Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

CONSTITUTIO APOSTOLICA
DE ROMANA CURIA*

REGIMINI ECCLESIAE UNIVERSAE

PAULUS PP. VI
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

 

Regimini Ecclesiae Universae Romani Pontifices, Beati Petri Successores (1), pro temporum adiunctis et necessitatibus consulere studuerunt, ascitis viris peritis qui sibi consilio et auxiliatrice opera praesto essent. Ad hoc quod attinet, in primis Presbyterium Urbis et S.R.E. Cardinalium Collegium, quod ex illo volventibus saeculis Originem traxit, sunt memoranda. Paulatim etiam, ut notum est, ex Officio quod, ad expediendas Litteras Pontificias pertinens, saeculo IV primum inchoatur, plura manarunt Officia; quibus accessit Auditorium, quod, saeculo XIII verum effectum Tribunal (2), a Ioanne XXII (1316-1334) perfectius est ordinatum (3). Augescente vero negotiorum magnitudine, Coetus seu Commissiones Purpuratorum Patrum, qui ad peculiares quaestiones pertractandas erant delecti, saeculo XVI Summo Pontifici efficaciore ratione adesse coeperunt; e quibus deinde Romanae Curiae Congregationes sunt ortae. Xysto V, Decessori Nostro, laudi cedit, quod in Constitutione Immensa Aeterni Dei die XXII mensis Ianuarii anno MDLXXXVIII edita (4), eiusmodi Sacra Consilia apto ordine disposuit et Romanae Curiae formam provide descripsit. Progrediente vero aetate factum est, ut quaedam obsolescerent, quaedam essent addenda, quaedam aliter componenda.  Quod opus Decessor Noster Sanctus Pius X est aggressus, Constitutionem a verbis Sapienti consilio incipientem die XXIX mensis Iunii anno MCMVIII edendo (5). Cuius ordinationes, sagacis et sollertis illius Ecclesiae Pastoris perenne documentum, in Codicem Iuris Canonici, paucis mutatis, sunt receptae.

Non est diffitendum Romanae Curiae Officiales, quorum numerus saepe satis parvus fuit, Romanis Pontificibus et universae Ecclesiae egregiam operam navasse, maxime ex quo Concilium Tridentinum christifidelium familiae novum tribuit vigorem.
Profecto non minima ex parte eorum merito contigit, ut auctoritas Apostolicae Sedis et Ecclesiae Catholicae magis in dies augeretur et nomen christianum per hos fere LX annos proxime praeteritos in totum terrarum orbem, praesertim in regionibus missionali opere excolendis, feliciter propagaretur.
Attamen ob celerrimum vitae hodiernae cursum et mutatas temporum nostrorum et ipsius Ecclesiae condiciones, visum est Romanam Curiam, egregia laude dignam propter eius studiosam observantiam, navitatem, industriam, probitatem, apta ratione accommodare, ita ut plane congruens et efficacissimum evadat veluti instrumentum eius, cui supremum magisterii et regiminis munus est creditum. Iamvero non est qui ignoret, in tam veloci humanarum rerum progressione, nuntia huc, quasi ad centrum, incredibili cum celeritate afferri, instrumenta communicationis socialis miris provecta esse incrementis, summam itinerum facilitatem non levi esse Episcopis commodo.

Ratio etiam, quemadmodum decet, habenda est optati Patrum Concilii Oecumenici Vaticani Secundi, quod hisce verbis est enuntiatum: «Dicasteria, quae quidem Romano Pontifici atque Ecclesiae Pastoribus eximium praebuerunt auxilium, novae ordinationi, necessitatibus temporum, regionum ac Rituum magis aptatae, subiciantur, praesertim quod spectat ad eorundem numerum, nomen, competentiam propriamque procedendi rationem, atque inter se laborum coordinationem» (6).
Viam autem, qua exoptata Romanae Curiae Nostrae renovatio procedere debeat, non aliam esse putamus quam eam, quae ipsius Institutorum Ecclesiae renovationis propria esse cognoscitur. Et enim, ut alteram Concilii Vaticani Secundi sessionem die XXIX Septembris anno MCMLXIII aperientes declaravimus: «renovatio, ad quam Concilium spectat, neque praesentem Ecclesiae vitam subvertere ducenda est, neque eius traditiones interscindere, in iis quae sunt potissima et venerabilia, sed potius his ipsis traditionibus honorem habere, caducis et mendosis formis exutis, atque easdem sinceras feracesque efficere velle» (7).

De necessitate quidem Romanae Curiae nullum dubium potest moveri. Quomodo enim valeret Summus Pontifex, tot tantisque laboribus distentus, ea solus perferre, sine adiutoribus, sine consiliariis, quae cum sollicitudine conectuntur omnium Ecclesiarum? Pari necessitate illa est servanda quoad primariam suam compagem necnon necessitudinem cum Romano Pontifice, utpote organicum instrumentum quod Ipse adhibet in suprema potestate exercenda, quam «secundum Christi ipsius institutionem... in universam Ecclesiam obtinet»(8). Ideo, retinendos esse censemus, licet in pluribus renovandos, tres praecipuos Dicasteriorum ordines, nempe Sacrarum Congregationum, Tribunalium et Officiorum, adiunctis vero Secretariatibus certa ac firma ratione conditis.
Sacrorum Dicasteriorum numerus, etsi quibusdam suppressis, augetur institutione Consilii de laicis, Secretariatuum, Generalis Ecclesiae Rationarii seu Officii, ut aiunt, «statisticae». Magni momenti, ex qua optimos exspectamus fructus, inducta est innovatio Apostolicis Litteris Pro comperto sane motu proprio die VI mensis Augusti MCMLXVII datis, quibus quidam Episcopi dioecesani, uti Membra, singulis Sacris Congregationibus assignantur; itemque ad mutuas rationes inter Sacras Congregationes ordinandas et fovendas constituere voluimus, ut tum negotia mixtae competentiae, quae dicuntur, communi consilio pertractarentur, tum facta convocatione per Cardinalem Secretarium Status, omnes Cardinales Dicasteriis praepositi munera et opera mutuo ordine nexuque componerent.

Insuper, quo aptius prospiciatur curae rerum Ecclesiae per totum orbem terrarum diffusae, eos, qui Apostolicae Sedi in illa regenda adsint, undique gentium placet advocari, idque ex more institutoque Romanorum Pontificum. Singulares autem animi dotes, quae in eiusdem Curiae administris spectatae virtutis viris priore aetate refulserunt, his et futuris temporibus iisque magis resplendeant oportet: eniteat in iis germana pietas vitaeque integritas; suae utilitatis immemores, uni Ecclesiae ac fidelium bono ardenti studeant amore; eos non inflectat favor; non muneris vel personae corrumpat acceptio; gravitatis rerum sibi mandatarum conscii, recogitent opus suum in christianae communitatis commodum aut detrimentum vertere posse; vi ingenii consiliique praediti, diligentes sint officii et navitate insignes, in doctrina et re pastorali affatim versati, quos investigando vel experiendo collegerint proferant fructus.
Huc accedit, ut Congregationum Praepositi et Membra, sive Cardinales sive Episcopi, et Consultores in posterum nonnisi ad quinquennium assumentur, licet eiusmodi munus iis possit Summi Pontificis iudicio prorogari.

Eadem de causa expedire visum est ut Cardinales qui Dicasteriis Romanae Curiae praeficiuntur, a munere suo discedant, cum Summus Pontifex morte corripitur; qua lege eximuntur Cardinalis Vicarius Generalis in Urbe, Camerarius, Paenitentiarius Maior, qui ordinaria negotia, ad Summum Pontificem non referenda, pergent expedire; quae autem ad eundem Pontificem referenda essent, Sacro Cardinalium Collegio proponant.
Ad ipsos laicos animum convertentibus valde prodesse visum est Nobis eorum consilio uti, quoties subiecta materia id requirat suadeatque.
Administrandae autem iustitiae ministerio opportunis legibus prospicere statuimus, sive quod pertinet ad Sacram Romanam Rotam, cuius potestatem seu competentiam extendimus in omnes causas ad Sanctam Sedem rite delatas seu deferendas de nullitate matrimonii; sive quod spectat ad Signaturam Apostolicam, cui non modo integrum confirmamus invigilandi munus itemque constituendi, necessitate postulante, nova Tribunalia Regionalia vel Interregionalia, quemadmodum multis iam in regionibus providentissime actum est; verum etiam novam addimus competentiam circa contentiones ortas ex actu potestatis administrativae ecclesiasticae, firmis limitationibus suo loco statutis.

Ad Officia quod attinet, Apostolicam Cancellariam ita ordinare placuit, ut unicum Officium Apostolicis Litteris expediendis efficiatur.
Ob auctas autem recentioribus temporibus necessitates novum condere censuimus Officium quod munus obtineat invigilandi ut bona immobilia et mobilia, quae Apostolica Sedes possidet, prudenter administrentur, necnon partes impleat officii censorii recognoscendis reditibus et sumptibus eiusdem Apostolicae Sedis. Volumus praeterea, ut eidem Officio munus concredatur invigilandi cunctis Administrationibus Apostolicae Sedis, non excepta Administratione Praefecturae Civitatis Vaticanae, eas apto nexu componendo et, si casus ferat, recognoscendo.
Itaque, in consilium adhibitis pluribus S. R. E. Cardinalibus aliisque viris peritis, circa Romanam Curiam haec, quae sequuntur, singillatim statuimus atque decernimus.

I

NORMAE GENERALES

Caput I
Normae Constitutivae

1. § 1. Curia Romana, qua Summus Pontifex negotia Ecclesiae universae expedire solet (9),1 constat Congregationibus, Tribunalibus, Officiis et Secretariatibus.
§ 2. Congregationes sunt inter se iuridice pares.
§ 3. Conflictus competentiae, si qui oriantur, Signaturae Apostolicae subiciuntur.

2. § 1. Congregationes coalescunt ex Cardinalibus, quos Summus Pontifex ascribendos censuerit.
§ 2. Firmis ordinariis coetibus Patrum Cardinalium, ad pertractandas res maioris momenti et naturam principii generalis habentes, Congregationibus Plenariis intersunt, tamquam earumdem Membra, Episcopi dioecesani nominati a Summo Pontifice. Convocatio Episcoporum fieri debet ad normam Litterarum Apostolicarum Pro comperto sane Motu Proprio datarum die 6 augusti 1967.
Quod attinet ad S. Congregationem pro Religiosis servetur praescriptum peculiare in eodem Motu Proprio statutum sub n. V; quod vero ad S. Congregationem pro Gentium Evangelizatione, seu de Propaganda Fide, spectat, valent Normae statutae sub n. 83, §§ 2-3 huius Constitutionis.
§ 3. Congregationibus praeest et eas dirigit Cardinalis Praefectus.
§ 4. Cardinali Praefecto adiutricem operam praestant Secretarius, electus a Summo Pontifice, necnon Subsecretarius, etiam a Summo Pontifice nominatus, aliique Officiales.
§ 5. Cardinales, qua Membra Congregationis, itemque Congregationum Secretarii nominantur ad quinquennium et possunt confirmari. Indigent autem confirmatione advenientis nevi Summi Pontificis, exactis ab electione tribus mensibus.
Ii vero omnes de quibus in superiore § 2 ad quinquennium nominantur, iuxta praescriptum editum in comm. Motu Proprio diei 6 augusti 1967 sub n. VI.

3. Officiales seliguntur ex variis gentibus inter eos qui vere periti sint et experientia pastorali praediti.

4. Electi ad aliquod officium non possunt sibi vindicare ius ascendendi ad superius.

5. § 1. In omnibus Dicasteriis adsunt Consultores, a Summo Pontifice ad quinquennium electi ex universo orbe terrarum, tum inter Episcopos residentiales vel titulares, tum inter clericos dioecesanos vel religiosos vere peritos, prudentia et usu rerum comprobatos, necnon, si materia alicui Dicasterio subiecta id suadeat, inter laicos virtute, scientia, experientia praestantes, praesertim ex magistris studiorum Universitatum.
§ 2. Consultores possunt confirmari ad aliud quinquennium.
§ 3. Consultatio haberi potest tum per scripta vota, Romam mittenda, tum in coetibus pro opportunitate cogendis.
§ 4. Pro negotiorum varietate praeterea Consultores audiuntur, quorum consilium necessarium vel opportunum visum fuerit.
§ 5. In singulis casibus alii ad consulendum vocari possunt qui, licet in Consultorum numero non relati, peculiari peritia rei pertractandae, commendentur.

6. In quovis Dicasterio colligantur notitiae rationales, transmittendae Generali Ecclesiae Rationario.

7. Quaestiones quae iudicialiter sunt cognoscendae, remitti debent ad competentia tribunalia.

8. Ratio habeatur votorum quae a Coetibus Episcopalibus prolata sunt, atque res seu rationes opportune foveantur cum similibus institutis interdioecesanis vel regionalibus. Episcopis sine mora acceptilatio mittatur quorumvis actorum quae ipsi transmiserint, iisque notificentur, quatenus fieri possit, Dicasteriorum Decreta, quae eorumdem dioeceseos peculiariter intersint, antequam haec promulgentur.

9. § 1. Relationes ab Episcopis aliisve Superiorem non habentibus infra Summum Pontificem, de statu et progressu dioecesium aliorumque institutorum, statutis temporibus confectas, Dicasteria Romanae Curiae, intra limites suae cuiusque competentiae, sedulo et quamprimum perpendant, ut tempestive ea apparentur quae bono Ecclesiae necessaria vel utilia visa fuerint.
§ 2. Hunc in finem quaesita a Generali Ecclesiae Rationario exarentur, brevitate et perspicuitate enitentia, normaeque tradantur ad apte conficiendam relationem, eamque unicam, per partes ordinatam, et ad Sacram Congregationem pro Episcopis mittendam singulis quinquenniis.

10. Romanam Curiam fas est adire, praeterquam officiali latino sermone, etiam linguis hodie late cognitis.

11. § 1. A Dicasteriis competentibus expediantur in forma Bullae tantum graviora negotia, exclusis iis quae attingunt collationemi beneficiorum, vel officiorum non consistorialium.
§ 2. In minoribus expediendis negotiis, documenta seu acta redigantur forma simpliciore, i. e. Brevis vel epistolae, vel rescripti pro diversa eorumdem natura, dummodo rite obsignata et authenticitatis praesidiis munita.
§ 3. Expeditioni autem tum Bullarum tum maioris momenti Brevium vacat Cancellaria Apostolica, iuxta edendas normas peculiares.

12. Firmis praescriptis C.I.C. (10), praeter normas superius statutas servandae sunt tum normae communes seu Ordo proxime edendus, tum normae speciales a singulis Dicasteriis, etiam collatis consiliis, ubi oportuerit, quamprimum condendae et approbationi Summi Pontificis subiciendae.

Caput II
Normae quoad negotia mixta

13. Negotia vel mixta, quae plurium Dicasteriorum competentiam ingrediuntur, vel similia, examinanda sunt collatis consiliis cum Dicasteriis, quorum intersit; quodsi subiecta materia id postulat, res defertur plenario conventui; si vero minora sunt negotia, ratio habeatur praescripti, de quo in proximo n. 16.

14. Ut consilia conferantur, a Cardinali Praefecto, cui res prius delata est, convocetur conventus, aut ex officio, aut petente alio Dicasterio, aut proprio marte, aut ad instantiam eius, cuius interest.

15. § 1. Conventui praeest Cardinalis, qui eundem coegit.
§ 2. Hisce in coetibus primum sermonem instituit Cardinalis Relator, si adsit; eo absente, Cardinalis Praefectus qui convenuni convocavit.
§ 3. Secretarii munere fungitur Praelatus a Secretis Dicasterii, quod coetum indixit; et eius erit scriptis tradere atque Patrum approbationi, in fine sessionis, subicere formulam resolutionis vel saltem partem dispositivam.

16. In minoribus quaestionibus analoga ratione possunt convenire vel Cardinales Praefecti vel Praelati Secretarii. In altero casu, coetui praeest Secretarius Dicasterii convocantis a Secretis munere fungente iuniore, ad normam canonum (11).

17. Statis temporibus conveniant Cardinales qui praeficiuntur Congregationibus pro Episcopis, pro Clericis, pro Religiosis et pro Institutione catholica, si casus ferat, ad labores coordinandos et quaestiones expendendas clerum universum respicientes.

18. Cardinales qui Dicasterii praeficiuntur pro opportunitate convocari possunt a Cardinali Secretario Status ad labores omnium coordinandos, ad notitias praebendas et consilia capienda.

II

SECRETARIA STATUS SEU PAPALIS
 ET SACRUM CONSILIUM
PRO PUBLICIS ECCLESIAE NEGOTIIS

Caput I
Secretaria Status seu Papalis

19. § 1. Secretaria Status seu Papalis, cui praeest Cardinalis Secretarius, opem ferentibus Substituto et Adsessore, munus obtinet proxime iuvandi Summum Pontificem, tum in cura universae Ecclesiae, tum in rationibus cum Dicasterцs Romanae Curiae.
§ 2. Sede Apostolica vacante, Substitutus moderamen Officii servat, de quo respondet Sacro Collegio Cardinalium.

20. Ipsius Cardinalis Secretarii est convocare statis temporibus; iuxta praescriptum n. 18, Cardinales Dicasteriis Romanae Curiae praepositos, ad labores coordinandos, notitias praebendas, consiliai capienda.

21. Ad Secretariam Status seu Papalem pertinet omnia expedire quae Summus Pontifex eidem commiserit; in ea incumbere quae ordinaria negotia attingunt extra competentiam propriam Dicasteriorum Romanae Curiae; rationes cum iisdem fovere, praeterea cum Episcopis, cum Legatis Sanctae Sedis, cum civilibus Guberniis eorumque Legatis, cum privatis personis, salva semper manente competentia S. Consilii pro Publicis Ecclesiae negotiis, et, quatenus opus fuerit, communi cum eodem sententia procedendo.

22. Secretaria Status seu Papalis complectitur quoque:
1) Officium pro exarandis latina lingua Litteris Apostolicis, epistolis aliisve documentis a Summo Pontifice eidem commissis;
2) Officium expeditionis Brevium minoris momenti; cuius est etiam conficere et expedire Apostolicas Litteras, a Cardinali Vicario exsecutioni tradendas, pro collatione dignitatum, canonicatuum inferiorumque beneficiorum in Capitulis tum patriarchalibus tum collegialibus Almae Urbis;
3) Officium pro colligendis nuntiis et ephemeridibus, diariis aliisque eiusdem generis scriptionibus, necnon pro notitiis recipiendis riteque ordinandis.

23. Secretaria Status seu Papalis, una cum Sacro Consilio pro Publicis Ecclesiae negotiis, invigilat peculiari modo Consilio instrumentis communicationis socialis praeposito (12).

24. Item Secretaria Status invigilat Ecclesiae Rationario, quod «Statistica» vulgo appellatur.

25. Cardinali Secretario Status respondere debet Praefectura (Governatorato) Civitatis Vaticanae.

Caput II
Sacrum Consilium pro Publicis Ecclesiae negotiis

26. Licet cum Secretaria Status seu Papali assiduas habere debeat rationes, ab eadem tamen ex nunc distinguitur et seiungitur Congregatio quae hactenus vocabatur pro Negotiis Ecclesiasticis Extraordinariis et in posterum appellabitur Sacrum Consilium pro Publicis Ecclesiae negotiis.

27. § 1. S. Consilio pro Publicis Ecclesiae negotiis praeest Cardinalis Praefectus, iuvantibus Secretario et Subsecretario.
§ 2. Munera Praefecti S. Consilii pro Publicis Ecclesiae negotiis et Secretarii Status in eandem personam cumulantur.

28. Huius S. Consilii est omnia agere quae cum civilibus Guberniis agenda sunt; insuper in ea negotia incumbere, quae eius examini subiciuntur a Summo Pontifice, praesertim ex illis quae cum legibus civilibus aliquid habent coniunctum; item fovere rationes diplomaticas cum Nationibus; agere quae ad Nuntiaturas, Internuntiaturas, Delegationes Apostolicas attinent, collatis consiliis cum Secretaria Status, quacum insuper arctioribus nexibus iungitur, quoties huius quoque competentiam materia pertractanda ingrediatur.

III

SACRAE CONGREGATIONES

Caput I
Sacra Congregatio pro Doctrina Fidei

29. Sacra Congregatio pro Doctrina Fidei munus obtinet doctrinam de fide et moribus in universo catholico orbe tutari (13).

30. Ei praeest Cardinalis Praefectus, iuvantibus Secretario, Subsecretario et Promotore Iustitiae.

31. Ad eam spectant quaestiones omnes, quae fidei morumque doctrinam attingunt, vel cum ipsa fide conectuntur.

32. Examinat novas doctrinas novasque opiniones, quavis ratione evulgatas, atque studia de hac re promovet, Congressusque virorum doctorum fovet; illas vero reprobat de quibus constat fidei principiis esse oppositas, auditis tamen Episcopis regionum, si eorumdem intersit.

33. Delates sibi libros diligenter excutit, et eos, si oportuerit, reprobat, audito tamen auctore, eique facta facultate sese, etiam scripto, defendendi, et nonnisi praemonito Ordinario, uti iam cautum est in Constitutione Sollicita ac provida Benedicti XIV.

34. Eiusdem pariter est cognoscere in iure aut in facto quae circa privilegium fidei versantur.

35. Eidem competit iudicare de erroribus circa fidem, iuxta processus ordinarii normas.

36. Agit ad sacramenti Paenitentiae dignitatem tutandam, secundum suas emendatas et probatas normas procedens; quae quidem Ordinariis locorum significabuntur, facta reo sese defendendi facultate, eligendive patronum ex iis qui apud Congregationem approbati sunt.

37. Rationes opportunas fovet cum Pontificia Commissione de re biblica.

38. Eidem Congregationi coetus Consultorum adest, qui a Summo Pontifice ex viris doctrine, prudentie, usu praestantibus ex universo terrarum orbe eliguntur. Consultoribus adiungi possunt, si materia tractanda id exigat, viri periti, praecipue ex magistris Studiorum Universitatum electi.

39. Congregatio duplici modo procedit: vel administrativo vel iudiciali, pro diversa rerum tractandarum natura.

40. Regulae ad ordinem internum Congregationis spectantes, peculiari data Instructione, publici iuris fient.

Caput II
Sacra Congregatio pro Ecclesiis Orientalibus

41. Quae adhuc appellabatur Sacra Congregatio pro Ecclesia Orientali, in posterum appellabitur Sacra Congregatio pro Ecclesiis Orientalibus.

42. Haec Congregatio, cui praeest Cardinalis Praefectus, adiutricem operam navantibus Secretario et Subsecretario, in numerum Membrorum refert, praeter Cardinales a Summo Pontifice delectos, etiam Patriarchas Ecclesiarum Orientis atque Archiepiscopos Maiores eisdem aequiparatos necnon Cardinalem Praesidem Secretariatus pro Christianorum unitate fovenda, firmo praescripto de quo in Normis generalibus, n. 2, § 2; Consultores insuper asciscit sive inter Orientales diversorum rituum, sive inter Latinos, qui disciplinarum eidem subiectarum vera peritia et usu rerum fuerint comprobati. Inter Consultores semper adnumeratur a Secretis Secretariatus pro unitate Christianorum.

43. Eadem Congregatio tot officia habet quot sunt ritus Ecclesiarum Orientalium communionem habentium cum Sede Apostolica.

44. Congregatio pro Ecclesiis Orientalibus cognoscit omnia cuiusvis generis negotia, quae sive ad personas, sive ad disciplinam, sive ad ritus Ecclesiarum Orientalium pertinent, etiamsi sint mixta, quae scilicet sive rei sive personarum ratione, Latinos quoque attingant; eidemque uni soli subiiciuntur territoria in quibus maior christianorum pars ad ritus orientales pertineat; immo in ipsis territoriis latinis sedula cura, etiam per Visitatores, invigilat nucleis nondum ordinatis fidelium Rituum Orientalium eorumque spiritualibus necessitatibus, quoad fieri potest, consulit, per constitutionem quoque propriae hierarchiae, si numerus fidelium et adiuncta id exigant.

45. § 1. Congregatio omnibus facultatibus gaudet, quae aliae Congregationes pro Ecclesiis ritus latini obtinent, remissis tamen ad cetera Dicasteria negotiis ad ipsa spectantibus, incolumi semper iure Paenitentiariae Apostolicae.
§ 2. Quod vero attinet ad Sodales religiosos latini ritus, missionarios in regionibus de quibus in n. 44, haec Congregatio competentiam habet in quidquid eosdem qua missionarios, sive uti singulos sive simul sumptos, tangit; quidquid vero eosdem qua religiosos, sive uti singulos sive simul sumptos, attingit, Congregationi pro Religiosis remittit aut relinquit.
§ 3. Consilia praeterea confert cum Secretariatu pro Christianorum unitate, in iis quae ad Ecclesias Orientales seiunctas pertinent, necnon cum Secretariatu pro non Christianis, praesertim quoad rationes cum religionis islamicae asseclis.

Caput III
Sacra Congregatio pro Episcopis

46. Quae hucusque appellata est Sacra Congregatio Consistorialis, in posterum appellabitur Sacra Congregatio pro Episcopis.

47. Congregationi pro Episcopis praeest Cardinalis Praefectus, adiuvantibus Secretario et Subsecretario.

48. Praeter alios, quos Summus Pontifex Congregationi adscribendos censuerit, ad eandem pertinent ex officio Cardinales qui praeficiuntur S. Consilio pro Publicis Ecclesiae negotiis, Congregationibus pro Doctrina Fidei, pro Clericis, pro Institutione catholica. Inter Consultores eiusdem adnumerantur Substitutus Secretariae Status seu Papalis, Secretarii Dicasteriorum pro Publicis Ecclesiae negotiis, pro Doctrina Fidei, pro Clericis, pro Institutione catholica.

49. § 1. Ad Congregationem pro Episcopis spectat, in locis et pro personis non obnoxiis Congregationi pro Ecclesiis Orientalibus vel pro Gentium Evangelizatione, novas dioeceses, provincias, regiones constituere, easdem constitutas dividere, unire, recognoscere, tum Conferentiis Episcopalibus - quarum intersit - proponentibus (14), tum iisdem, si casus ferat, auditis; Vicariatus Castrenses erigere necnon, auditis Conferentiis Episcoporum territorii, Praelaturas ad peculiaria opera pastoralia perficienda pro variis regionibus aut coetibus socialibus speciali adiutorio indigentibus (15); agit praeterea quae attingunt Episcopos, Administratores Apostolicos, Coadiutores et Auxiliares Episcoporum, Vicarios Castrenses ceterosque Vicarios seu Praelatos iurisdictione personal fruentes, nominandos.
§ 2. Quoties vero de erectione, divisione, provisione dioecesium agendum est cum Civilibus Guberniis, acta tractantur a S. Consilio pro Publicis Ecclesiae negotiis (16), salva peculiari condicione pro aliqua Civitate (17); sed in utroque casu Dicasteria pro Episcopis et pro Publicis Ecclesiae negotiis collatis consiliis procedent, regulariter negotium deferendo Coetui mixto Cardinalium, praevia mutua actorum communicatione; firma semper manente norma definiendi concorditer rationes quibus agenda sint consimilia, quae intra limites suae competentiae cognoscuntur a pluribus Romanae Curiae Dicasteriis.
§ 3. Congregationis autem pro Episcopis est, in omnibus casibus, edere decretum erectionis, divisionis, provisionis dioecesium.
§ 4. Eiusdem Congregationis est omnia cognoscece quae respiciunt Episcopos, sive quoad personas, sive quoad munera, sive quoad actionem pastoralem; itemque iisdem a munere cessantibus consulere (18). Quare ipsa videt ea quae attinent ad statum dioecesium necnon ad mensas episcopales, recipit et perpendit quae ab Episcopis de statu et progressu dioecesium scripto relata sint; communi sententia cum Dicasteriis, quorum interest, indicit visitationes apostolicas easque examinat quae fuerint absolutae, transmissis in utroque casu singulis Dicasteriis iis quae ad ea peculiariter pertinent.
§ 5. Videt praeterea quae respiciunt Primates et Metropolitas; curat quae concessionem sacrorum palliorum respiciunt; parat agenda in Consistoriis.

50. Congregationis pro Episcopis est, collatis consiliis cum Congregatione pro Clericis, et, quatenus opus, cum ceteris Dicasteriis, quorum interest, extra loca quae subsunt Congregationibus pro Ecclesiis Orientalibus et pro Gentium Evangelizatione, ea perpendere quae ad Conciliorum particularium celebrationem et recognitionem atque ad Episcoporum Coetus seu Conferentias attinent (19).

51. Eidem competit normas edere quibus per Conferentias Episcopales, praesertim nationales, concorditer consulatur urgentioribus necessitatibus fidelium; itemque, servato nexu cum aliis Dicasteriis, prospicere directoriis generalibus, in usum Episcoporum, conficiendis, de cura animarum, ut certae praebeantur ipsis rationes ad munus pastorale facilius obeundum (20).

52. Eidem Congregationi pro Episcopis adnectuntur Consilia et Secretariatus: de Emigratione; de Operibus Apostolatus maris, aëris, nomadum. In hisce casibus procedit concorditer cum Dicasteriis pro Clericis et de Laicis.

53. Ad Cardinalem Praefectum huius Congregationis spectat convocare, ex officio vel ad instantiam eorum, quorum interest, Cardinales Praepositos Congregationibus pro Clericis et pro Religiosis, et, quatenus opus sit, pro Institutione catholica, ad quaestiones perpendendas universum clerum respicientes laboresque coordinandos.

Caput IV
Sacra Congregatio de disciplina Sacramentorum

54. Congregatio de disciplina Sacramentorum, cui praeest Cardinalis Pracfectus, iuvantibus Secretario et Subsecretario, videt oninia quae respiciunt disciplinam septem Sacramentorum, incolumii competentia, quoad doctrinam, Congregationis pro Doctrina Fidei; Congregationis Rituum quoad ritus et caeremonias in Sacramentis conficiendis, ministrandis et recipiendis; Signaturae Apostolicae tum circa prorogationes competentiae in iisdem causis, tum circa munusinvigilandi ad normam iuris administrationi iustitiae erigendique Tribunalia Regionalia vel Interregionalia; S. Romanae Rotae circa causas nullitatis matrimonii.

55. Ad eandem Congregationem spectant quae decerni concedique solent in disciplina Sacramentorum et in celebratione Sacrificii Eucharistici. Insuper eadem Congregatio largiri valet dispensationes, quae competentiam Episcoporum praetergrediuntur, etiam a ieiunio Eucharistico sive fidelium sive, ratione habita, si oportuerit, S. Congregationis pro Doctrina Fidei, sacerdotum Missam celebrantium.

56. § 1. Ipsa cognoscit quoque et sola de facto inconsummationis matrimonii, etiam inter partem catholicam et acatholicam baptizatam necnon inter partes baptizatas acatholicas, sive pertineant ad ritum latinum sive ad ritum orientalem, necnon de exsistentia causarum ad dispensationen concedendam deque omnibus quae cum his sunt conexa.
§ 2. In causis inconsummationis matrimonii inter coniuges ad orientales ritus pertinentes, acta perpendenda curat per peculiarem Commissariorum coetum rebus orientalibus peritorum.

57. Eodem modo ad ipsam pertinet videre de obligationibus ad ordines maiores adnexis, atque examinare quaestiones de validitate sacrae Ordinationis, aut eas ad Tribunal competens remittere, audita, quatenus opus est, S. Congregatione pro Doctrina Fidei.

Caput V
Sacra Congregatio Rituum

58. Sacra Congregatio Rituum competentiam habet in omnia quae cultum divinum directe et proxime respiciunt in Ritu romano ceterisque Ritibus latinis, firma competentia aliorum Dicasteriorum quoad ea quae vel doctrinam vel disciplinam attingunt, vel ordinem iudicialem requirunt.

59. Item ea omnia agit quae ad beatificationem et canonizationem Servorum Dei vel ad sacras reliquias quoquo modo referuntur.

60. Congregatio, cui praeest Cardinalis Praefectus, iuvante Secretario, in duplicem dispescitur sectionem: liturgicam seu de cultu, et iudicialem seu de causis Servorum Dei.

SECTIO I

61. § 1. Sectio Cultus, quae sua habet Membra suosque Consultores, omnia complectitur ad cultum spectantia, tam liturgicum quam non liturgicum, eique immediate praeficitur Subsecretarius.
§ 2. Sectio haec in tria partitur officia:
1) Per Officium Primum: incumbit in ordinandum cultum divinum liturgicum sub ratione pastorali et rituali.
2) Per Officium Secundum: rationes fovet cum Conferentiis Episcopalibus et Institutis liturgicis; notitias de vita liturgica in Ecclesia atque scripta de re liturgica edita colligit et perpendit; firmis muneribus, donec instauratio liturgica perficiatur, Consilii ad exsequendam Constitutionem Concilii Vaticani II de sacra Liturgia.
3) Per Officium Tertium: seu de cultu non liturgico, curat de piis sacrisque populi christiani exercitiis, salva competentie S. Congregationis pro Doctrina Fidei.
§ 3. Haec Sectio iuvatur tum a suo Coetu Consultorum, undique gentium, inter peritissimos re liturgica eligendorum a Summo Pontifice, tum a Commissionibus pro quaestionibus difficilioribus investigandis.
§ 4. In libros liturgicos emendandos et instaurationem liturgicam absolvendam incumbit Consilium ad exsequendam Constitutionem Concilii Vaticani II de sacra Liturgia cuius tamen conclusiones definitivae subiciendae sunt Congregationi Plenariae huius Sectionis (21).
Consultores praeterea huius Consilii eo ipso Periti sunt S. Rituum Congregationis.

SECTIO II

62. § 1. Sectio Iudicialis, seu de causis Servorum Dei, sub Secretarii ductu et Auditoris Generalis immediata directione, ea praestat quae spectant sive ad moderandos processus beatificationis et canonizationis Servorum Dei, etiam ad ritus orientales pertinentium, sive ad sacras reliquias.
§ 2. Sectio haec iudicialis in triplicem subsectionem partitur, assignato unicuique a Summo Pontifice congruo numero Patrum Cardinalium et Consultorum.
1) Subsectio Prima: moderante Auditore Generali cognoscit supplices libellos pro causarum introductione; normas tradit ad processus canonicos instruendos; peractae instructionis acta perpendit; supplementa instructoriae, si casus ferat, praecipit; videt - praesertim - de opportunitate introductionis causae, auditis semper saltem tribus Consultoribus, et perpenso voto Promotoris Generalis fidei. Decisio autem ferenda est a coetu Patrum Cardinalium, huic negotio praeposito.
Eadem subsectio videt quoque de dubiis minoribus, de validitate actorum deque incidentibus.
2) Subsectio Altera: quae constat certo Consultorum numero, quasi iudicum munere fungentium, moderante Auditore Generali et praesentibus votumque ferentibus, praeter Consultores praedictos, Praelatis Officialibus, Promotore Generali fidei et Subpromotore, atque Relatore Generali, videt de scriptis Servorum Dei, de eorundem virtutibus in gradu heroico, aut de martyrio, aut de antiquo cultu.
Conventus decisio, rationibus innixa et ab omnibus subscripta, una cum scriptis singulorum suffragiis, animadversionibus Promotoris Generalis fidei et patroni responsionibus, semper ab Auditore Generali transmittenda est ad coetum Patrum Cardinalium, huic subsectioni assignatorum, qui, Praeside Cardinali Praefecto, et adsistente Secretario Congregationis, decernit utrum ad ulteriora procedi possit an novam praeparatoriam instruere oporteat, an vero causa sit reponenda.

3) Subsectio Tertia: certo Consultorum numero constans, a Consultoribus de quibus sub § 2, 2° distinctorum, moderante Praelato Secretario Congregationis et praesentibus ac suffragium ferentibus Auditore Generali, Praelatis Officialibus, Promotore et Subpromotore Generali fidei atque Relatore Generali, praehabita medicorum relatione, visis animadversionibus Promotoris Generalis fidei et responsionibus patronorum, cognoscit de miraculis intercessione Servi Dei patratis.
Decisio, iisdem modis in § 2, 2° statutis, subiicienda est toetui Patrum Cardinalium huius subsectionis.
§ 3. De decisionibus a Patribus Cardinalibus in tribus subsectionibus latis, relatio semper fiat Summo Pontifici, ad normam sacrorum canonum (22).
§ 4. Firmae manent, pro subsectione secunda et tertia, Congregationes generales coram Summo Pontifice de quibus in Codice I. C. (23); itemque ritus et sollemnitates, in Romana Curia receptae, Beatorum canonizationis, postquam in Consistorio decreta fuerit (24).
§ 5. In sectione iudiciali habetur officium distinctum Promotoris Generalis fidei qui, opem ei ferentibus Subpromotore Generali, aliquibus subpromotoribus deputatis necnon congruo numero officialium, animadversiones proponit circa validitatem actorum, et circa dubia de heroicitate virtutum, de martyrio, de non cultu, de antiquo cultu, de miraculis.
§ 6. Sectio iudicialis suam habet Cancellariam, quae Auditori Generali directe est obnoxia, sub auctoritate tamen Cardinalis Praefecti et Praelati Secretarii.
§ 7. Sectio iudicialis denique albo ditatur tum Advocatorum et Procuratorum, qui dotibus et titulis instructi esse debent a iure requisitis (25), tum collegio Medicorum ex peritissimis, quoad scientiam et probitatem, legitime selectorum.

63. Utrique Sectioni, cultus scilicet et iudiciali de causis Servorum Dei, praesto est Officium historico-hagiographicum, quod peculiari statuto regitur de quo in Litteris Apostolicis Già da qualche tempo, a Pio PP. XI motu proprio datis die 6 febr. 1930.

64. In quaestionibus circa Sacras Reliquias vel cultum Sanctorum iuxta doctrinae catholicae normas continendum, utraque Sectio, intacta sua cuiusque competentia, collatis consiliis procedit. Item utrique Sectioni communia sunt tabularium, bibliotheca, tabulae, administratio seu arca nummaria, et alia quae Congregationi utilia esse possunt.

Caput VI
Sacra Congregatio pro Clericis

65. Quo aptius nomen congruat actioni, Sacra Congregatio Concilii, in posterum appellabitur Sacra Congregatio pro Clericis.

66. Congregatio pro Clericis, cui praeest Cardinalis Praefectus, iuvantibus Secretario et Subsecretario, competens est in iis omnibus quae respiciunt clericos, qui in dioecesi apostolatum exercent, tum quoad personas tum quoad munera et ministerium pastorale.
Congregatio in triplex dispescitur officium.

67. § 1. Per Officium Primum. Congregatio media et subsidia quaerit, proponit et urget quibus sacerdotes ad sanctitatem assequendam contendant (26); studia ne intermittant (27), adeo ut iidem, praesertim in divina revelatione, scientia theologica, artibus liturgicis necnon in humanis disciplinis magis magisque edocti, fructuosius exerceant sacerdotale ministerium, instituta pastoralia promovet; curat erigendas bibliothecas pro clero (28); instituendos ubique statis temporibus cursus, quos vocant, pro sacerdotibus, praesertim novensilibus, ut iidem pastorales cognitiones et methodum perficiant atque amplificent, experientias apostolicas mutuo communicent, activitates pastorales coordinent (29).
§ 2. Haec omnia, eorum quidem peculiaribus muneribus aptata, etiam pro Diaconibus urgebit.

68. Congregationis, per idem officium, insuper est:
§ 1. In ea omnia incumbere quae ad munera et disciplinam attinent cleri dioecesani, ad Capitula tum cathedralia tum collegialia, ad consilia pastoralia, ad parochos et vicarios paroeciales ceterosque sacerdotes ministerium pastorale exercentes, ad ipsos religiosos, in iis omnibus quae non spectant vitam religiosam (30), ad celebrationem Missae eiusque stipem; ad collationem officiorum vel beneficiorum non consistorialium; ad electiones populares adhuc forte vigentes in eorundem beneficiorum vel officiorum collatione (31); ad obligationem recitationis Divini Officii pietatisque exercitia;
§ 2. Per peculiare Consilium principia generalia tradere, quibus regatur aptior cleri distributio (32);
§ 3. De obligationibus videre communibus clericorum et laicorum, apto nexu servato, si oportuerit, cum Consilio de Laicis;
§ 4. Invigilare ne desit in quavis dioecesi Consilium presbyterale atque, collatis consiliis cum Congregatione pro Episcopis, perpendere adiuncta quae suadeant illud, sede Episcopali vacante, confirmari a Vicario Capitulari vel Administratore Apostolico (33);
§ 5. De controversiis circa praecedentiam inter clericos cognoseere, firmo iure Praefecturae Palatii Apostolici, necnon Congregationis pro Religiosis et Institutis saecularibus, quoad praecedentiam inter religiosos; itemque de aliis controversiis via administrativa, inter clericos vel inter clericos et laicos, vel inter clericos dioecesanos et religiosos, firmis tamen n. 13 et ss.

69. Per Secundum Officium:
1) Maxime adlaborat in iis fovendis quae spectant praedicationem Verbi Dei; opera apostolatus temporum necessitatibus hominumque condicionibus accommodata promovet (34); normas praebet opportunas, quae servari debent in institutione religiosa tradenda pueris, adolescentibus, iuvenibus, adultis; regulas indicat servandas in scholasticis lectionibus catecheseos, collatis tamen cum Congregatione pro Institutione catholica et, si casus ferat, cum Congregatione pro Religiosis et Institutis saecularibus; invigilat quibusvis cursibus catecheticis, tum paroecialibus tum scholaribus; curat ne ullibi desint institutiones tum ante tum post matrimonium habendae tum diversis fidelium coetibus aptatae; operam impendit in incrementum et moderamen Officiorum dioecesanorum quae catechesi praeficiuntur; insuper pastoralem sollicitudinem promovet, in peregrinantes et quaestiones perpendit conexas cum peregrinationibus relaxationis causa susceptis (vulgo «turismo»), cum fidelium vacationibus, rusticationibus, ludicris exercitationibus (35). In his omnibus cooperationem quaerit Conferentiarum Episcopalium.
2) Recognoscit et approbat directoria de catechesi necnon programmata et schemata praedicationis Verbi Dei, in Conferentiis Episcoporum confecta pro diversa fidelium aetate et condicione; congressus catechisticos nationales fovet vel internationales probat aut cogit.
3) Curat conficienda directoria pastoralia pro peculiaribus fidelium coetibus, collatis consiliis cum Dicasteriis quorum interest, et firmo iure Dicasteriorum quae curare debeant specialia directoria in re suae competentiae.

70. Per Tertium Officium:
1) Congregatio videt ea omnia quae attingunt conservationem et administrationem bonorum temporalium Ecclesiae, firma competentia ceterarum Congregationum quoad temporalia bona ab eisdem moderanda.
2) Ipsius est proinde moderari administrationem quoad pias fundationes, pia legata, pia opera, beneficia, oratoria, ecclesias, sanctuaria, patrimonium artisticum ecclesiasticum, bona immobilia, nisi agatur de bonis religiosorum, arcas nummarias, taxas, tributa (36), pensiones beneficiorum, alienationes omnes aliaque huiusmodi; curare quae respiciunt massam communem dioecesanam vel regionalem (37), congruam sustentationem clericorum eorumque pensiones etiam reversibiles; societates cautelares vel instituta promovere ad consulendum cleri necessitatibus e senecta, morbo aliove impedimento orbs (38); invigilare tum institutis dioecesanis, quae fidelium oblationes colligunt tum officiis administrativis dioecesanis, et apta consilia praebere administratoribus; admittere ad compositionem eos qui occuparunt bona ecclesiastica, etiam pertinentia ad religiosos; permittere ut fideles acquirant bona ecclesiastica quomodocumque usurpata.

Caput VII
Sacra Congregatio pro Religiosis et Institutis saecularibus

71. Sacra Congregatio negotiis religiosorum sodalium praeposita, nomen immutabit in Sacram Congregationem pro Religiosis et Institutis saecularibus.

72. Congregatio pro Religiosis et Institutis saecularibus, cui praeest Cardinalis Praefectus, iuvante Secretario, in duplicem dispescitur sectionem, alteram religiosis, alteram saecularibus institutis praepositam, sub immediato ductu proprii Subsecretarii.

73. § 1. Per Primam Sectionem: Congregatio praeponitur negotiis quae ad latini ritus instituta religiosa eorumque sodales pertinent, salva competentia tum S. Congregationis pro Gentium Evangelizatione, tum Tribunalium, quando iudicialiter procedendum sit.
§ 2. Quapropter, ad eam pertinent quae respiciunt institutorum erectionem, moderamen, suppressionem; finis proprii tutelam et prosecutionem, regimen et disciplinam, bona, privilegia, sodalium institutionem eorumque vitam iuxta specialem indolem et constitutiones atque dispensationes a iure communi, incolumi competentia Congregationis de disciplina Sacramentorum circa ieiunium eucharisticum et ratione habita competentiae Congregationis pro Institutione catholica, circa studiorum scientificam seu academicam ordinationem in Ecclesia.
§ 3. Competens quoque est, eadem ratione, firma competentia S. Congregationis pro Gentium Evangelizatione, in iis quae attingunt sive societates vitae communis, quarum sodales more religiosorum vivunt, sive Tertios Ordines qua tales.
§ 4. In legum generalium applicatione et dispensatione, Congregatio pro Religiosis et Institutis saecularibus rationem semper habebit mentis et praxis aliorum Dicasteriorum in iis negotiis quae, natura sua, ad ipsa spectant, iuxta normam statutam sub n. 13.
§ 5. Eiusdem Congregationis est promovere accommodatam renovationem et incrementum vitae religiosae, itemque erigere consilia seu conferenties Superiorum Maiorum, quorum opera, opportuniore modo, uti curabit (39).

74. Per Secundam Sectionem Congregationi competunt eaedem facultates, congrua congruis referendo, circa instituta saecularia, quippe quae, licet non religiosa, veram et completam consiliorum evangelicorum professionem in saeculo ab Ecclesia recognitam profiteantur, consecrationem conferentem (40).

Caput VIII
Sacra Congregatio pro Institutione catholica

75. Quae hactenus Sacra Congregatio de Seminariis et Studiorum Universitatibus nuncupata est, nomen sumit Sacrae Congregationis pro Institutione catholica.

76. § 1. Congregatio, cui praeest Cardinalis Pracfectus, iuvantibus Secretario et Subsecretario, competentiam habet circa ea quae respiciunt promovendam clericorum formationem et scientificam institutionem catholicam sive clericorum sive laicorum, firma competentia tum Congregationis pro Religiosis et Institutis saecularibus in iis quae ad religiosos qua tales formandos pertinent, tum Congregationis pro Gentium Evangelizatione.
§ 2. Congregatio in triplex dispescitur officium. 

77. Per Primum Officium videt:
1) omnia quae spectant ad regimen, disciplinam, temporalem administrationem seminariorum, salva competentia Congregationis pro Gentium Evangelizatione, quacum concordi consilio et debita rerum coordinatione agendum est;
2) ea quae attingunt promovendam educationem cleri dioecesani atque scientificam institutionem religiosorum et institutorum saecularium; peculiariter vero perpendit et approbat seminariorum regionalium vel interregionalium statuta, ab Episcopis quorum interest parata (41).

78. Per Secundum Officium moderatur Universitates vel Facultates, Athenaea, necnon quaevis instituta reu coetus superiorum studiorum, quae catholico nomine rite ornentur, quatenus ab Ecclesiae auctoritate quomodocumque dependeant, haud exclusis iis quae a religiosis reguntur vel a laicis; institutiones et associationes ad studia provehenda fovet et approbat; adnititur ut in Universitatibus catholicis habeantur tum instituta quae primariae investigationi scientificae vel artisticae promovendae inserviunt, tum saltem cathedra sacrae theologiae, in qua lectiones tradantur laicis quoque alumnis accommodatae (42); normas praebet quoad academias et bibliothecas, praeter Vaticanam, fovet cooperationem mutuumque adiutorium Universitatum catholicarum atque consociationes earum sive nationales sive internationales, adlaborat ut apud Universitates non catholicis erigantur convictus et centra universitaria catholica (43).

79. Per Tertium Officium curat erectionem scholarum paroecialium et dioecesanarum, invigilat omnibus scholis catholicis, cuiusque generis et gradus, infra tamen Universitates et Facultates, itemque institutis instructionis reu educationis ab auctoritate Ecclesiae dependentibus, nisi agatur de scholis quae dumtaxat praeparent ad vitam religiosam, firmo tamen praescripto n. 77, 2°; idcirco ad universum orbem catholicum extenditur eius competentia ad scholis quod attinet, nisi agatur de lotis dependentibus a Congregatione pro Ecclesiis Orientalibus vel a Congregatione pro Gentium Evangelizatione.

80. Praeterea Congregatio quaestiones generales perscrutatur educationem et studia respicientes; cooperationem curat cum Conferentiis Episcopalibus, itemque cum auctoritatibus civilibus coetibusque nationalibus et internationalibus, servata debita coordinatione cum S. Consilio pro Publicis Ecclesiae negotiis, vires coordinat mediaque ad iura et libertatem scholae vindicanda; congressus nationales et internationales approbat, ira quibus praefatae quaestiones agitantur.

Caput IX
Sacra Congregatio pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide

81. Quae hucusque nuncupata est Sacra Congregatio de Propaganda Fide, in posterum appellabitur Sacra Congregatio pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide.

82. Congregatio pro Gentium Evangelizatione, seu de Propaganda Fide, cui praeest Cardinalis Praefectus, iuvantibus Secretario et Subsecretario, competens est in rebus quae respiciunt omnes Missiones ad regnum Christi ubique diffundendum institutas, ideoque in constituendis et mutandis necessariis ministris, atque circumscriptionibus ecclesiasticis; in proponendis iis qui easdem regant; in efficientiore provehendo clero autochthone, cui pedetemptim maiora attribuantur munera et regimen; in dirigenda et coordinanda tota activitate missionali ubique terrarum, tum quoad, ipsos praecones Evangelii, tum quoad cooperationem missionariam fidelium.

83. § 1. Huius Congregationis Membra sunt, praeter Patres Cardinales, eidem a Summo Pontifice assignatos, etiam Praesides Secretariatuum: pro Unione Christianorum, pro non Christianis, pro non credentibus.
§ 2. Ad pertractandas autem res maioris momenti et naturam principii generalis habentes, Congregationibus plenariis intersunt, tamquam earundem Membra, etiam cum voto deliberativo, si id Summo Pontifici placuerit, tum Episcopi ex Missionibus ab eodem Romano Pontifice nominati, tum repraesentantes Moderatorum Institutorum et Operum Pontificiorum (44), cauto ne desirat qui exponant necessitates Ecclesiarum quae «iuniores» vel «autochthones» vocantur.
§ 3. Quoad numerum eorum de quibus in § 2, aliaque adiuncta, prae oculis habeantur Litterae Apostolicae Ecclesiae Sanctae, motu proprio datae die 6 aug. 1966, necnon peculiaris instructio a Sacra Congregatione edenda.

84. Haec Congregatio in locis sibi subiectis missionales dat impulsus, promovet vocationem et spiritualitatem missionariam; studium et precationes pro Missionibus, necnon de istis nuntia genuina et adaequata producit (45); itemque studiose absolvit officium iuventutem educandi atque clericos in Seminariis instituendi; curat quae ad synodorum et conciliorum et coetuum seu Conferentiarum Episcopalium celebrationem spectant, eorumque statuta vel decreta, secundum iuris praescripta, recognoscit; visitationes statis temporibus indicit, quibus magis perspecta habeantur et regionum necessitates et quaestiones graviores.

85. Eiusdem Congregationis est suscitare et, pro variis urgentioribus regionum necessitatibus, distribuere missionarios; incitare et coordinare subsidia, praesertim per Pontificalia Opera Missionalia, eaque assignare iuxta locorum indigentiam (46).

86. Huic Congregationi subsunt ratione finis definiti et praevalentis, Instituta religiosa in Missionibus erecta ibique praesertim laborantia; societates ecclesiasticorum et mulierum sine votis ac Seminaria, quae ex statutis dumtaxat fundata sunt ut in eis instituantur missionarii pro exteris missionibus, quod attinet ad eorum regulas, administrationem atque opportunas concessiones ad sacram ordinationem alumnorum requisitas, servatis tamen normis editis a Congregatione pro Religiosis necnon, quoad studia seu institutionem scientificam, a Congregatione pro Institutione catholica.

87. Tenetur autem negotia deferre ad competentes Congregationes quae Fidem attingunt aut sacros ritus aut studia ecclesiastica vel catholicas Universitates, aut dispensationes a matrimonio rato et non consummato; causas matrimoniales insuper aliave negotia ordinem iudicialem requirentia transmittit Sacrae Romanae Rotae.

88. Quod vero spectat ad ceteros sodales religiosos, sive latini sive orientalium rituum, haec Congregatio competentiam habet in ea dumtaxat quae hos qua missionarios, sive uti singulos sive simul sumptos attingunt, firmo iure Congregationis pro Ecclesiis Orientalibus et remissis ad Congregationem pro Religiosis et Institutis saecularibus quae religiosos qua tales, uti singulos vel simul sumptos, respiciunt, salvo speciali Summi Pontificis praescripto.

89. Ad cooperationem missionalem fovendam habet Consilium Supremum Pontificiis Missionalibus Operibus regendis, a quo dependent Consilia generalia Unionis Missionalis Cleri, Operis a Propagatione Fidei, Operis a S. Petro Apostolo, Operis a S. Infantia.

90. Consultorum coetus in quo partem habent, praeter ceteros viros peritos, etiam Secretarii trium Secretariatuum, Moderatores Institutorum et Operum Pontificalium necnon repraesentantes tum Operum Regionalium pro Missionibus tum Consociationum internationalium laicorum, notiones colligit opportunas cum de condicione locali variarum regionum deque modo cogitandi diversorum, hominum coetuum, tum de methodis evangelizationis adhibendis, atque conclusiones scientifice fundatas, pro opere et cooperatione missionali proponit (47).

91. Officium administrativum curat aerarium Congregationis seu bonorum administrationem sub directione Cardinalis Praefecti, firmo onere reddendi debitam rationem Praefecturae rerum oeconomicarum Sanctae Sedis.

IV

SECRETARIATUS

Caput I
Secretariatus ad Christianorum unitatem fovendam

92. § 1. Secretariatum ad Christianorum unitatem fovendam, cuius membra sunt Cardinales et Episcopi a Summo Pontifice nominati, moderatur Cardinalis Praeses, cui auxilium praestant Secretarius et Subsecretarius. Consilia autem iuxta Normas generales, n. 5, praebent Consultores clerici et laici ex universo Orbe advocandi, qui sint in rebus oecumenicis probe versati.
§ 2. Inter Membra Secretariatus adnumerantur ex officio Cardinales Praefecti Sacrarum Congregationum pro Ecclesiis Orientalibus et pro Gentium Evangelizatione, inter Consultores vero semper sunt Secretarii earundem Congregationum.
§ 3. Secretariatus in duplex partitur Officium, sub immediato ductu sui Delegati: alterum pro parte quae dicitur occidentalis, alterum pro parte quae orientalis nuncupatur.

93. Secretariatus competentiam et munus habet fovendi Christianorum unitatem. Ideoque, re prius delata ad Summum Pontificem, rationes curat cum fratribus aliarum communitatum, de recta interpretatione et exsecutione principiorum oecumenismi agita coetus catholicos cogit vel alit et coordinat, tum nationales tum internationales, unitatem Christianorum promoventes; colloquia instituit quoad quaestiones et activitates oecumenicas cum Ecclesiis et communitatibus ecclesialibus a Sede Apostolica seiunctis; observatores catholicos deputat pro conventibus christianis; fratrum seiunctorum observatores ad conventus catholicos invitat, quoties id opportunum videtur; decreta conciliaria, quae ad rem oecumenicam attinent, exsecutioni mandat.

94. Competentiam insuper habet in rebus Iudaeos sub aspectu religioso respicientibus.

95. Negotia mixta concorditer tractantur cum Dicasteriis, quorum interest.

Caput II
Secretariatus pro non christianis

96. Secretariatus pro non christianis, moderante Cardinali Praeside et auxilium ferentibus Secretario et Subsecretario, eos salubriter attingit, Summo Pontifice probante, qui christianae religionis sunt quidem expertes, sed aliquam religionem profitentur vel sensu religioso potiuntur.

97. Secretariatus Membra, praeter Cardinalem Praefectum S. Congregationis pro Gentium Evangelizatione, sum ea quae eliguntur a Summo Pontifice, sive e Sacro Collegio Cardinalium, sive proponentibus Conferentiis Episcopalibus locorum Missionum itemque aliis in quorum circumscriptionibus complures non christiani quavis de causa, etiam pro tempore, degant. Consilia autem affert Peritorum coetus, a Summo Pontifice adprobatorum.

98. Intacta competentia Congregationis pro Gentium Evangelizatione, ad finem suum assequendum Secretariatus non modo studia promovet, sed et impensa caritate fovet cum non christianis rationes quibus efficiatur ut mutua augeatur aestimatio.

99. Eiusdem Secretariatus est methodum et vias quaerere ad aptum instituendum dialogum cum non christianis. Curat igitur ut non christiani rite cognoscantur et iuste aestimentur a christianis, utque vicissim iidem christianam doctrinam et vitam aeque cognoscere et aestimare possint, desideria Ordinariorum excipit et perpendit; formationi consulit eorum qui in dialogum incumbent; incepta proponit, examine, approbat quae experientia subiecerit.

100. Eidem adnectitur Officium ad rationes fovendas cum Musulmanis.

Caput III
Secretariatus pro non credentibus

101. Secretariatus pro non credentibus Praesidem habet S.R.E. Cardinalem, iuvantibus Secretario et Subsecretario, et constat ex quibusdam Cardinalibus et Episcopis a Summo Pontifice nominatis, quibus accedunt Consultores ex toto Orbe electi.

102. Secretariatus, probante Summo Pontifice, in atheismi studium incumbit, ut eius diversas rationes intimius exploret et, quoad fieri possit, colloquium instituat cum ipsis non credentibus, qui collaborationem sincere acceptent.

V

CONSILIUM DE LAICIS
 ET PONTIFICIA COMMISSIO STUDIOSORUM
 A «IUSTITIA ET PACE»

103. Normae valent quae editae sunt in Litteris Apostolicis Catholicam Christi Ecclesiam Motu Proprio datis die 6 ian. 1967 (48).

VI

TRIBUNALIA

Caput I
Supremum Tribunal Signaturae Apostolicae

104. Supremum Tribunal Signaturae Apostolicae constat ex nonnullis S.R.E. Cardinalibus a Summo Pontifice nominatis, quorum unus, ab eodem delectus, Praefecti munere fungitur, auxilium ferentibus Secretario et Subsecretario. Duplicem habet sectionem.

105. Per Sectionem Primam Tribunal ea cognoscit, aut ex potestate ordinaria aut ex potestate delegata, quae eidem tribuuntur in Codice iuris canonici (49); competentiam tribunalium, etiam pro causis matrimonialibus constitutorum, prorogat; forum peregrinorum in Urbe, donec aliter provideatur, extendit ad processus nullitatis matrimonii, extraordinariis dumtaxat in adiunctis et gravissimis de causis; ad normam sacrorum canonum invigilat pro munere suo, rectae administrationi iustitiae; tribunalium regionalium vel interregionalium erectionem curat; iuribus gaudet, quae eidem tribuuntur in Concordatis inter Sanctam Sedem et varias Nationes.

106. Per Alteram Sectionem Signatura Apostolica contentiones dirimit ortas ex actu potestatis administrativae ecclesiasticae, et ad eam, ob interpositam appellationem seu retursum adversus decisionem competentis Dicasterii, delatas, quoties contendatur actum ipsum legem aliquam violasse. In his casibus videt sive de admissione retursus sive de illegitimitate actus impugnati.

107. Per eandem sectionem iudicat insuper de conflictibus competentiae inter Dicasteria Sedis Apostolicae; cognoscit negotia administrativa a Romanae Curiae Congregationibus ipsi delata; videt de quaestionibus a Summo Pontifice eidem commissis.

108. Signatura Apostolica regitur lege propria.

Caput II
Sacra Romana Rota

109. Firmis manentibus praescriptis Codicis iuris canonici (50), competentia Sacrae Romanae Rotae in causis nullitatis matrimonii ad Sedem Apostolicam rite delatis, extenditur etiam ad causas inter partem catholicam et acatholicam, vel inter partes acatholicas, sive ad latinum, sive ad orientales ritus alterutra, vel utraque pars baptizata pertineat, remissis tamen quaestionibus doctrinalibus, Fidem attingentibus, Congregationi pro Doctrina Fidei, ad normam nn. 29 et 31 huius Constitutionis.

110. Sacra Romana Rota suis regitur normis. 

Caput III
Sacra Paenitentiaria Apostolica

111. Sacrae Paenitentiariae Apostolicae praeficitur Cardinalis Paenitentiarius Maior, qui adiuvatur a Regente aliisque Praelatis, qui eiusdem Paenitentiarii Maioris Consilium efficiunt (51).

112. Huius tribunalis iurisdictio complectitur ea quae forum internum etiam non sacramentale respiciunt; quare hoc tribunal pro foro interno largitur gratias, absolutiones, dispensationes, commutationes, sanationes, condonationes.

113. Eidem dumtaxat Paenitentiariae insuper demandantur ea quae spectant ad concessionem et usum indulgentiarum, salvo tamen iure Congregationis pro Doctrina Fidei videndi ea quae doctrinam dogmaticam circa easdem indulgentias attingunt.

VII

OFFICIA

Caput I
Cancellaria Apostolica

114. Cancellaria Apostolica, cui praeest Cardinalis S.R.E. Cancellarius, iuvante Regente, munere fungitur expediendi tum Litteras Decretales atque Constitutiones apostolicas, tum Litteras apostolicas in forma Bullae vel Brevis maioris momenti, prouti lege statutum est, vel id commissum a Summo Pontifice aut a propriis Romanae Curiae Dicasteriis.

115. Litterae, sive in forma Bullae sive in forma Brevis, ne expediantur, nisi de mandato Summi Pontificis vel cuiusdam Dicasterii, singillatim servatis eiusdem mandati terminis (52).

116. Cancellariae Apostolicae est sigillum plumbeum atque anulum piscatoris summa cura custodire.

Caput II
 Praefectura rerum oeconomicarum S. Sedis

117. Praefectura rerum oeconomicarum Sanctae Sedis, quam dirigit Commissio trium Cardinalium, quorum unus Praesidis munere fungitur, iuvante Praelato Secretario, coordinat omnes administrationes bonorum Sanctae Sedis eisque invigilat.

118. Praefecturae adsunt Ratiocinator Generalis aliique Computatores, iuxta necessitates, eidemque consilium praebet Coetus consultorum ex clericis vel laicis vere peritis eligendorum a Summo Pontifice.

119. Commissio Patrum Cardinalium, Praelatus a Secretis et Consultores elapso a nominatione quinquennio indigent confirmatione.

120. Praefectura munera obtinet quae sequuntur:
1) recipit tum relationem de statu patrimoniali et oeconomico, tum rationem accepti et expensi atque aestimationem sumptuum sive praeviam sive posteriorem exhibitam a bonorum Administratoribus, qui a Sancta Sede pendent, licet quamdam vel etiam plenam libertatem (vulgo: autonomia) habeant, haud exceptis Commissionibus et Administrationibus Pontificiis sive in Urbe sive extra Urbem, salva tamen peculiari ordinatione Instituti Religionis operibus tutandis;
2) sedulo perpendit rationem et aestimationem, de quibus supra, ut - statuto tempore - per Cardinalem Praesidem exhibere possit approbationi Summi Pontificis generalem computationem (= bilancio) accepti et expensi anni superioris (consuntivo) necnon praeviae aestimationis pro anno subsequente (preventivo);
3) coordinat omnia nummaria Sanctae Sedis incepta (vulgo investimenti, operazioni importanti) iisque invigilat, ita ut singula ordinatim procedent ad suum assequendum finem;
4) examinat laborum adumbrationes, tum praevias tum exsecutivas et, si opus fuerit, ipsis laboribus invigilat;
5) taxat centesimas partes, Administrationi Generali Patrimonii Apostolicae Sedis tradendas, titulo contributionis ad onera levanda;
6) libros inspicit et documenta, eaque expendit quae ordinariam gestionem excedunt; de quibus relationem scriptam per Cardinalem Praesidem Summo Pontifici tradit.

121. Praefectura cognoscit insuper de iis qui, munus sibi commissum obeuntes, patrimonio Sanctae Sedis damnum quomodocumque intulerint. Actiones poenales autem vel civiles deferentur Tribunali competenti, aut, si hoc desit, Commissioni specialiter deputandae vel, de Summi Pontificis mandato, Tribunali S. R. Rotae.

Caput III
Camera Apostolica

122. Camera Apostolica, cui praeficitur Cardinalis S.R.E. Camerarius, vel, eo impedito, Vice Camerarius, munus servat curandi atque administrandi bona et iura temporalia Sanctae Sedis, quo tempore haec vacat (53).
In his obeundis muneribus adamussim observentur specialer leges iam latae vel edendae.

Caput IV
Administratio Patrimonii Apostolicae Sedis

123. Administratio Patrimonii Apostolicae Sedis, cui praeest Cardinalis Praeses, assistente Patrum Cardinalium Consilio, et adiutricem operam praestante Secretario, duplicem sectionem habet: ordinariam et extraordinariam.

124. § 1. Sectio Ordinaria commissis muneribus administrandi fungitur, Delegato directe moderante.
§ 2. Sectio Extraordinaria, altero Delegato moderante, munera obtinet a Summo Pontifice ipsi commissa, et suis regitur peculiaribus legibus.

Caput V
Apostolici Palatii Praefectura

125. Praefectura Palatii Apostolici, quam moderatur Praefectus, iuvante Regente, praeest Palatio Apostolico, et Summo Pontifici adest, sive in ipso Palatio, sive quo ille se confert.

126. § 1. Eiusdem Praefecturae est admissiones coram Summo Pontifice ordinare, et omnia apparare quae respiciunt sacras caeremonias pontificias extra partem stricte liturgicam, reservatis autem Vicario Generali Civitatis Vaticanae omnibus quae ad curam spiritualem spectant eorum qui in eadem Vaticana Civitate commorantur vel laborant, concordi consilio cum iis quorum interest.
§ 2. Item ad Praefecturam pertinet necessaria vel opportuna disponere, quotiescumque Summus Pontifex e Palatio Apostolico in Urbem se confert; opem vero auxiliumque praestare Secretariae Status quoties Summus Pontifex ad peregrinationes apostolicas sese accingit.

127. Praefectura insuper cognoscit de priore loco attribuendo sive Patribus Cardinalibus sive Legatis, quos Nationes ad Sanctam Sedem mittunt (54); itemque, coniunctim cum Secretaria Status, servat quae servanda sunt, cum ii, qui supremum tenent populorum principatum, vel excelsa dignitate praediti sunt, a Romano Pontifice sollemniter admittuntur coram.

128. Praelatus Palatii Apostolici Praefectus indiget confirmatione novi electi Summi Pontificis.

Caput VI
Generale Ecclesiae Rationarium

129. Ecclesiae Rationarium seu Officium Statisticae munus habet notitias colligendi et ordinatim componendi, quae necessariae vel utiles ad Ecclesiae statum melius dignoscendum et ad sacros Pastores adiuvandos videantur.

130. Officium, ut notitiae rite comparentur, opportunis datis normis curat ut in paroeciis, dioecesibus, regionibus, religiosorum institutis necnon in Dicasteriis Romanae Curiae, iisque indicata via et ratione, rationaria seu indices rite conficiantur, quae statis temporibus ad ipsam mittantur, ut coordinata summa earum omnium rerum fiat, quae ad vitam Ecclesiae respiciant.

131. Officium, facta comparando, indices generales exarat et iis quorum interest illustrat, ut accuratissime ostendatur momentum eorum quae observantur, causas indicando atque effectus inde nascentes.

APPENDIX

I

132. Reverenda Fabrica S. Petri curare perget ea quae ad Basilicam Principis Apostolorum pertinent, iuxta praescriptum Constitutionis Sapienti Consilio, diei 29 iunii 1908, et concorditer agens cum Capitulo eiusdem Basilicae.

133. Permanent in statu quo ante Bibliotheca Apostolica Vaticana, Archivum Secretum Vaticanum, Typographia et Libraria Vaticana, Officium Magistri largitionum Pont. Max. seu Eleemosynaria Apostolica, Consilium pro instrumentis communicationis socialis, ceterique Coetus permanentes Pontificii, necnon Consilium ad exsequendam Constitutionem Concilii Vaticani II de Sacra Liturgia, donec munus absolvat.

134. Quae autem respiciunt Pontificiam Domum suis regentur normis. Secretarius vero Brevium ad Principes et Secretarius Epistolarum latinarum muneribus cuiusque propriis fungi pergent, donec aliter provideatur.

II

135. Huic Constitutioni Apostolicae accedet Ordo Servandus seu normae communes quibus disciplina et modus tractandi negotia in Dicasteriis Sanctae Sedis praestituitur, firma manente generali norma de qua in tit. I, cap. I, n. 12.

III

136. In omnibus autem et singulis recensitis Congregationibus, quemadmodum et in ceteris Dicasteriis, hoc in primis solemne sit, ut nihil grave et extraordinarium agatur, nisi a Moderatoribus eorundem Summo Pontifici fuerit ante significatum.
Insuper decisiones quaevis pontificia approbatione indigent, exceptis iis pro quibus Dicasteriorum Moderatoribus speciales facultates tributae sint, exceptisque sententiis tribunalis S.R. Rotae et Signaturae Apostolicae intra limites suae competentiae latis.

***

Decernentes praesentem Constitutionem Apostolicam firmam, validam et efficacem semper esse ac fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri atque obtinere a Kalendis Ianuariis anni MCMLXVIII et illis ad quos spectat aut quomodolibet spectabit in omnibus et per omnia plenissime suffragari, contrariis quibusvis, etiam specialissima mentione dignis, non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die xv mensis Augusti, in Assumptione B. M. V., anno MCMLXVII, Pontificatus Nostri quinto.

PAULUS PP. VI


* AAS 59 (1967), pp. 885-928

(1) Cf CONC. VATIC. I, Sess. IV, Const. dogm., Pastor aeternus, cap. 2: Denz. n. 3057; C.I.C., can. 218, § 1; CONC. VATIC. II, Const. dogm. Lumen Gentium, n. 18 (AAS LVII [1965], p. 21); Decr. Christus Dominus, n. 2 (AAS LVIII [1966], p. 673)

(2) N. DEL. RE, La Curia Romana. Lineamenti storico-giuridici, Roma 1952 pp. 217-218

(3) Cf Bullarium Romanum, Ed. Romana, T. III, P. II, p. 195-B. Constitutio Ratio Iuris, quae sine die nunc datur, in editionibus Romana et Taurinensi Bullarii Romani sub anno 1326 ponitur; attamen, auctores recentiores, uti MICHAËL TANGL (Die Päpstlichen Kanzleiordnungen von 1200-1500, Oeniponte 1894, p. 83) et EMMANUEL Cerchiari (Capellani Paρae et Apostolicae Sedis auctores Causarum Sacri Palatii Apostolici seu Sacra Romana Rota ab origine ad diem usque 20 septembris 1870, III, Romae 1919, pp. 69), qui eam denuo excuderunt e codicibus, sub anno 1331 eamdem ponunt.

(4) Cf Bullarium Romanum, Ed. Taurinensis, T. VIII, pp. 985-999

(5) Cf AAS 1 (1909), pp. 9-135

(6) CONC. VATIC. II, Decr. Christus Dominus, n. 9 (AAS LVIII [1966], p. 576)

(7) PAULUS VI, Alloc. habita in altera Concilii Vaticani II Sessione, 29 sept. 1963 (AAS LV [1963] pag. 51)

(8) CONC. VATIC. I, Sess. IV, Const. dogm. Pastor aeternus, cap. 2 (Denz. n 3057)

(9) Can. 7 C.I.C.

(10) Can. 243, § 2 et can. 244, §§ 1-2

(11) Can. 106 C.I.C.

(12) Cf Litt. Ap. In fructibus multis, Motu Proprio datas die 11 apr. 1964 (AAS LVI [1964], pp. 289-292)

(13) Cf Litt. Ap. Integrae servandae, Motu Proprio datas die 7 det. 1965 (AAS LVII [1965], p. 952).

(14) CONC. VATIC. II, Decr. Christus Dominus, nn. 22-24; 39-40 (AAS LVΠI [1966], pp. 683 sq.; 694)

(15) Ibid., n. 42; Decr. Presbyterorum Ordinis, n. 10 (AAS LVIII [1966], p. 1607); Motu Proprio Ecclesiae Sanctae, diei 6 aug. 1966, 1, 4 (AAS LVIII [1966], p. 760)

(16) Can. 255 C.I.C.

(17) Cf Litt. Pii PP. XI, diei 5 iulii 1925; cf etiam Rescriptum ex Audientia SS.mi, diei 7 martii 1920, pro Italia

(18) CONC. VATIC. II, Decr. Christus Dominus, n. 21 (AAS LVIII [1966], p. 683)

(19) Ibid., nn. 36-38 (AAS LVIII [1966], p. 892); cf etiam Motu Proprio Ecclesiae Sanctae, diei 6 aug. 1966, 1, 41, §§ 1-5 (AAS LVIII [1966], p. 773 sq.)

(20) Ibid., n. 44 (AAS LVIII [1966], p. 695)

(21) Can. 244 C.I.C.

(22) Can. 2111 C.I.C.

(23) Can. 2112; 2113; 2123; 2124 C.I.C.

(24) Can. 2141 C.I.C.

(25) Can. 2018 C.I.C.

(26) CONC. VATIC. II, Decr. Presbyterorum Ordinis, n. 15 (AAS LVIΠ [1966], p. 1014).

(27) Cf ibid., n. 19 (AAS LVIII [1966], p. 1019)

(28) Cf ibid.

(29) Cf ibid.

(30) CONC. VATIC. II, Decr. Christus Dominus, n. 35, 4 (AAS LVIII [1966], p. 690)

(31) Litt. Ap. Ecclesiae Sanctae, Motu Proprio datae die 6 aug. 1966, I, n. 18, § 1 (AAS LVIII [1966], p. 767)

(32) Ibid., I, n. 1 (AAS LVIII [1966], p. 759)

(33) Cf ibid., I, 15, §§ 1 et 4 (AAS LVIII [1966], p. 766)

(34) CONC. VATIC. II, Decr. Christus Dominus, n. 17 (AAS LVIII [1966], p. 681)

(35) Cf ibid., n. 18, p. 682

(36) Motu Proprio Ecclesiae Sanctae, diei 6 aug. 1966, I, n. 8 (AAS LVIII [1966], p. 762)

(37) CONC. VATIC. II, Decr. Presbyterπrum Ordinis, n. 21 (AAS LVIII [1966], p. 1021)

(38) Ibid., n. 20-21; cf Motu Proprio Ecclesiae Sanctae, diei 6 aug. 1966, I, n. 8 (AAS LVIII [1966], p. 762)

(39) CONC. VATIC. II, Decr. Perfectae caritatis, n. 23 (AAS LVIII [1966], p. 711)

(40) Ibid., n. 11, p. 707

(41) CONC. VATIC. II, Decr. Optatam totius, n. 7 (AAS LVIII [1966], p. 719)

(42) Ibid., Declaratio Gravissimum educationis, n. 10, p. 736

(43) Ibid., n. 10, p. 736

(44) CONC. VATIC. II, Decr. Ad gentes divinitus, cap. V, n. 29 (AAS LVIII [1966], p. 979)

(45) Ibid., cap. V, n. 29

(46) Ibid., cap. V, n. 29

(47) Ibid., cap. V, n. 29

(48) AAS LIX (1967), pp. 25-28. 105

(49) Can. 1603, 1604, 1605 C.1.C.

(50) Can. 1598; 1599; cf etiam can. 1557, § 2 C.I.C.

(51) Pius XI, Const. Quae divinitus Nobis, diei 25 martii 1935, nn. 2-3; cf AAS XXVII [1935], p. 97ss.

(52) Can. 260 C.I.C.

(53) Can. 262 C.I.C.

(54) Can. 254 C.I.C.

                      



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana