Index   Back Top Print

[ DE  - EN  - ES  - FR  - IT  - LA  - PT ]

IOANNIS PAULI PP. II
SUMMI PONTIFICIS
LITTERAE APOSTOLICAE
MOTU PROPRIO DATAE
QUIBUS SANCTA BIRGITTA DE SUETIA
SANCTA CATHARINA SENENSIS
ET SANCTA TERESIA BENEDICTA A CRUCE
CONTINENTIS EUROPAEAE COMPATRONAE PROCLAMANTUR

IOANNES PAULUS PP. II
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

 

1. Spes aedificandi mundum iustiorem hominemque digniorem, inducta ab exspectatione tertii millennii quod iam instat, discedere non potest a conscientia quod nihil valent humani conatus nisi divina gratia roborentur: «Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laborant, qui aedificant eam» (Ps 127 [126], 1). Hoc recordentur oportet etiam quotquot hac aetate propositum tenent redigendi Europam in novum ordinem, qui tribuat veteri Continenti facultatem sapienter utendi divitiis propriae historiae, reiectis praeteriti temporis acerbis hereditatibus, ut indole accommodata melioribus traditionibus respondeatur postulationibus mundi usque sese commutantis.

Certum est in composita Europae historia christianismum elementum medium constituere praecipuumque, in stabile innixum hereditatis classicae fundamentum multarumque contributionum allatarum a variis gentibus et culturis per saeculorum decursum. Fides christiana effinxit culturam Continentis atque inexplicabili modo se contexuit cum ipsius historia eo ut ea intellegi non possit amota necessitudine cum eventibus, qui primum notaverunt magnam evangelizationis aetatem, postea vero diuturna saecula, cum christianismus, quamvis in dolorosa divisione Orientis et Occidentis, veluti eorundem Europaeorum religio sese exhibuit. Aetate quoque recentiore et coaeva, quando religiosa unitas gradatim est confracta sive per ultimas divisiones inter christianos effectas sive per processus separationis culturae a fidei conspectu, ipsius fidei pondus magnum momentum induere perrexit.

Versus futurum tempus iter ignorare non potest hanc notam, atque christiani vocati sunt ut eius renovatam suscipiant conscientiam ut eius continuas demonstrent potentias. Ipsis officium iniungitur praecipuam offerendi partem in aedificanda Europa, quae eo firmior efficaciorque erit, quo magis ipsi valebunt sese sub Evangelii luce renovare. Ita fient continuatores illius diuturnae historiae sanctitatis quae varias Europae regiones pervasit his duobus millenniis, quibus sancti rite approbati facti sunt fastigia omnibus proposita tamquam exemplaria. Innumeri sunt enim christiani qui per vitam suam rectam et honestam, amore Dei et proximi innixam, variis in vocationibus consecratis vel laicalibus, adepti sunt sanctitatem veram atque admodum diffusam, etiamsi absconditam.

2. Pro certo habet Ecclesia hunc definite sanctitatis thesaurum arcanum esse praeteriti temporis sui spemque suae futurae aetatis. In ipso quidem melius effertur Redemptionis donum, per quod homo a peccato redimitur atque recipit facultatem novae vitae in Christo. In ipso Populus Dei historice iter faciens columen invenit incomparabile, se intime sentiens coniunctum cum gloriosa Ecclesia, quae in caelis cantat laudes Agni (cfr Apc 7, 9-10) dum intercedit pro communitate adhuc in terra peregrinante. Hanc ob causam ab antiquissimis temporibus sancti veluti protectores sunt considerati a Populo Dei atque quadam cum singulari habitudine, cui sane Spiritus Sancti appulsus non deest, interdum per fidelium efflagitatum a Pastoribus acceptum, alias per inceptum ipsorum Pastorum, singulae Ecclesiae, regiones et etiam Continentes, commissae sunt praecipuae tutelae quorundam Sanctorum.

Hoc in rerum prospectu, dum celebratur II Coetus specialis pro Europa Synodi Episcoporum, instante Magno Iubilaeo anni MM, visum est Nobis christianos Europae, dum cum universis suis concivibus percipiunt veluti transitum aevi spe praeditum simulque conturbationibus non destitutum, spiritale posse depromere iuvamen a contemplatione atque invocatione aliquorum Sanctorum qui, ratione quadam, apparent praecipui effectores historiae suae. Quam ob rem, congruentem post consultationem, explentes quae fecimus die XXXI mensis Decembris anno MCMLXXX cum declaravimus Patronos Europae, praeter sanctum Benedictum, duos sanctos prioris millennii, fratres scilicet Cyrillum et Methodium, antesignanos evangelizationis Orientis, opportunum duximus complere ordinem caelestium patronorum tribus personis tantundem significantibus aerumnosa tempora secundi millennii ad finem vergentis: sanctam Birgittam de Suetia dicimus, sanctam Catharinam Senensem et sanctam Teresiam Benedictam a Cruce. Tres clarae sanctae, tres mulieres quae diverso tempore — duae in ipso corde mediae aetatis, una vero nostro saeculo — enituerunt amore operoso in Ecclesiam Christi et testimonio Cruci ipsius exhibito.

3. Manifesto sanctitatis prospectus tam varius atque dives efficit ut novorum patronorum selectio converti possit etiam in alias dignissimas personas, quas singulae aetates ac regiones ostentant. Censemus tamen singulariter significantem optionem huius sanctitatis femineae in prospectu providentialis propensionis quae in Ecclesia inque societate huius temporis sese affirmavit elucentiore usque comprobatione dignitatis donorumque praecipuorum mulieris.

Reapse Ecclesia non omisit, iam inde suis ab exordiis, agnoscere munus et missionem mulieris, etiamsi nonnumquam condicionibus alicuius societatis et culturae subiacuit quae debitam ei non tribuebat observantiam. Progrediente autem tempore communitas christiana hoc etiam sub aspectu crevit et opus a sanctis hominibus expletum eminuit grave ac decretorium ad hoc observationis propositum. Mariae ipsius imago praebuit perpetuum quoddam incitamentum, quae et «mulier specie optima» habita est et Christi Ecclesiaeque Mater. Martyrum similiter sanctarum fortitudo, quae mirifica quadam animi constantia crudelissimis occurrerunt suppliciis, feminarum testificatio vitae asceticae insigniter penitusque deditarum, tot uxorum ac matrum cotidiana studiosa industria in illa «Ecclesia domestica» quae est familia, dona spiritalia tam multarum mulierum mysticarum quae suas etiam partes theologicae investigationi contulerunt, hae scilicet omnes tradiderunt Ecclesiae admonitionem magni ponderis ut Dei ipsius super muliere consilium plene susciperet. Illud ceterum iam quibusdam in Sacrae Scripturae paginis, ac praesertim in Christi habitudine erga feminas Evangelio confirmata, indubiam sui declarationem reperit. Idem profecto consilium sectatur etiam voluntas Nostra renuntiandi sanctam Birgittam de Suetia, sanctam Catharinam Senensem et sanctam Teresiam Benedictam a Cruce Compatronas totius Europae.

Maximum proprie invitamentum, quo ad hoc permoti sumus consilium, praebet ipsa earum vitae ratio. Intra historica enim rerum adiuncta illarum sanctitas sese commonstravit atque in «geographicis» regionibus unde magnam vim et significationem peculiarem illae accipiunt pro tota Europaea continenti. Etenim Nos sancta Birgitta ad ultima Europae septentrionalis dirigit loca ubi quasi in unum Continens se colligit cum reliquis orbis partibus, et unde ipsa est profecta ut Romam suam faceret commorationis sedem. Nota aequabiliter est Catharina Senensis suam ob auctoritatem quam, cum Petri Successor apud Avenionem deversaretur, adhibuit ut spiritale opus perficeret quod a Birgitta iam inceptum erat, facta nempe eius hortatrix ut rediret ex longinquis locis ad Petri tumulum. Denique Teresia Benedicta a Cruce, nuperius in sanctarum relata indicem, non tantum variis in Europae civitatibus dies suos traduxit, sed per totam suam uti doctae mulieris et mysticae ac martyris vitam quasi pontem suas inter Hebraicas radices Christique sequelam traiecit, cum claro mentis prospectu versaretur in dialogo cum hodierna philosophica disciplina ac, postremo, fere per martyrium rationes Dei et hominis proferens immensa in illa «shoah» turpitudine. Sic enim evasit tamquam vivens declaratio peregrinationis humanae, culturalis et religiosae, quae intimam partem tragoediae nec non spei totius continentis Europaeae in se concorporat.

4. Trium harum insignium figurarum prima, Birgitta, nobili loco nata est anno MCCCIII Finstae, in Suetica provincia Uppland dicta. Uti mystica in primis ea agnita est, tum etiam Ordinis Sanctissimi Salvatoris legifera mater. Verumtamen oblivisci haud licet priorem suae vitae aetatem tamquam laicam feminam transegisse eam feliciter cum pio christiano viro coniunctam, ex quo octo filii sunt suscepti. Compatronam indicantes igitur eam Europae, facere volumus ut non solum sibi hanc sanctam proximam esse sentiant illi qui vocationem receperint ad vitam peculiaris consecrationis, verum etiam quotquot ad communia vitae laicalis opera in mundo sint vocati ac praesertim ad sublimem illam et multum poscentem vocationem familiae christianae efformandae. Condicionibus prosperis sui socialis ordinis nequaquam abducta, vixit ipsa cum viro Ulf coniugum experientiam, ubi cum intenta oratione ac Scripturae Sacrae studio, cum corporis castigatione ac caritate sponsalis apte sese consociavit amor. Simul parvum valetudinarium ii condiderunt, in quo saepius aegrotantibus assidebant. Consueverat praeterea Birgitta ipsamet praesens pauperibus auxiliari. Eodem insuper tempore magni existimabatur suas ob paedagogicas dotes quas tunc maxime exhibere poterat cum ministerium eius in aula regia Holmensi requireretur. His ex rerum experimentis maturuerunt consilia illa quae variis oblatis opportunitatibus datura principibus ac ducibus erat ad recte eorum curanda officia. Atqui liberi in primis beneficia inde traxerunt, neque casu accidit ut filiarum una, nomine Catharina, veluti sancta honoretur.

Hoc tamen vitae familiaris ipsius iter primum solummodo fuit spatium, quod peregrinatio cum viro Ulf ad sanctuarium Iacobi Compostellani anno MCCCXLI facta tamquam signum quoddam definivit, cum simul Birgittam ad novam praepararet vitam quae nonnullis post annis suscepta est, postquam, iam defuncto vita coniuge, vocem Christi percepit qui novum quoddam ei concredebat munus, dum longiore gratiarum mysticarum singularium ordine paulatim eam instruebat.

5. Anno MCCCXLIX Suetiam deserens, Romae Birgitta consedit Petri ad Sedem Successoris. Hic in Italiam transitus decretorium fuit tempus ad dilatandum animum Birgittae et cor, non solum ratione locorum atque culturae, verum in primis spiritalis vitae. Complura deinceps Italiae loca velut peregrina pia lustravit, sanctorum reliquias cupide veneratura. Mediolani itaque degit et Papiae, Asisii et Ortonae, Barii et Beneventi, Puteolis et Neapoli, Salerni et Amalphii apud sancti Michaëlis Archangeli sacellum in Monte Gargano. Extrema demum inter annos MCCCLXXI et MCCCLXXII peracta peregrinatio effecit ut Mare Medium transcurreret, Terram Sanctam versus, unde spiritali affectu venerari praeter tot Europae catholicae loca sacra potuit etiam ipsos christianae fidei fontes in locis vita Redemptoris morteque sacratis.

Re quidem vera, etiam magis quam haec devota peregrinatio, alta comprehensio Christi atque Ecclesiae mysterii participem reddidit Birgittam aedificationis communitatis ecclesialis, tempore quo versabatur in suae historiae discrimine. Artam cum Christo coniunctionem peculiaria revelationis dona sunt comitata, quibus medium quoddam punctum effecta est, quod plures in Ecclesia eius temporis personas respiciebat. Vis enim prophetiae in Birgitta animadvertitur. Eius nonnumquam vocis soni videntur quasi imago vocis antiquorum prophetarum praestantium. Fidenter principes ac Pontifices alloquitur, consilia Dei super historiae eventibus aperiens. Neque timet acerbas pronuntiare admonitiones de morum populi christiani ipsiusque cleri reformatione (cfr Revelationes IV, 49; cfr etiam IV, 5). Progrediente tempore faciles interrogationes provocaverunt nonnullae partes eius singularis mysticae testificationis, de quibus Ecclesiae iudicium intercessit omnesque ad unicam rettulit publicam revelationem quae suam in Christo obtinet plenitudinem ac directoriam suam enuntiationem in Sacris Litteris. Eminentium quoque sanctorum experientiae minime enim ab iis limitibus eximuntur, qui hominum perceptionem vocis Dei definiunt.

Attamen non dubitatur quin Ecclesia Birgittae sanctitatem agnoscens, licet de singulis ipsius revelationibus nihil edicat, summam eius interioris experientiae uti veram ac solidam accipiat. Tamquam praestantem testem se exhibet illius spatii quod in Ecclesia habere potest charisma expletum in plena docilitate erga Dei Spiritum nec non in plena congruentia cum ecclesialis communionis necessitatibus. Nominatim vero, cum de terris Scandinavis, de Birgittae nempe patria, agatur a plena cum Sede Romana communione propter tristes saeculi XVI eventus segregatis, haec Sanctae Sueticae figura exstat uti oecumenicum magni pretii «vinculum», quod eius pariter religiosus Ordo magno hanc in partem studio confirmat.

6. Paulo serior alia est magna mulieris species, sancta Catharina Senensis, cuius momentum in evolutione historiae Ecclesiae nec non in doctrinali progressione nuntii revelati peculiares accepit aestimationes, usque ad attributionem tituli Ecclesiae doctoris.

Senae nata anno MCCCXLVIII, iam ab infantia singularibus est adiuta gratiis, quae ei permiserunt ut in spiritali itinere a sancto Dominico significato velocem consequeretur perfectionis cursum per preces, austeritatem et caritatis opera. Christus ei, viginti annos natae, per mysticum signum sponsalis anuli suam patefecit dilectionem. Quod culmen fuit altissimae cuiusdam necessitudinis in abscondito et in contemplatione, ob constantem eius permansionem, etiamsi extra monasterii muros, intra spiritalem illam commorationem quam ipsa appellare voluit «cellam interiorem». Silentium illius cellae, Catharinam docilissimam reddens divinis inspirationibus, mox coniugatum est cum extraordinaria apostolica operositate. Plurimi, etiam clerici, congregati sunt circa eam sicut discipuli, donum ei attribuentes spiritalis maternitatis. Catharinae epistulae divulgatae sunt in Italia et in Europa. Iuvenis illa Senensis secura mente et ardentibus verbis praecipuas tractavit ecclesiales et sociales illius aetatis quaestiones.

Vigilans fuit Catharinae ministerium in solvendis plurimis contentionibus, quae societatem illius aetatis lacerabant. Pacifica Catharinae navitas regibus Europaeis patuit, quales fuerunt Carolus V Gallicus, Carolus Dyrrachinus, Elisabetha Hungarica, Ludovicus Magnus Hungaricus et Polonicus, Ioanna Neapolitana. Singularis ponderis fuit Catharinae actio ad reconciliandam Florentiam urbem cum Pontifice. «Christum cruci affixum et Mariam suavem» contendentibus ipsis ostendens, significavit in societate christiana bonis praedita dari non posse causam contentionis quae cogeret armorum usurpationem potius quam rationis observationem.

7. Catharina tamen bene noverat ad eiusmodi conclusionem efficaciter perveniri non posse si animi antea ipsa Evangelii vi non essent corroborati. Quam ob rem omnibus, sine exceptione, morum proposuit renovationem. Reges admonebat ne gubernarent tamquam si regnum eorum esset «proprietas»: conscii nempe de reddenda Deo ratione circa auctoritatis exercitationem, illi debebant «sanctam veramque iustitiam» servare, se «pauperum patres» praebentes (cfr Epistula n. 235 ad Galliae regem). Etenim potestatis exercitatio separari non poterat a caritate, quae simul est vitae singularis anima et politicae responsalitatis (cfr Epistula n. 357 ad Hungariae regem).

Eadem vehementia Catharina se convertit ad clericos cuiusvis gradus ut rigidiorem peteret congruentiam in eorum vita eorumque in pastorali ministerio. Motum quendam animi provocat libera, firma et acris ratio quibus illa sacerdotes, episcopos et cardinales admonet. Necesse erat — aiebat illa — ex Ecclesiae horto plantas extrahere putridas atque «novas plantas» nitidas et fragrantes suppeditare. Praevalidam ob suam cum Christo altam necessitudinem, Senensis sancta ipsi Summo Pontifici, quem pie amabat sicut «dulcem Christum in terris», non timuit aperte Dei voluntatem significare, cuius vi illi declaravit haesitationes relinquendas terrestri inductas prudentia et mundanis valoribus, ut Romam ex urbe Avennionensi reverteretur.

Catharina eodem ardore operam dedit ut tolleret divisiones concitatas in Pontificis electione post mortem Gregorii XI: etiam hoc in eventu illa ardenter hortata est ne vera communio repudiaretur. Hoc fuit illi supremum exemplar quod prosecuta est totam per vitam Ecclesiae se dedicans, sine condicione. Ipsa in mortis lecto suis spiritalibus filiis testificata est: «Firmiter tenete, carissimi, me vitam pro sancta Ecclesia dedisse» (Beatus Raimundus Capuanus, Vita sanctae Catharinae Senensis, lib. III, c. IV).

8. Editha Stein, sancta scilicet Teresia Benedicta a Cruce, alio quidem tempore historico-culturali vitam degit. Ipsa enim nos in medias res huius nostrae aerumnosae aetatis profert, spes demonstrando in eadem incensas, sed etiam contradictiones et abiectiones ab ea significatas. Editha non provenit, sicut Birgitta et Catharina, ex christiana familia. Omnes res in ea tormentum indicant quaesitionis atque fatigationem vitae «peregrinationis». Etiam cum ad veritatem pervenit in pace vitae contemplativae, illi necesse fuit usque ad finem mysterium Crucis exsequi.

Anno MDCCCXCI orta est e familia quadam Hebraea Vratislaviae, olim in terra Germanica. Studium philosophiae quod illa in se paulatim excitavit, religionem relinquendo in qua a matre fuerat initiata, in Benedicta exciit vitam secundum purum «rationalismum» potius quam sanctitatis iter. Gratia tamen eam expectavit in philosophiae tramitibus: se dirigens ad rationem phaenomenologiae, illa novit momentum capiendi in ea obiectivam rerum veritatem, quae haudquaquam sese in subiecto dissolvens, eam praecedit et ponderat eius cognitionem; quam ob rem oportet ut ipsa veritas certo obiectivo modo consideretur. Necesse est illam veritatem diligenter auscultare, eam praesertim in homine inspicere, vi illius «empathiae» — quod vocabulum illi est carum — quae aliquo modo consentit ut suam efficiat vitam et experientiam aliorum (cfr E. Stein, Il problema dell'empatia).

Hanc vivens auditionis tensionem, illa obvia facta est, altera ex parte, testificationibus spiritalis vitae a sancta Teresia Abulensi datis abque aliis magnis mysticis quorum facta est discipula et aemula, altera ex parte antiquae traditioni doctrinae christianae in Thomismo consolidatae. Illam viam prosequens, ea primum ad baptisma pervenit, deinde vero ad susceptionem contemplativae vitae in Carmelitano ordine. Haec omnia evenerunt in imagine itineris cuiusdam exsistentialis valde laboriosi, significati quaesitione spiritali nec non ministeriis discendi et docendi, quae illa mirabili quadam deditione exercuit. Peculiari quidem ratione aestimata est, illis temporibus, Edithae quasi militia pro mulieris sociali progressione; perspicuae sunt paginae quibus illa divitias feminei sexus explorat nec non mulieris munus sub aspectu humano et religioso (cfr. E. Stein, La donna. Il suo compito secondo la natura e la grazia).

9. Christianae doctrinae complexus illam non adduxit ad Hebraicam stirpem contemnendam, sed potius ad eam in plenitudine denuo detegendam. Quod quidem a propinquorum ipsius improbatione eam non liberavit. Praesertim matris dissensio infandam attulit ei aegrimoniam. Re vera, integrum iter christianae perfectionis suscepit sub signo non solum humanae solidarietatis erga populum suum, sed etiam verae spiritalis coniunctionis cum vocatione filiorum Abrahae, qui mysterio vocationis et immutabilium Dei donorum notantur (cfr Rom 11, 29).

Peculiarem in modum incommoda Hebraici populi sibi assumpsit cum paulatim creverunt acerbitates ob illam efferatam persecutionem nationalsocialisticae factionis, quae, una cum aliis gravibus gestibus regiminis absolutae coërcitionis, nostra aetate inter ignobilissimas et foedissimas maculas Europae recensentur. Tunc percepit, in obstinato Hebraeorum interitu, crucem Christi super suum populum imponi, atque, crucis particeps, populi deportationem et exsecutionem in illo improbe notissimo campo captivorum loci Auschwitz-Birkenau in semet ipsa sustinuit. Eiulatus eius miscetur cum clamoribus omnium victimarum funesta caede affectarum, sociatus tamen cum clamore Christi, qui hominis dolorem in arcanam mutat et perennem fecunditatem. Eius sanctitatis figura coniungitur semper cum eius violentae necis dramate, prope plurimos socios qui cum ea necem passi sunt. Manet uti nuntia Evangelii Crucis, quacum illa una et eadem fieri voluit, ipsum religionis nomen sumendo.

Nos in praesens Teresiam Benedictam a Cruce contemplamur agnoscentes sub innocentis victimae testimonio, una ex parte, effigiem Agni Immolati et reclamationem adversus laesionem iurium hominis, ex altera vero pignus innovatae illius congressionis Hebraeos inter et christianos, quae, ad placita Concilii Oecumenici Vaticani II, iam tempus favens mutuae coniunctioni ostendit. Declarare hodie Editham Stein compatronam Europae idem est ac collocare supra fines huius veteris Continentis vexillum reverentiae, tolerantiae, benevolentiae, quod adhortatur viros et mulieres ut mutuo sese comprehendant et accipiant, praetermittentes quamlibet diversitatem ethnicam, culturalem et religiosam, ut societas vere fraterna constituatur.

10. Crescat igitur Europa! Crescat veluti Europa spiritus, exemplum persequens suae melioris historiae, quae proprie in sanctitate invenit altam significationem. Continentis Europaeae unitas, quae paulatim in mentibus perficitur quaeque in dies maiore perspicuitate circumscribitur quod attinet quoque ad politicum aspectum, re vera magnae spei prospectum exprimit. Europae incolae invitantur ut retro relinquant veteres simultates quae Europaeam Continentem in sedem bellicae vastationis mutaverunt. Eodem tempore fovere debent condiciones quae maiorem coniunctionem et sociatam inter gentes actionem promoveant. Illis offertur provocatio ad aedificandam culturam et ethicam unitatis, quibus deficientibus quaecumque mens politica unitatis serius vel ocius in naufragium ruit.

Ad novam Europam super solida fundamenta construendam non sufficit profecto ut solummodo oeconomicae utilitates evocentur, quae, si aliquando ad adhaesionem conferunt, alias tamen divisionem gignunt, sed oportet authenticis niti valoribus, quorum fundamentum iacet in lege morali universali, in corde hominis impressa. Quod attinet ad dona quae renuntiari nequeunt, si Europa valores tolerantiae et reverentiae universalis confunderet cum indifferentismo ethico et cum scepticismo, ansam daret ad graviora pericula, et, sub novis formis, serius ocius experiretur illas species quae in eius historia horribiliores factae sunt.

Ad hanc avertendam comminationem, validum iterum proponitur munus Christianismi, qui strenue optimos confines ostendit. Sub lumine quoque plurium aspectuum habitudinis ad alias religiones, quam Concilium Oecumenicum Vaticanum II agnovit (cfr Decretum Nostra aetate), fortiter oportet affirmetur aperturam ad Ens Transcendens vitalem esse dimensionem exsistentiae. Praecipuum igitur est innovatum studium testimonii ex parte omnium christianorum qui in variis huius Continentis Civitatibus commorantur. Ad eos spectat spem plenae salutis nutrire per nuntium quod eorum proprium est, nuntium scilicet Evangelii, id est, «bonum nuntium»: Deum nobis proximum factum esse et in Filio suo Iesu Christo redemptionem et plenitudinem vitae divinae nobis obtulisse. In virtute Spiritus, qui datus est nobis, oculos ad Deum vertere possumus et invocare suave eius nomen «Abba», Pater! (cfr Rom 8, 15; Gal 4, 6).

11. Hoc omnino spei nuntium confirmare voluimus has tres magnas feminarum personas ad renovatam quandam pietatem ostendentes, quodam in Europaeo prospectu; variis enim illae aetatibus pondus quidem magnum contulerunt non ad Ecclesiae solius incrementum, verum et societatis ipsius.

Illam ob Sanctorum consociationem, quae arcano quidem modo terrestrem coniungit caelestemque Ecclesiam, nos illae reficiunt ipsarum perpetuis coram Deo deprecationibus. Invocatio autem eodem tempore intentior atque crebrior et diligentior earum sermonum repetitio nec non exemplorum facere non possunt quin multo in nobis acriorem excitent conscientiam communis nostrae ad sanctitatem vocationis nosque ad congrua maioris hac in re fervoris incitent proposita.

Omnibus itaque mature ponderatis rationibus, Nostra utentes Apostolica potestate, creamus ac caelestes ante Deum universae Europae compatronas pronuntiamus sanctam Birgittam de Suetia, sanctam Catharinam Senensem, sanctam Teresiam Benedictam a Cruce, tributis nimirum honoribus simul cunctis et privilegiis liturgicis quae principalibus locorum conveniunt iure patronis.

Sanctissimae esto Trinitati gloria, insigniter effulgenti ipsarum in vita reliquorumque item caelitum sanctorum. Bonae esto voluntatis hominibus pax, tum ipsa in Europa tum etiam omni in reliquo orbe.

Datum Romae, apud S. Petrum, die primo mensis Octobris, anno millesimo nongentesimo nonagesimo nono, Pontificatus Nostri vicesimo primo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1999 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana