IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULAE APOSTOLICAE
AMANTISSIMA PROVIDENTIA
AD EPISCOPOS, SACERDOTES ET CHRISTIFIDELES ITALIAE:
SEXTO EXPLETO SAECULO
AB OBITU SANCTAE CATHARINAE SENENSIS,
VIRGINIS ET ECCLESIAE DOCTORIS
Venerabiles Fratres ac Dilecti Filii
salutem et Apostolicam Benedictionem
Amantissima Providentia Dei luculenter ostendit, esse Eum actorem simulque auctorem totius historiae, novosque semper ignes in itinere hominum suscitare. Qui praeterea ad hoc impares omnino homines eligens, eorum ingenium ita erigit, ut ad ea aptet, quae paenitus eorum facultates exsuperent. Neque vero Deus hoc tantum agit ut prudentiam sapientium confundat, sed potissimum ut virtutem suam bono in lumine collocet, quae, cum nullis hominum adminiculis indigeat, simul ostendat ad quam dignitatem gratia ipsius eos elevet, ad quamque amplitudinem suo ductu possit ac velit illos evehere.
Quae autem his adumbravimus, liquido patent in S. Catharinae Senensis vita et operibus, a cuius piissimo obitu VI iamiam saecula abeunt. Qua re aequissimo quidem animo eam tamquam exemplum fidelibus imitandum proponimus, non modo Italis, sed et universi orbis. Namque est illa a Divino Spiritu miris gratiae atque humanitatis usque cumulata divitiis, per dona scilicet sapientiae, intellectus et scientiae, quibus mens humana fieri consuevit ad divina monita mirandum in modum proclivis, “in cognitione rerum divinarum et humanarum”. Egregie igitur possunt ei Psaltae verba accommodari: “Dilatasti gressus meos subtus me, et non sunt infirmata vestigia mea”; item illa: “Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum”.
I
Nimirum cum Catharina, anno MCCCXLVII est hanc in lucem edita, Italiae atque Europae condiciones sane erant in multam angustiam adductae; iam enim imminebat “pestis illa nigra” quae insequenti anno grassabatur ac vastitatem et mortem in omni loco, ac paene in omni familia spargebat. Ceterum, et alia mala et incommoda civilem id temporis societatem perturbabant, ut sunt bella et illud maxime “centum annorum”, quod acerbum ac diuturnum inter Galliam ac Britanniam exarsit; et incursiones exercituum mercennariorum; cetera. Si vero ad sacra animadvertas, longe praecipuus saeculi illius eventus fuit commoratio Romanorum Pontificum Avenionensis; ac praeterea Schisma illud Occidentis, ad annum MCCCCXVII usque productum. Atqui Senensis Virginis historia his adiunctis inseritur, in iisque Catharina primas quodammodo egit.
Infectoris pannorum filia, eademque viginti quinque filiorum paene ultima nata, quam maturrime illa intellexit quae tempora poscerent. Qua re, apostolica vivendi forma Dominicanorum allecta in Tertii Ordinis grege annumerari se petiit (pias has mulieres “Mantellatas” cognominabant); quae, tametsi proprie Sorores non erant, neque in communi degebant, alba tamen veste fuscoque Fratrum Praedicatorum pallio induebantur.
Cum adhuc admodum adulescentula esset, pietate erga pauperes et aegrotos flagrabat; patientia item in hominum invidia daemonumque bellis interioribus ferendis nitebat; prudentia insuper et humilitate in agendo, in iudicando praestabat; eamque suscepit eo tempore vitae rationem, iisque agendi principiis se gubernabat, quae apte in posterum discipulis suaderet: scilicet “nullos intemperantis naturae motus tolerari oportere, quin corrigantur”.
Circumdabat autem Catharinam varius discipulorum coetus, cuiusvis ordinis et loci; quos tum pura eius fides trahebat, tum ingenue exceptum ab illa verbum Dei, nulla neque attenuatione neque praeiudicio. Erant autem hi discipuli ex ordine laicorum, e Mantellatarum agmine, e Religiosorum familiis, interdum vel prodigiis moti. Omnes autem hoc Catharinae promisso confirmabantur: fore ut eis illa ubivis terrarum adesset, quorum etiam errores lueret. Neque non dictis satis fecit.
Ceterum Deus eam quasi alumnam docebat; eique paulatim quid animae eius utile esset, aperiebat.
Eius autem virtutis ascensus tamquam in fastigio stetit cum spiritualibus nuptiis in fide factis; quibus iudicaret quidem quispiam factum esse ut eius vita in una solitudine et contemplatione tota exhauriretur. Contra, Deus per invisibilem anulum, illam idcirco sibi constringebat, ut una secum coepta regni sui iniret. Atque illa rem sic intellexit, perinde ac si a caelesti Sponso se separari oporteret; sed confirmavit cor eius Christus sui consilii esse eam sibi arctius coniungere per “proximi caritatem”, id est, sive per dulce animi vinculum, sive per exteriores labores, seu per rem mysticam socialem, quam dixerunt.
Id autem in altiora spatia impulit, quae menti et inceptis eius late patebant. Iam ergo illa a conversione singulorum peccatorum ad conciliationem personarum ac familiarum incumbere, quas improba iurgia in vicem opponerent, aut etiam urbium et rerum publicarum. Neque vero timuit Catharina per hostiles partes transire, neque continuerunt eam aucta fere in immensum negotia, quamvis principio terruissent ad usque fletum. Ceterum interior divini Magistri instinctus quasi crescentem eidem ipsi humanitatem aperuit. Qua re, quamvis tenuis esset opificis filia nullisque litteris, utpote sine schola atque ingenii cultura, tamen mundi necessitates eius temporis eo intellectu comprehendit, ut sui vici urbani limites longe superaverit, laboresque suos ad universam hominum societatem extenderit, adeo ut iam nullus aut eius audaciae aut studio quaerendi animos modus esset. Catharina ipsa auctor est, olim Deum imposuisse “Crucem in collum, oleam in manum ipsius”, ut illa utrique populo ferret, christiano videlicet et infideli, perinde ac si Christus eam ad munus suum proprium universorum procurandae salutis evexisset.
Quo vero melius eam mysterio suae redemptionis aptaret, atque indefesso apostolatus operi pararet, Deus Catharinae stigmata impressit, die nempe primo Aprilis, anno MCCCLXXV, in templo S. Christinae, Pisis.
Nihil ergo mirum si, vix viginti novem annos nata, sui muneris magnitudinem plane percepit, quod “in Christianorum aequilibritate iterum componenda” consistebat. Ceteroquin plures iam annos “sanctum transitum” propugnabat ad Terram Christi sanctam in libertatem vindicandam, hoc sane gemino concilio: ut videlicet a pernicioso fratrum bello abduceret animos, atque cum infidelibus “fidei condimentum” communicaret.
Eodem ardore, ac paene maiore dicamus, Summum Pontificem hortabatur ut mores Ecclesiae in melius corrigendos curare, sumpto initio ab integrorum Pastorum creatione; in quam rem profecto verba ardentissima adhibebat, cum ei “Ecclesia esset ipse Christus”. Atque mala quidem reprehendit ac denuntiat, sed cum incredibili maerore, ostendens erga Ecclesiam quasi matris amorem, consiliorum virilium haud expertem, cum Summo Pontifici Gregorio XI scribit: “I statim ad sponsam tuam, quae pallida praestolatur, eique restitue colorem”; “cor amissum ei redde igneae caritatis: nam tam multus est ei ab iniquis devoratoribus sanguis exsuctus, ut ore toto expalluerit”.
Iam autem tempus imminet facinoris eius pulcherrimi Anno enim MCCCLXXVI Avenionem se contulit, pacis conciliatrix inter Sanctam Sedem et urbem Florentiam: arduae sane rei, quae duobus tantum annis post feliciter cederet, idque nonnisi iterata mediatione. Sed interim his maiora Catharinam premebant. Qua re beata Virgo Senensis Raimundo Capuano eodemque confessario suo, ante praemisso, ad Pontificem litteras dat, quibus “Christi Crucifixi nomine”, tria expromit agenda potissimum Pontifici, si velit quoquoversus tranquilla pace frui, hoc est: ut dignos Episcopos constituat, Crucis signum extollat in Terram Sanctam recuperandam; Sedem pontificalem Romae restituat.
Nempe eius oratio vocem Prophetarum sapit, maxime cum de Ecclesiae paupertate hactat, atque damna bonorum temporalium, quanta essent, attingit. De reditu vero Vicarii Christi in Sedem suam, positis ambagibus, haec habet: “Responde Spiritui Sancto, qui te vocat. Ego autem dico tibi: Veni, veni, veni”. Quem postquam cohortata est ut “ceu mitis agnus” redeat, quo maiorem dictis vim addat, hoc subiungit, ingenua libertate dicendi: “Esto mihi vir fortis, non haesitabundus”. Ceterum maeror tardissimae morae atque tot animarum ruinae has ab ea voces eliciunt: “Eheu mihi, Pater, quae dolore deficio, neque tamen mori valeo”.
Ubi autem die XVIII Iunii Avenionem pervenit, tunc per viva colloquia cum Pontifice, nulla usa aut iactantia aut timiditate, profecto effecit ut eius officii conscientia praepolleret, utpote dilationem nullam recipiens. Qua re plus Pontifex, diu fluctuans, in eam tandem opinionem venit per Virginem Senensem revera Deum loqui, qui de sua voluntate eum certiorem faceret.
Ad Gregorium autem quod attinet, Avenione die XIII Septembris, anno MCCCLXXVI relicto, Romam die XVIII Ianuarii insequentis anni pervenit, adclamante felicissime populo.
Serius vero Catharina, post legationem in “Valdorciam” administratam, rem de pace cum Florentinis concilianda iterum suscepit; ac parum abfuit, quin, anno MCCCLXXVIII, in tumultu necaretur. Hac de re amabiliter querebatur, quod, postquam ad martyrium paene accessisset, “aeternus Sponsus ei quasi valde illusisset”.
Sed heu! Eo anno, electo inter tumultus post Gregorii mortem Urbano VI, viro certe paulo rigidiore eodemque ad morum reformationem inclinato, magnum Schisma oritur, quo per quadraginta fere annos est unitas Ecclesiae turbata. Catharina, tametsi praeviderat, vulnus illud mortiferum in sua carne tulit. Ac, ceteris omnibus posthabitis, omnes vires suas eo intendit, ut unitatem mystici corporis Christi resarciret, pro unico atque vero Pontifice dimicans. Inde vero ardentissimae eius litterae bene definiri possunt “nuntiae unitatis christianae”, ob quam, summa erga Ecclesiam et Pontificem dilectione, flagrabat eius anima.
Scilicet Catharina, ab Urbano VI Romam accita, eo alacris et prompta advolavit, ubi iam, quasi in arce ipsius Ecclesiae, ageret. Monere igitur ac suadere ut “dulci Christo in terra” ii uni praesto essent qui integritate vitae niterent, quique consilio, precatione, sanctitate assisterent. E domo ipsius, in Via “a Papa” (res notatu digna) sita, iamque in domicilium publicorum oratorum conversa, litterae ac nuntii ad potentes Italiae proficisci, ad Reges Europae, ad Cardinales repugnantes, ad servos Dei ope egentes. Sancta Virgo, praeterea, milites pro Urbano dimicantes animo confirmabat, tumultuantem populum Romanum placabat, impetus Pontificis temperabat, sepulchrum beati Petri non sine negotio petebat, ubi preces funderet.
Sic annum cum semisse duri atque inexhausti laboris consumpsit, preces fundens amoris plenas: “Deus aeterne, aiebat interdum, suscipe vitam meam hanc tamquam hostiam, in hoc mystico Ecclesiae sanctae corpore”.
Ita, inter invocationes atque vehementissima animi desideria, Romae moritur, die dominico XXIX mensis Aprilis, anno MCCCLXXX, tres ac triginta annos nata, quot Sponsus eius Crucifixus vixerat.
Eius corpus conditum est Romae, in templo S. Mariae supra Minervam; ibique colitur sub ara maxime. Caput vero Senas missum est, atque per triumphum a clero populoque exceptum, praesente Lapa, Catharinae matre. In qua urbe et asservatur, in templo S. Dominici.
Catharina in Sanctorum album relata est a Summo Pontifice Pio II, per Bullam “Misericordias Domini”, die XXIX mensis Iunii, anno MCCCCLXI; ac per hoc fuit illa sollemniter ceu specimen sanctitatis Ecclesiae universae proposita. Ceterum Catharina in exemplum sumi potest excelsae illius magnitudinis, ad quam simplex de populo mulier evehi potest, omnipotentis Dei gratia suffulta.
II
Iam si ad Catharinam litteratorum more respicias, mulierem quidem dices prorsus singularem. Nam, licet nullius ludum frequentasset, essetque illitterata (fortasse tardius atque imperfecte didicit), tale tamen corpus scriptorum dictavit, ut in optimorum auctorum Italorum numero saeculi XIV in scriptoribusque mysticae disciplinae maximis locum haud minimum teneat adeo ut titulum Doctoris Ecclesiae meruerit, quo est a Paulo VI, Decessore Nostro die IV mensis Octobris, anno MDCCCCLXX insignita.
Supersunt eius Epistulae CCCLXXXI, ad humiles ad proceresque missae viros. Inest in illis insignis atque egregia pietas, quae luculenter ostendit eam iis, quas exprimit, vesci, idque abundanter, ingenua sane et eloquenti usam oratione, interdum poeticis etiam distincta luminibus. Nitent etiam Epistulae illae flagrantissimo studio erga hominem, imaginem Dei simul, simulque peccatorem; erga Christum Redemptorem, praeterea, elusque Ecclesiam, agrum videlicet, in quo Salvator noster efficit, ut sanguinis sui thesaurus fructus edat in hominum salutem. Deprehenditur quoque in illis tener animus, quasi ad omnes hominum subeundos labores natus; et ingenii celeritas; et fides, urens quidem ceu ignis in reprehendendis vitiis, mitescens tamen cum tepidos admonet, aut recreat adflictos. In hac autem agendi ratione nihil fucatum aut tritum invenias, sed solidum vigorem etiam in ipsa pietate.
Praeter Epistulas Catharina inter annos MCCCLXXVII-MCCCLXXVIII per varia temporis ac negotiorum intervalla, librum dictavit, qui plerumque inscribitur Dialogus de divina Providentia, seu De divina doctrina, quo stupens elus anima cum Domino colloquitur, ac quae aeterna Veritas ei de bono Ecclesiae, huius filiorum, universi orbis quaerenti dixerit, refert. Eminent in hoc opere sensus propheticus, ingenii aequitas, perspicuitas in dicendo; atque una cum augustissimis religionis nostrae mysterlis, de altissimis etiam quaestionibus rei asceticae ac mysticae Catharina disserit. Constans autem et pia Virginis mens ad fratres usquequaque respicit qui sunt in mundo, quos ad mala quacque pronos videt, quosque adnititur e mortali veterno excitare dormientes. Interim animi humani indagatrix acerrima, quae sit via perfectionis multa luce collustrat, hominisque provectionem celebrat, qui, si Christum oboedientem sequatur, certe viam tutam inveniet ad beatam Trinitatem.
Prospectus vero editus et apertus, rerum veritas, quas Catharina experta hactat, verborum sententiarumque vigor et splendor, faciunt ut opus hoc “egregium flos habeatur Litterarum Religiosarum Italae stirpis”.
Sunt denique Orationes, seu preces, ex ore ipsius excerptae ultimis vitae annis, quibus Virgo Senensis eflusissime ac sollicito animo cum Deo quasi praesente loquitur. Agitur de precibus subito factis ex eius mente, luce mersa divina, profluentibus, atque e corde manantibus de hominum miserlis adflicto; quae nullis tritis aut sententiis aut expostulationibus indulgentes, vivae sunt et confidentes, ac, tametsi interdum verbis audacibus explicatae, sunt tamen omnino sincerae ac rectae.
III
Figura vero omnium maxime expressa et amplissima, qua utitur huius veritatis et amoris Magistra, est pontis imago; qua profecto fere opus sancti Ioannis a Cruce praeoccupat, quod inscribitur “Ascensus in Montem Carmelum”. Adumbratur autem per illam imaginem i ter hominis a peccato ad verticem perfectionis, pressa quidem, sed subtili inquisitione psychologica. Totius vero hactationis propria ac principalis qualitas in eo est posita ut “Christocenhismum” vehementer redoleat, in quo nititur: pons enim iste Christus Iesus est, sive ipsa corporis figura in ligno suspensi, sive doctrina ac gratia sua.
Tunc autem pons iste immensae voragini, per peccatum effectue, ac limoso corruptionis saeculi flumini, ad caeli terraeque ripas coninngendas, impositus est, cum Dei Filius carnem sumpsit, divinam humanamque in se copulans naturam; estque unica iis via, qui vere velint ad vitam aeternam pervenire. Quippe omnis homo, gratiae Christi allicientem virtutem sequens (Io. 12, 32: “omnia traham ad meipsum”) et paulatim laqueos peccati abrumpens, e timore imperfecto, seu servili, se eripit; item amorem sui sensibilem ac spiritualem exuit, omnemque imperfectionem deponit.
Interim fit ascensus, totus in amore; siquidem Catharina cum divo Thoma optimisque theologis de vitae perfectione ita sentit, ut eam in “virtute caritatis” ponat, atque cum Concilio Vaticano II conspirat, sive in hoc, quod attinet. Statuit sive ad universalem vocationem ad sanctitatem vero tres gradus in Christo-ponte (“scaloni” dicit populari lingua) quos conscendat anima, quibusque significantur vel tres animae facultates, elatae amore, vel tres status progredientis animae: imperfectorum, perfectorum, perfectissimorum.
In hoc ergo ponte, scalis simili, gradus primus consistit in amore servili, alter in amore qualis est amicorum, tertius in amore filiorum.
Divisio vero ternaria non simpliciter tormam illam primis lineis designatam ac tralaticiam hactationis sequitur, sed didactica ratione multa praebet per proprias rerum adnotationes, ad gradus illius ascensus attinentes, ac modum superandi stationes inferiores, ut ita loquamur, itineris; idque ea indagandi ratione, quam ex cotidiano usu animorum Catharina colligit.
Etiam sequentia Dialogi capita, quem Hactatum lacrimarum vocare consueverunt, eandem viam et rationem ineunt, ascendentis itineris nempe, sed modo omnino novo; atque documento sunt fuisse Catharinam non solum fertilis ac singularis ingenii, sed etiam maturae ac definitae artis didacticae Magistram, tametsi dictabat ex tempore.
Quamquam spiritualis progressus non est solum res uniuscuiusvis personae. Scit enim probe sancta Catharina, ut omnes Sancti, esse et alios, et proximum momentum magnum habere; ac bene percipit amorem proximi cum Dei amore esse arcte conexum et aptum quemadmodum etiam Sacrosanctum Concilium Vaticanum II in luce collocat.
Eius ipsius est illa inopinata vox, quam Christi ore pronuntiat: “Te doceo nullam fieri virtutem, nisi per proximum per omnesque eius defectus”. Quae certe Catharina ita vult intellegi, proximum, ob gratiae atque caritatis communionem, bono vel malo, quodcumque gerimus, alligari; sed horum intellectus verborum latior: nempe esse proximum veluti “instrumentum” per quod potissimum caritas operetur, atque locum ubi in primis virtus necessario exerceatur, si non unice.
Interdum ipsum aeternum Patrem inducit, dicentem: “Anima quae me vere amat, ea etiam proximo suo operam navat; ... ac, quanto me amat, tanto illum amat: nam amor in proximum a me profluit.
Haec profecto via est, quam ostendi ut exerceatis et exploretis virtutem in vobis; qui, cum nulli mihi esse utilitati possitis, proximo commodo sitis oportet”.
Ex quo principio sescenties inculcato, sequitur ut proximus sit veIut ager in quo dilectio fraterna, patientia, iustitia socialis maxime pateant, exerceantur, investigentur, definiantur. Nam inhaerentes in usu cotidiano cum aliis ipsae simultates virtutem probant, atque, firmiter servata comparatione cum Dei dilectione exsistentiali, “eadem perfectione qua amamus Deum, rationalem creaturam nos etiam amamus”.
Quod autem Catharina solidae humanae necessitudinis argumentum tam premit, eo etiam conducit, ut in luce ponatur radix ima fraternitatis humanae, quam Christus docuit. In his enim rerum adinnctis, unusquisque hominum fit alterius paene complementum. Atque ad hoc divina Providentia alios aliis tum corporalibus tum moralibus donis cumulavit, ut hominum quilibet aliorum ope indigeat, “atque ita necessario detur materia in vicem utendae caritatis”, omnesque obligentur hac quasi reciproci auxilii necessitate, sicut corporis membra.
Eadem lege etiam in Ecclesia universa est haec partium necessitudo: quod per allegoriam trium vinearum ostenditur: propriae seu personalis, videlicet, ad proximum pertinentis atque universae populi Dei. Harum autem duae priores ita inter se coalescunt, ut “nemo sibi bene facere possit, quin simul et proximo bene faciat; neque male quis agat erga se, quin etiam erga proximum”.
Sed in delineanda conexione cum tertia vinca summa Catharinae aequilibritas et ordo mirabilia liquet. Namque in hac universali vinca, seta est unica atque vera vitis, nempe Christus Iesus, in quam unaquaeque vitis inseratur oportet, ut vitam hauriat. In hac vinca operariorum praecipuns est Papa, “Christus in terra, qui sanguinem eius nobis administrare debet”; cui nimirum quilibet alius operarius obnoxius est, sive ob debitam oboedientiam, sive quia “ipse sanguinem mitis Agni quasi clavi condit”. Scilicet his sententiis luculenter Petri primatus exprimitur tum magisterii tum regiminis, “a prima suavi Veritate statutus”, quo quidem primatu et institutio et charisma inter se iunguntur in Christo, qui eorum est fons unicus.
Ad hanc legem tota respexit Catharinae, hulus quasi angeli, Ecclesiae custodis tutelaris, industria pro Romano Pontificatu.
Munus sane ingens, quod Catharina Senensis, iuxta arcana Divinae Providentiae concilia, in historia salutis, tuita est, non quidem fluxit cum beatissimae illius exitu ad caelestem patriam. Ipsa enim salubriter Ecclesiae prodesse perrexit sive per egregia virtutis exempla, sive scriptis suis admirabilibus.
Qua re Pontifices Summi, Decessores Nostri, perenne momentum eius uno ore laudarunt; eamque fidelibus Christi per saecula proposuerunt admirandam et imitandam. Quorum profecto Pontificum, ut nonnulla subiciamus, Pius II in Bulla Canonizationis eam definit, propheticis quasi vocibus usus: “Illustris et indelebilis memoriae Virginem”; Pius IX, anno MDCCCLXVI, eam alteram Romae Patronam renuntia Pius X eam mulieribus ab Actione Gatholica exemplar destinavit, quarum etiam Patronam edixit; Pius XII S. Franciscum Assisiensem atque S. Catharinam Senensem Patronos Italiae principes, datis apostolicis Litteris “Licet Commissa”, die XVIII Iunii, anno MDCCCCXXXIX, declaravit; qui praeterea in sermone, sane memorabili, quem de iis in templo S. Mariae ad Minervae, die xv Mai anno MDCCCCXL habuit, Catharinae Senensi hoc praeconium attribuit: “In hoc serviendi Ecclesiae ministerio vos pulchre intellegitis, dilecti Filii, Catharinam tempora nostra haec antevenisse, per talem scilicet agendi rationem, quae, dum animas catholicae gentis amplificat, Senensem Virginem prope fidei ministros collocat; subiectam, nempe, eandemque in propaganda veritate, in restaurando ordine morali ac sociali humani consortii sociam”.
Neque vero minus vividae neque aetati nostrae minus accommodatae sunt laudes quas de persona atque industria Catharinae habuit Summus Pontifex Paulus VI, f. r., qua occasione sacra eius anniversaria faceret. E cuius Venerabilis Decessoris Nostri sermone haec profecto referre placet, quae, ut his temporibus, praevalida videntur: “Sancta Catharina (sic set Paulus VI, die xxx Aprilis, anno MDCCCCLXIX) adamavit Ecclesiam secundum duplicem eius naturae faciem: mysticam, videlicet, spiritualem, invisibilem, sive essentialem, Christum Redemptorem gloriosum recto respicientem, qui sanguinem suum (numquis de Christi sanguine tantopere locutus est ut Catharina?) fundere in mundum per Ecclesiam suam non cessat; iuxta alteram, praeterea, faciem, id est humanam, historicam, hierarchicam, quam videmus, quaeque numquam est a priore distincta. Atque hic quaerendum est num censores nostri qui hodie de aspectu Ecclesiae quatenus est institutio, tam severe iudicant, hanc convenientiam perspicere valeant”.
Quamquam, Paulus VI egregiam suam opinionem de perpetuitate doctrinae asceticae atque mysticae Catharinae tunc maiorem ostendit, cum maiore etiam auctoritate ei pariter ac Sanctae Teresiae Abulensi titulum Doctoris Ecclesiae attribuiti qua opportunitate de mira eius quoque sapientia pracdicavit, in Vaticana Basilica S. Petri, die IV Octobris, anno MDCCCCLXX.
Scilicet si ad vitam industriam Catharinae respiciamus, sive litterariam sive apostolicam, id idem cum illa a Deo factum esse videtur, quod olim nonnullos Episcopos, Petri limine visentes, monuimus, Spiritum Sanctum nempe semper aliquid agere et moliri ad fidelium mentes instinctu suae veritatis illuminandas, eorumque corda suo amore inflammanda. Has tamen fidei perceptiones, atque hunc serisum fidelium non abhorrere ab Ecclesiae magisterio, quo tamquam instrumento Spiritus Sanctus uti, quodque sua fulcire virtute. Tum solummodo, cum Christi fideles verbo Dei aliti fuerint, sancteque integreque prodito, charismata, sive dona eorum propria, res fieri operosas, easdemque fecundas.
O trahat, dilectissimi Fratres ac Filii, exemplum S. Catharinae - cuius vita tam negotiosa fuit, atque tum Patriae tum Ecclesiae fertilis: nam fuit acque ad Spiritus Sancti instinctum docilis, acque magisterio Ecclesiae parens - trahat, inquimus, plurimos in maiorem admirationem atque imitationem eius eximiarum virtutum: per quod confirmaretur, si accidat, fuisse et esse eius mortem vere pretiosam in conspectu Domini, ut “mors Sanctorum eius” esse consuevit.
His ergo animi Nostri sensibus patefactis, vobis, Venerabiles Fratres ac dilecti filii ex Italia, necoon universis qui ubique terrarum hanc anniversariam memoriam mortis sanctae Catharinae Senensis piis recolunt mentibus, nominatim Ordini Fratrum Praedicatorum atque Monialibus et Sororibus quae secundum elusdem religiosae Familiae instituta vitam agunt Deo consecratam, Benedictionem Apostolicam amanter impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXIX mensis Aprilis, in memoria Sanctae Catharinae Senensis, Virginis et Ecclesiae Doctoris, anno MCMLXXX, Pontificatus Nostri secundo.
IOANNES PAULUS PP. II
Copyright 1980 © Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana