Index   Back Top Print

[ IT  - LA  - PT ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
RODULFO GRABER,
EPISCOPO RATISBONENSI,
CL ANNO EXPLETO
AB OBITU MICHAËLIS SAILER

 

Venerabili Fratri Rodulfo Graber
Episcopo olim et Apostolico Administratori Ratisbonensi

Suorum praestantium pastorum sine dubio unum mox commemorabit dilecta communitas catholica Ratisbonensis, atque Monacensis et Frisingensis simul doctorem suum non modo per Germaniam sed Europam quoque totam pridem celebratum, Ioannem Michaelem Sailer, in centesima quinquagesima videlicet anniversaria ipsius obitus memoria Ratisbonae vicesimo mensis Maii die.

Tanta nempe bona tamque salutaria hic singularis profecto paedagogus et theologus fidelis effecit tum praesens ipse in schola aut pulpito tum absens per quadraginta operum propriorum volumina ac praesertim per discipulos deinde adsectatoresque claros ut catholicae in patria renovationis merito quidem iudicetur auctor sane efficacissimus, vindex rectae doctrinae acerrimus, recentioris motus œcumenici quasi quidam praenuntius.

Cupimus nimirum et Nos animo participes sollemnium esse quae per festivam memorialemque tunc fient hebdomadam non solum ad honorandum rite talem ministrum Ecclesiae magistrumque, verum etiam ad longe late illustrandum rursus omnibus insigne vitae eius et operae exemplum. Idcirco maxime optamus ut, concinente Nostra sic voce et cohortatione fraterna, novum inde derivet catholicus Germaniae populus incitamentum imitandi mentem ipsius ac fidelitatem sectandique rationem pastoralis industriae et christianae paedagogiae viam.

Studuit enim ille solidam omnino coniungere eruditionem cum morum proborum institutione, alienos ad Christum et Ecclesiam benevolentia humanitatis curaque veritatis perducere, universos demum christianos una Evangelii pietate ac doctrinae sinceritate conciliare. Quae singulae virtutes nostrum fere tempus eiusque necessitates praemonstraverunt. Idoneum propterea usquequaque eum esse arbitramur ac dignum quem doctores pastoresque recentissimae etiam aetatis respiciant et pernoscant, repetant et ante oculos perpetuo constituant.

Illuc spectat denique haec epistula Nostra tibi, Venerabilis Frater, benigne inscripta, omnes qua consalutare volumus celebrationum anniversariarum consortes, qua simul hortari eosdem interest ut quam copiosissimos hauriant fructus ex unici huius Episcopi, Ioannis Michaëlis Sailer, commemoratione in prosperam fidei catholicae renovationem numquam ceterum intermittendam.

Illuc similiter pertinet Apostolica Benedictio, quam singulis celebritatum auctoribus impertimus libentes et studiosis actoribus velut superni semper luminis conciliatricem.

Ex Aedibus Vaticanis, die XIX mensis Aprilis, anno MCMLXXXII, Pontificatus Nostri quarto.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana