitatis erga alios. Ipse Deus compluribus hodie est ignotus quidam; quod maximam efficit paupertatem maximumque impedimentum ut dignitas inviolabilis vitae humanae agnoscatur.

Denique opera misericordiae corporalis spiritualisque ad nostram usque aetatem germanam constituunt agnitionem magni et certi effectus misericordiae veluti boni socialis. Illa enim compellit ut opera detur ad dignitatem restituendam innumeris hominibus, qui nostri sunt fratres sororesque, nobiscum vocati utique ad «credibilem civitatem» aedificandam[19].

19. Tot certa misericordiae signa hoc Anno Sancto sunt effecta. Communitates, familiae et singuli credentes laetitiam reppererunt in communicatione et pulchritudinem solidarietatis. Tamen hoc non sufficit. Mundus usque novas pergit formas spiritualis paupertatis generare et materialis quae personarum dignitatem aggrediuntur. Quam ob rem oportet Ecclesia vigilet et prompta sit ad nova misericordiae opera significanda eaque magnanime audacterque efficienda.

Omni ope ergo studeamus genera caritatis re persequi et eodem tempore misericordiae opera intellegere. Haec enim inclusionis aliquid possidet actionem et quapropter laxius dilatatur veluti olei macula neque sunt ei limites. Hac cum notione vocamur ad novum vultum operibus misericordiae praebendum quae iam semper novimus. Misericordia revera excedit; procedit longius, fecunda est. Est sicut fermentum quod farinam fermentat (cfr Mt 13,35) et sicut granum sinapis quod arbor fit (cfr Lc 13,19).

Cogitemus tantum exempli gratia opus misericordiae corporale quod est nudum operire (cfr Mt 25,36.38.43.44). Illud nos adducit ad primordia, in hortum Eden, cum Adam et Eva cognovissent se esse nudos, et cum audissent Dominum appropinquare, verecundiam habuerunt et se absconderunt (cfr Gn 3,7-8). Novimus Dominum eos puniisse; tamen «fecit quoque Dominus Deus Adae et uxori eius tunicas pelliceas et induit eos» (Gn 3,21). Verecundia superata est et dignitas restituta.

Intueamur etiam Iesum in Golgotha. Filius Dei in cruce nudus est; milites de tunica eius sunt sortiti eamque sumpserunt (cfr Io 19,23-24); nunc nihil est Ei. In cruce summum in gradum communicatio Iesu revelatur cum omnibus qui dignitatem amiserunt quia necessario orbati. Sicut Ecclesia ut sit “tunica Christi”[20] ad suum Dominum operiendum vocatur, ita implicatur ut nudorum terrae fiat particeps ut dignitatem iterum assequantur qua sunt spoliati. Ideo sententia: eram «nudus, et operuistis me» (Mt 25,36) praecipit nobis ne avertamus ab oculis nova paupertatis exclusionisque genera quae impediunt personas quo minus vivant cum dignitate.

Opere carere et iustum salarium non recipere; domum non habere vel terram incolendam; ob fidem, stirpem, socialem statum in discrimine versari…: hae et multae aliae sunt condiciones quae dignitati personae insidias ponunt, quibus navitas misericors christianorum vigilantia potissimum et solidarietate subvenit. Quot sunt hodie rerum adiuncta in quibus dignitatem personis restituere possumus atque ut vita humana agatur efficere! Cogitamus solum de tot parvulis utriusque sexus qui violentias sustinent multiplicis generis laetitia vitae eos despoliantes. Eorum tristes vultus et deperditi in mente Nostra defiguntur; auxilium nostrum postulant ut a servitutibus liberentur mundi nostrae aetatis. Hi parvuli sunt futuri iuvenes; quomodo eos paramus ad vivendum cum dignitate et responsalitate? Qua spe possunt suum tempus praesens obire et futurum?

Indoles socialis misericordiae requirit ne inertes maneamus, immo ut neglegentiam et simulationem eiciamus, ne proposita et incepta ad inane recidant. Spiritus Sanctus iuvet nos ut semper prompti simus ad agendum re et gratuito, ne iustitia et vita dignitatis sint vana verba ad tempus accommodata, sed ut officium sint certum illius qui praesentiam Regni Dei testari studet.

20. Operam oportet demus ut misericordiae cultus augeatur, qui adest cum alius alium convenit: ex hoc quippe cultu nemo neglegenter alium respicit neque oculos avertit, cum fratres dolentes videt. Misericordiae opera sunt “fabrilia”: inter se non sunt aequalia; nostrae manus sexcentis modis eas fingere possunt, et quamvis unus sit Deus qui eas concitat atque una sit “materia” ex qua fabricantur, id est ex misericordia ipsa, unaquaeque diversam formam obtinet.

Etenim misericordiae opera totam personae vitam attingunt. Hac de causa evertere revera cultum possumus, a simplicibus gestibus sumpto initio, qui ad corpus ac spiritum perveniunt, id est ad personarum vitam. Officium est quod christiana communitas pro suo indicare potest, conscia prorsus Domini Verbo se vocari, ut neglegentia et individualismo se exuat, in quibus allecti includimur ad vitam agendam commodam et difficultatum expertem. «Pauperes enim semper habetis vobiscum» (Io 12,8), suis discipulis dicit Iesus. Non sunt excusationes quae neglegentiam comprobent, cum novimus Eum unicuique eorum se aequavisse.

Misericordiae cultus efformatur dum assidue oratur, Spiritui agenti obtemperatur, sanctorum vitae communicatur et propius ad pauperes re acceditur. Presse invitamur ne ambigue intellegamus ubi agere oporteat. Faciendi temptatio “misericordiae doctrinam” superatur cum haec participationis communicationisque cotidiana fit vita. Ceterum numquam oblivisci debemus verba, quibus Paulus apostolus, cum suum occursum narraret cum Petro Iacobo et Ioanne, post conversionem, praecipuam partem suae missionis totiusque christianae vitae extollit: «Tantum ut pauperum memores essemus, quod etiam sollicitus fui hoc ipsum facere» (Gal 2,10). Pauperum memoriam deponere non debemus: haec invitatio plus quam umquam hodie propter eius evangelicam claritatem teneri debet.

21. Iubilaeum expertum verba in nobis infigat Petri apostoli: «Qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei; qui non consecuti misericordiam, nunc autem misericordiam consecuti» (1 Pe 2,10). Ne solummodo nobis quae recepimus studiose servemus; cum fratribus dolentibus ea participemus, ut misericordiae Patris virtute sustineantur. Pateant nostrae communitates ad commorantes in nostra regione, ut cunctis Dei blanditia per credentium testimonium perveniat.

Hoc est misericordiae tempus. Singuli nostri itineris dies Dei praesentia signantur, qui gressus nostros gratiae vi dirigit, quam Spiritus in corda infundit ad eadem fingenda ut amare valeat. Tempus est misericordiae omnibus et unicuique, ut nemo cogitare possit a Deo proximo eiusque blanditiae virtute se longe abesse. Tempus est misericordiae ut debiles inermesque, longinqui solique reperire possint praesentes fratres ac sorores qui necessitatibus ipsorum subveniant. Tempus est misericordiae ut pauperes observantem sed sollicitum in se animadvertant intuitum eorum, qui, neglegentia devicta, vitae essentiam detegant. Tempus est misericordiae ut quisque peccator veniam petere non desinat atque Patris manum percipiat qui semper recipit et ad se admovet.

Iubilaei “personarum socialiter amotarum” sub lumine, dum in mundi omnibus ecclesiis cathedralibus et sanctuariis Misericordiae Ianuae claudebantur, percepimus ut, tamquam aliud signum certum huius Anni Sancti extraordinarii, celebrari debere in universa Ecclesia, in Dominica XXXIII Temporis Ordinarii, Diem mundialem pauperum. Dignissima quidem erit comparatio ad sollemnitatem agendam Domini Nostri Iesu Christi, Universorum Regis, qui parvulis et pauperibus se aequavit atque ex misericordiae operibus nos iudicabit (cfr Mt 25,31-46). Dies erit quae communitates atque singulos baptizatos cogitare iuvabit quomodo paupertas in Evangelii corde resideat et illud teneant: usque dum Lazarus ante nostrae domus ostium iacet (cfr Lc 15,19-21), iustitia non habetur neque socialis pax. Haec Dies etiam verum erit genus novae evangelizationis (cfr Mt 11,5), qua Ecclesiae vultus renovabitur eius in perenni pastorali conversionis opera, ut misericordiae sit testis.

22. Ad Nos semper misericordes convertuntur oculi Sanctae Matris Dei. Ipsa prima viam sternit nosque comitatur in amoris testificatione. Mater Misericordiae omnes sub sui praesidii amictum recipit, quemadmodum saepe eam ars vinxit. Materno eius auxilio confidamus atque ipsius perenne indicium sequamur Iesum contuendi, misericordiae Dei fulgentem vultum.

Datum Romae, apud S. Petrum, die XX mensis Novembris, in sollemnitate Domini Nostri Iesu Christi, Universorum Regis, Anno Domini MMXVI, Pontificatus Nostri quarto.

Franciscus PP.


[1] In Evangelium Ioannis 33, 5.

[2] Hermas, Pastor, XLII, 1-4.

[3] Cfr Adhort. ap. Evangelii gaudium, 27.

[4] Missale Romanum, Dominica III in Quadragesima.

[5] Ibid., Praefatio VII de dominicis «per annum».

[6] Ibid., Prex eucharistica II.

[7] Ibid., Ritus communionis.

[8] Ordo Paenitentiae, n. 46.

[9] Ordo Unctionis infirmorum eorumque pastoralis curae, n. 76.

[10] Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. Sacrosanctum Concilium, 106.

[11] Id., Const. dogm. Dei Verbum, 2.

[12] Adhort. ap. Evangelii gaudium, 142.

[13] Cfr Benedictus XVI, Adhort. ap. post-syn. Verbum Domini, 86-87.

[14] Cfr Litterae quibus conceditur indulgentia occasione data Iubilaei Misericordiae, 1 Septembris 2015.

[15] Cfr ibid.

[16] Adh. Ap. postsynodalis Amoris laetitia, 1.

[17] Cfr ibid., 291-300.

[18] Missale Romanum, Vigilia Paschalis, Oratio post primam lectionem.

[19] Litt. enc. Lumen fidei, 50.

[20] Cfr Cyprianus, De Ecclesiae catholicae unitate, 7.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana