Index   Back Top Print

[ DE  - EN  - ES  - FR  - HR  - IT  - LA  - PT ]

LITTERAE APOSTOLICAE MOTU PROPRIO DATAE

«AUTHENTICUM CHARISMATIS»

QUIBUS CAN. 579 CODICIS IURIS CANONICI MUTATUR

 

«Authenticum charismatis signum ecclesialem indolem suam debet patefacere, id est "ecclesialitatem", quae est facultas charismatis ipsius sese concorditer inserendi in vitam Populi Sancti Dei, quae sit omnibus utilis» (Adhort. ap., Evangelii gaudium, 130). Christifideles de charismatum veritate deque fundatorum integritate a suis Pastoribus opportune moneantur.

Iudicium enim de ecclesialitate et charismatis fiducia pertinet ad Pastorum Ecclesiarum particularium auctoritatem, quae in magnis sollicitudinibus erga omnes formas vitae consecratae ac praesertim in praecipuo officio perpendendi opportunitatem nova Instituta vitae consecratae et novas Societates vitae apostolicae condendi significatur. Ideo opus est ut res huiusmodi rite congruat cum donis, quae in Ecclesia particulari Spiritus suscitat eademque cum gratiarum actione generose accipiantur. Simul autem cavendum est «ne incaute oriantur instituta inutilia aut sufficienti vigore non praedita» (Con. Oecum. Vat. II, Decr. de accommodata renovatione vitae religiosae, Perfectae caritatis, 19).

Sedis quidem Apostolicae est Pastoribus consilio adesse unde ducantur ad discernendam rationem quo pacto nova Instituta vel novae Societates dioecesani iuris in Ecclesia constituantur. Nam Adhortatio Apostolica postsynodalis Vita consecrata, cum de novis consecratae vitae generibus agit, his verbis aperte asseverat: «vitalis eorum vigor oportet ab Ecclesiae auctoritate excutiatur, cuius est necessarias experiri probationes quibus et finis concitantis veritas confirmetur simulque nimia institutionum inter se consimilium multitudo vitetur, imminente scilicet periculo ne magno cum detrimento in parvulos manipulos diffringantur» (n. 12). Hanc ob rem, nova Instituta vitae consecratae et novae Societates vitae apostolicae ab ipsa Sede Apostolica, cui uni contingit supremum iudicandi munus, publice probari debent.

Erectio igitur canonica horum Institutorum et Societatum, ab Episcopo effecta, ambitum dioecesanum revera exsuperat ac magnum momentum tota in Ecclesia universali obtinet. Omne vero Institutum vitae consecratae atque omnis Societas vitae apostolicae, sua natura, quamvis utrumque oriatur in contextu Ecclesiae particularis «sicut donum totius Ecclesiae, non est aliquid ab eadem seiunctum vel in margine positum, sed cum ipsa Ecclesia intime coniunctum, immo insitum est in imis Ecclesiae praecordiis haud secus ac pars eius missionis praecipua» (Lettera ai Consacrati, III, 5).

His perpensis statuimus ut modificetur can. 579 eiusque in locum substituatur hic textus:

Episcopi dioecesani, in suo quisque territorio, instituta vitae consecratae formali decreto valide erigere possunt, praevia licentia Sedis Apostolicae scripto data.

Quod a Nobis hisce Litteris Apostolicis, Motu Proprio datis, decretum ac statutum est, id firmum ac ratum esse iubemus, contrariis quibuslibet non obstantibus, etiam peculiari mentione dignis, idem decernimus ut typis promulgetur in actis diurnis quibus L 'Osservatore Romano est nomen ac vim suam inde habeat a die X mensis Novembris anni MMXX, ac statim post in commentariis officialibus Acta Apostolicae Sedis pervulgetur.

Datum Laterani, die I mensis Novembris, in Sollemnitate Omnium Sanctorum, anno Domini MMXX, Pontifìcatus Nostri octavo.

 

FRANCISCUS



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana