IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA AD
IOSEPHUM ASAJIRO S.R.E. CARDINALEM SATOWAKI
ARCHIEPISCOPUM NAGASAJIENSEM
Venerabili Fratri Nostro
IOSEPHO ASAJIRO S. R. E. Cardinali SATOWAKI
Archiepiscopo Nagasakiensi
Quoniam, ut compertum habemus, intra paucos dies annum quintum et vicesimum complebis, Venerabilis Frater Noster, a suscepta dignitate episcopali exactum, idcirco, dum de felicissimo eventu cogitamus, Nobis placet hanc ad te dare epistulam gratulatoriam, ut per eam tibi et benevola existimatio Nostra confirmetur et persuasum habeas Nos iam nunc, etsi cogitatione dumtaxat, esse participes exspectatae huius celebritatis tuae atque laetitiae.
Est re vera, trac data opportunitate, cur in primis benignissimum Deum magna communione prece collaudemus, pro tanta largitale tibi tot annos impertita. Ipse enim olim tibi dedit ut, theologicis studiis hic Romae expletis, sacerdos in aeternum sacratus sis in ipsa Urbe. Tunc, in patriam regressus et laudabili doctrina instructus, in Nagasakiensi archidioecesi haud pauca officia obire coepisti magnique etiam ponderis. Aliquamdiu munus Administratoris Apostolici Insulae Formosue, cum res ibi in angustiis esset, explevisti magna cum laude. Postea autem providenter episcopali dignitate es insignitus atque, Ecclesia Kagoshimacusi anno MCMLV ad dioecesis gradum evecta, primus tu fuisti pastor eius, in eaque tredecim annos prosperam navavisti operare pastoralem, uti clare testantur tum Christifideles et presbyteri duplo frequentiores eo tempore facti tum incepta benefica et socialia atque scholastica per te orta et aucta. Tandem, tuis dotibus et meritis necnon peculiari ingenio missionari commendatus omnique rerum agendarum peritia praeditus et praestans, cum omnium dignissimus visus esses, qui praeclaram regeres archidioecesim Nagasakiensem, eidem praepositus es pater et pastor exeunte anno MCMLXVIII ipseque ex illo tempore immutata alacritate adhuc laboras pro salute istorum fidelium tuis curis demandatorum.
Praeterea non Nos fugit te, pro tuo munere Praesidis Conferentiae Catholicorum Iaponiae Episcoporum, excultum etiam esse eorum ducem in pastoralibus negotiis iuxtamandatum apostolicum dirigendis, in obtemperando praeceptis Concilii Vaticani II atque in inconcussa erga Apostolicam Sedem fidelitate servanda, in qua re eminens exemplum te praestas omnique laude dignum. At, cum non hic sit cur cetera multa commemoremus, quibus quidem totum novimus illustrari opus tuum, Nos igitur te ad id continuandum animo hortamur, adeo ut, etiam in posterum isti sacri gregis portioni quam maxime proficiendo, exspectationem Ecclesiae expleas.
Quod reliquum est, Nobis nunc eadem te caritate complectentibus, qua temet ipsum nuper in sacrum S. R. E. Cardinalium Gollegium cooptavimus, non aliud restat, quam ut optima vota Nostra, cum iteratis gratulationibus coniuncta. Nos interea Benedictione Apostolica firmemus tibi a manter data, quam volumus etiam ad necessarios tuos, Venerabilis Frater Noster, ad omnesque pertinere, qui huius iubilaei tui gaudia participabunt.
Ex Aedibus Vaticanis, die XII mensis Aprilis, anno MCMLXXX, Pontificatus Nostri secundo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1980 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana