SUMMUS PONTIFEX
FRANCISCUS
LITTERAE APOSTOLICAE
MOTU PROPRIO DATAE
COMPETENTIAS QUASDAM DECERNERE
quibus aliquae normae immutantur
Codicis Iuris Canonici
et Codicis Canonum Ecclesiarum Orientalium
Competentias quasdam decernere potestati exsecutivae Ecclesiarum institutorumque ecclesialium locorum, ad praescripta Codicum pertinentes, quae tueantur disciplinae Ecclesiae universalis unitatem, cum virtute communionis Ecclesiae congruit et bonum proximitatis extollit. Salutaris distributio extra centrum aliud non facit, nisi ut hanc virtutem fulciat, servata hierarchicae indolis integritate.
Proinde, Ecclesiae cultura et uniuscuiusque Codicis mente iuridica perpensis, visum est Nobis in normas hucusque vigentes introducere immutationes circa aliquas res praefinitas, competentias cuique proprias tribuendo. Primum sic proponitur intellectum collegialitatis et oneris pastoralis fovere Episcoporum, sive dioecesanorum eparchialiumve sive in Conferentiis Episcoporum vel iuxta instituta hierarchica orientalia congregatorum, necnon Superiorum maiorum, atque insuper principiis prudentiae, effectus et utilitatis favere.
In his normarum immutationibus amplius ostenditur universalitas participata et pluralis Ecclesiae, quae, vindice Romani Pontificis ministerio, quoad unitatem pertinet, diversitates amplectitur sine exaequatione. Citior simul pastoralis actionis provehitur auctoritatum locorum regiminis effectus, earundem etiam iuvante proximitate personis et casibus eum requirentibus.
His omnibus consideratis, statuimus nunc quae sequuntur:
Art. 1
In can. 237 § 2 CIC, de Seminario interdioecesano erigendo ac de eiusdem propriis Statutis, pro vocabulo approbatio verbum confirmatio adhibetur et nunc proinde sic perscribitur:
§ 2. Seminarium interdioecesanum ne erigatur nisi prius confirmatio Apostolicae Sedis, tum ipsius seminarii erectionis tum eiusdem statutorum, obtenta fuerit, et quidem ab Episcoporum conferentia, si agatur de seminario pro universo eius territorio, secus ab Episcopis quorum interest.
Art. 2
In can. 242 § 1 CIC, de institutionis sacerdotalis Ratione a Conferentia Episcoporum statuta, pro vocabulis approbanda et approbante verba confirmanda et confirmante adhibentur et nunc proinde sic perscribitur:
§ 1. In singulis nationibus habeatur institutionis sacerdotalis Ratio, ab Episcoporum conferentia, attentis quidem normis a suprema Ecclesiae auctoritate latis, statuenda et a Sancta Sede confirmanda, novis quoque adiunctis, confirmante item Sancta Sede, accommodanda, qua institutionis in seminario tradendae definiantur summa principia atque normae generales necessitatibus pastoralibus uniuscuiusque regionis vel provinciale, aptatae.
Art. 3
Textus can. 265 CIC, de instituto incardinationis, structuris pro clericis incardinandis etiam Consociationes publicas clericales adicit, quae hanc facultatem ab Apostolcia Sede obtinuerint, ut hoc modo cum can. 357§ 1 CCEO aptius congruat. Qui nunc proinde sic perscribitur:
Quemlibet clericum oportet esse incardinatum aut alicui Ecclesiae particulari vel praelaturae personali, aut alicui instituto vitae consecratae vel societati hac facultate praeditis, aut etiam alicui Consociationi publicae clericali quae eandem faculatem ab Apostolica Sede obtinuerit, ita ut clerici acephali seu vagi minime admittantur.
Art. 4
Ad can. 604 CIC, de ordine virginum earumque iure se consociandi, haec nova additur paragraphus:
§ 3. Has consociationes recognoscere atque erigere est, pro consociationibus dioecesanis, Episcopi dioecesani, intra fines sui territorii, et, pro consociationibus nationalibus, Conferentiae Episcoporum, intra fines sui territorii.
Art. 5
Can. 686 § 1 CIC et can. 489 § 2 CCEO, de indulto exclaustrationis, gravi de causa, sodali a votis perpetuis professo concedendo, terminum temporis in quinquennium extendunt, ultra quem prorogationis vel concessionis competentia Sanctae Sedi vel Episcopo dioecesano reservatur, et nunc proinde sic perscribuntur:
CIC – Can. 686 § 1. Supremus Moderator; de consensu sui consilii, sodali a votis perpetuis professo, gravi de causa concedere potest indultum exclaustrationis, non tamen ultra quinquennium, praevio consensu Ordinarii loci in quo commorari debet, si agitur de clerico. Indultum prorogare vel illud ultra quinquennium concedere solummodo Sanctae Sedi vel, si de institutis iuris dioecesani agitur, Episcopo dioecesano reservatur.
CCEO – Can. 489 § 2. Episcopus eparchialis hoc indultum nonnisi ad quinquennium concedere potest.
Art. 6
Can. 688 § 2 CIC et cann. 496 §§ 1-2 et 546 § 2 CCEO, de sodali a votis temporariis professo qui, gravi de causa, petit institutum derelinquere, compententiam indulti concedendi tribuunt supremo Moderatori, de consensu eiusdem Consilii, sive, ad normam Codicis Iuris Canonici, de instituto iuris pontificii seu iuris dioecesani vel de monasterio sui iuris agatur sive, ad normam Codicis Canonum Ecclesiarum Orientalium, de monasterio sui iuris vel de Ordine vel de Congregatione.
Quamobrem § 2 can. 496 CCEO deletur aliique canones sic perscribuntur:
CIC - Can. 688 § 2: Qui perdurante professione temporaria, gravi de causa, petit ut institutum derelinquat, indultum discedendi consequi potest a supremo Moderatore de consensu eius consilii; quoad monasterium sui iuris, de quo in can. 615, indultum, ut valeat, confirmari debet ab Episcopo domus assignationis.
CCEO - Can. 496: Qui perdurante professione temporaria, gravi de causa, a monasterio discedere et ad vitam saecularem redire vult, petitionem suam Superiori monasterii sui iuris deferat, cuius est, de consensu eius Consilii, indultum concedere, nisi ius particulare id pro monasteriis intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis sitis Patriarchae reservet.
CCEO - Can. 546 § 2: Qui perdurantibus votis temporariis, gravi de causa, petit, ut Ordinem vel Congregationem derelinquat, a Superiore Generali, de consensu eius Consilii, consequi potest indultum definitive ab Ordine vel Congregatione discedendi et ad vitam saecularem redeundi cum effectibus, de quibus in can. 493.
Art. 7
Cann. 699 § 2, 700 CIC atque cann. 499, 501 § 2 et 552 § 1 CCEO ita innovantur, ut decretum dimissionis, gravi de causa, sodalis a votis sive temporariis sive perpetuis professi ab Instituto vim habet ab ipso momento, quo a supremo Moderatore, de consensu eius Consilii, latum notificatum est ei, cuius interest, firmo tamen iure religiosi recurrendi. Quorum textus nunc proinde sic perscribitur:
CIC – Can. 699 § 2: In monasteriis sui iuris, de quibus in can. 615, dimissionem sodalis professi decernere pertinet ad Superiorem Maiorem, de consensu eius Consilii.
CIC - Can. 700: Decretum dimissionis in sodalem professum latum vim habet simul ac ei, cuius interest, notificatur. Decretum vero, ut valeat, indicare debet ius, quo religiosus dimissus gaudet, recurrendi intra decem dies a recepta notificatione ad auctoritatem competentem. Recursus effectum habet suspensivum.
CCEO - Can. 499: Perdurante professione temporaria, sodalis dimitti potest a Superiore monasterii sui iuris, de consensu eius Consilii, secundum can. 552, §§ 2 et 3; sed dimissio, ut valeat, confirmari debet a Patriarcha, si ius particulare ita fert pro monasteriis intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis sitis.
CCEO - Can. 501 § 2: Sodalis vero potest adversus decretum dimissionis intra quindecim dies cum effectu suspensivo sive recursum interponere sive postulare, ut causa via iudiciali tractetur.
CCEO - Can. 552 § 1: Sodalis a votis temporariis dimitti potest a Superiore Generali, de consensu eius consilii.
Art. 8
In can. 775 § 2 CIC, de catechismis Conferentiae Episcoporum edendis pro ipsius territorio, pro vocabulo approbatione verbum confirmatione adhibetur et nunc proinde sic perscribitur:
§ 2. Episcoporum conferentiae est, si utile videatur, curare, ut catechismi pro suo territorio, praevia Sedis Apostolicae confirmatione, edantur.
Art. 9
Can. 1308 CIC et can. 1052 CCEO, de Missarum onerum reductione, competentiam innovant et nunc proinde sic perscribuntur:
CIC - Can. 1308 § 1: Reductio onerum Missarum, ex iusta tantum et necessaria causa facienda, reservatur Episcopo dioecesano et supremo Moderatori instituti vitae consecratae vel societatis vitae apostolicae clericalium.
§ 2. Episcopo dioecesano competit facultas reducendi ob deminutionem redituum, quamdiu causa perduret ad rationem eleemosynae in dioecesi legitime vigentis, Missas legatorum, quae sint per se stantia, dummodo nemo sit qui obligatione teneatur et utiliter cogi possit ad eleemosynae augmentum faciendum.
§ 3. Eidem competit facultas reducendi onera seu legata Missarum gravantia institutum ecclesiasticum, si reditus insufficientes evaserint ad finem proprium eiusdem instituti congruenter consequendum.
§ 4. Iisdem facultatibus, de quibus in §§ 2 et 3, gaudet supremus Moderator instituti vitae consecratae vel societatis vitae apostolicae clericalium.
CCEO - Can. 1052 § 1: Reductio onerum Divinam Liturgiam celebrandi reservatur Episcopo eparchiali et Superiori Maiori institutorum religiosorum vel societatum vitae communis ad instar religiosorum clericalium.
§ 2. Episcopo eparchiali competit potestas reducendi ob deminutionem redituum, dum causa perdurat, ad rationem oblationum in eparchia legitime vigentium numerum celebrationum Divinae Liturgiae, dummodo nemo sit, qui obligatione tenetur et utiliter cogi potest ad oblationum augmentum faciendum.
§ 3. Episcopo eparchiali etiam competit potestas reducendi onera Divinam Liturgiam celebrandi, quae Instituta ecclesiastica gravant, si reditus ad ea, quae ex iisdem tempore acceptationis onerum obtineri potuerunt, consequenda insufficientes evaserunt.
§ 4. Potestates, de quibus in §§ 2 et 3, habent etiam Superiores Generales institutorum religiosorum vel societatum vitae communis ad instar religiosorum clericalium.
§ 5. Potestates, de quibus in §§ 2 et 3, Episcopus eparchialis delegare potest tantummodo Episcopo Coadiutori, Episcopo Auxiliari, Protosyncello vel Syncellis, omni subdelegatione exclusa.
Art. 10
Can. 1310 CIC et can. 1054 CCEO, de oneribus piis causis et piis fundationibus adiunctis, competentiam innovant et nunc proinde sic perscribuntur:
CIC - Can. 1310 - § 1. Fidelium voluntatum pro piis causis reductio, moderatio et commutatio possunt ab Ordinario fieri ex iusta tantum et necessaria causa, auditis iis, quorum interest, et proprio consilio a rebus oeconomicis atque servata, meliore quo fieri potest modo, fundatoris voluntate.
§ 2. In ceteris casibus recurrendum est ad Sedem Apostolicam.
CCEO - Can. 1054 - § 1. Voluntatum christifidelium bona sua in pias causas donantium vel reliquentium, reductio, moderatio et commutatio a Hierarcha iusta tantum et necessaria de causa fieri possunt, consultis eis, quorum interest, et consilio competenti atque servata quam optime fundatoris voluntate.
§ 3. In omnibus ceteris casibus de hac re adiri debet Sedes Apostolica vel Patriarcha, qui de consensu Synodi permanentis agat.
Quaecumque his Litteris Apostolicis Motu proprio datis decreta sunt, firma ac rata esse statuimus, contrariis quibuslibet, peculiari etiam mentione dignis, minime obstantibus, iubentes ut per editionem in actis diurnis L’Osservatore Romano promulgentur et vigere incipiant die XV mensis Februarii anno MMXXII ac deinde in commentario officiali Acta Apostolicae Sedis edantur.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die undecimo mensis Februarii, in memoria Beatae Mariae Virginis de Lourdes, anno MMXXII, Pontificatus Nostri nono.
FRANCISCUS PP.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana