Index   Back Top Print

[ ES  - IT  - LA  - PT ]

IOANNIS PAULI II

LITTERAE APOSTOLICAE MOTU PROPRIO DATAE

FAMILIA A DEO INSTITUTA

AD CONSTITUENDUM PONTIFICIUM
CONSILIUM PRO FAMILIA

 

1. Familia a Deo instituta ut prima esset hominum societatis vitalisque cellula, per Christum Redemptorem, qui in Nazarethana familia nasci dignatus est, adeo sublata est ut matrimonium, intima videlicet amoris coniugalis vitaeque communitas, ex qua familia procedit, ad dignitatem evectum sit sacramenti, quo mysticum Ipsius amoris foedus cum Ecclesia efficaciter significaretur.

Ouod cum ita constaret, Concilium Oecumenicum Vaticanum II familiam veluti “ecclesiam domesticam” definivit, quo docendo demonstravit ad quas peculiares partes familia destinata esset in toto salutis consilio explendas, qua igitur obligatione omnes familiae participes tenerentur ad exsequendum pro sua quisque missione triplex illud munus, profeticum, sacerdotale et regale, a Christo Ecclesiae creditum.

2. Mirandum igitur non est quod Ecdesia, de familia eiusque quaestionibus, evolvente tempore, semper sollicita, percrebescentibus hodie cum mediis, quibus familia promoveri potest, tum vero periculis omne genus quibus illa subicitur, ad eam intentiore cura oculos convertat.

Cuius apostolicae sollicitudinis documentum est opus a magno Decessore Nostro felicis memoriae Paulo Sexto susceptum qui die undecimo Ianuarii mensis anno MCMLXXIII decrevit peculiare “Consilium de Familia” instituere, cuius nempe esset pastorali cum aestimatione seu visione expendere spiritales morales sociales familiae quaestiones. Illud quidem conceptum erat tamquam institutum studiorum ac pastoralium pervestigationum inserviens operi munerique Ecclesiae ac nominatim Sanctae Sedis. Litteris autem “motu proprio” datis “Apostolatus peragendi” statutum est ut idem “Consilium de Familia”, propriis compage officiisque plane servatis, inniteretur ipsi “Pontificio Consilio pro Laicis”.

3. Attenta autem deliberatio horum usus annorum, maxime vero necessitas diuturnam exspectationem populi christiani aptius explendi, sic ut Episcopi universi orbis terrarum cognoverant atque in recenti Synodo Episcoporum, quae de familia fuit, prodiderunt, eo profecto induxit, ut Consilio seu coetui de Familia novam faciem darent, propriamque quasi structuram conecterent, ut quaestionibus et difficultatibus, quibus familia hodie afficitur et affligitur, remedia compararentur, nempe quod ad curam pastoralem attinet adhibendam, actionemque apostolicam huius provinciae, sane praecipuae, humani consortii.

Qua re, omnibus perpensis sententiamque rogatis tum Venerabilibus Fratribus Nostris S.E.R. Cardinalibus in peculiari conventu, mense Novembri habito, anno MDCCCCLXXIX, tum Synodo Episcoporum nec non peritis, haec statuuntur:

- I. “Pontificium Consilium pro Familia” conditur, quod “Consilio de Familia” succedit eique sufficitur; quare hoc iam ilico cessat.

- II. Consilio huic Purpuratus Pater praeerit, quem Er a Secretis, et Subsecretarius adiuvabunt, cuique nonnulli Episcopi assistent, variis e Continentibus, atque Secretarius eiusdem Consilii pro Familia et Vice Praeses Pontificii Consilii pro Laicis.

Congruus Officialium numerus e diversis nationibus, iidemque de familia periti, muneribus in officiorum sede vacabunt.

- III. Consilii Pontificii membra seu sodales erunt laici viri mulieresque praesertim coniugati ex omnibus orbis terrarum partibus, distinctisque, ut dicuntur, areis et culturis. Hi ab uno Summo Pontifice nominabuntur, atque in conventum plenarium semel saltem in anno convenient.
- IV. Pontificium Consilium utitur opera peritorum variis disciplinis, at praesertim quaestionibus ad familiam pertinentibus. Etiam sacerdotes et religiosi possunt in Consultoribus annumerari.

Hi omnes efficiunt Corpus Consultorum, cuius est consilia et vota promere de iis, quae a Praeside et a Membris proponuntur; et possunt rogari sententiam sive singillatim sive communiter in congressionibus certis temporis habendis.

- V. Pontificium Consilium pro Familia provehit curam pastoralem familiarum et apostolatum familiae proprium, ad effectum adducendo doctrinam et mentem Magisterii ecclesiastici, ut christianae familiae munus, quo tenentur, educandi, evangelizandi et apostolatum explicandi, perficiant.

Praecipue:

a) curat ut cum Episcopis, Conferentiis Episcopalibus eorumque Institutis pastorali familiari praepositis - iisdem in spiritu servitii opitulans eorumque propriam actionem observans - nuntios communicet atque experimentis cognita quaeque pastoralem familiarem possint dirigere et informare;

b) Ecclesiae doctrinam de quaestionibus familiaribus curat divulgandam, ut haec possit ex toto cognosci et integra ad populum christianum proferri, tum in catechesi, tum in scientifica cognitione;

c) incepta pastoralia ad procreationem responsabilem secundum Ecclesia enuntiata fovet et componit;

d) incitat ut studia conficiantur spiritualitatem matrimonialem et familiarem attingentia;

e) stimulat et sustinet atque inter se labores conectit ad vitam hominis omni tempore omnino indeque a conceptione defendendam;

f) provehit studia, etiam per suentiarum Instituta (theologica et pastoralia) huiusmodi rei peritiora, quaeque et praecipuam dant operam et ad scientias theologicas et humanas in quaestionibus familiae propriis ita explendas tendunt, ut tota doctrina Ecclesiae cunctis hominibus bonae voluntatis pervia fiat eiusque intellectus profundior in dies evadat;

g) curat relationes ad motus, qui, etsi aliis religionibus (diversisque cogitandi rationibus) adhaerescunt, legem tamen naturae sanumque humanitatis cultum servant;

h) ius Pontificii Consilii pro Laicis observans cum eoque operam consocians, curat peculiarem institutionem laicorum, qui aut singillatim aut communiter familiae apostolatu destinentur; inspirat sustinet ordinat navitatem tum catholicarum consociationum familiarum, tam in nationibus ipsis quam inter nationes, tum variorum coetuum apostolatus laicorum, in praecipuis negotiis familiae propriis.

Huius rei causa speciales habet relationes ad ipsum P. C. pro Laicis, quocum permutat certis temporibus rerum notitias unde deliberationes proposita et incepta coniuncte agantur;

i) Dicasteria et Curiae Romanae Instituta adiuvat et ab iisdem adiutricem operam accipiet in negotiis ad eorum officium pertinentibus, quae aliquo modo vitam curamque pastoralem afficiunt familiarum, in iis potissimum quae pertinent ad catechesim familiae, ad theologicam de ipsa familia institutionem iuvenum in Seminariis et in Universitatibus catholicis, ad theologicam et pastoralem de iis quae sunt familiae propriis formationem ac educationem futurorum missionariorum et missionariarum necnon religiosorum ac religiosarum, ad operam Sanctae Sedis apud institutiones internationales cum auctoritate hac in re et apud singulas Civitates, quo magis usque familiae iura agnoscantur et defendantur;

l) provehit - per Legationes pontificias-memoriarum conquisitionem de humana, sociali atque pastorali familiarum condicione in diversis regionibus.

- VI. Peculiaribus normis ad experimentum curabitur ut praesentes litterae M. P. datae ad praxim convertantur et, ratione habita eorum quae a Constitutione “Regimini Ecclesiae Universae” et a “Curiae Romanae Generali Institutione” statuuntur, ut P. C. pro Familia vita interna ordinetur.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die IX mensis Maii, anno MCMLXXXI, Pontificatus Nostri tertio.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1981 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana