Index   Back Top Print

[ IT  - LA  - PT ]

ALLOCUTIO IOANNIS PAULI PP. II
AD EOS QUI RENOVATIONIS CURRICULO PRO IUDICIBUS ECCLESIASTICIS APUD PONTIFICIAM UNIVERSITATEM GREGORIANAM
INTERFUERE CORAM ADMISSOS

Die V mensis Decembris, anno Domini MCMLXXXI

 

Carissimi Fratres,

Libens quidem gaudensque recipio vos hic coram, qui adhuc, interfuistis Nono Renovationis Curriculo Pro Iudicibus aliisque Tribunalium Administris apud Pontificiam Universitatem Gregorianam. Vos singulos ex animo saluto ac manifestam vestram fidelitatem erga Petri Successorem et Ecclesiae Magisterium grata mente agnosco.

Huius anni Cursus destinatus est ad renovatum Codicem Iuris Canonici subtilius perscrutandum, illis praesertim in partibus quae matrimonium ac processus in Ecclesia respiciunt. Quam opportune id fiat, nemo non videt. Novum enim Canonum corpus in Sessione Plenaria Commissionis est perpensum et suo tempore rite promulgabitur.

Ecclesia igitur vere peritorum indiget, qui novum Codicem interea funditus perdidicerunt et pervestigaverunt. Iam dixi Plenariae ipsi Sessioni Codicem hunc excogitatum et nuntiatum et concinnatum esse una cum toto Concilio Vaticano Secundo proindeque instrumentum esse iuridiciale ac pastorale, quo fructus Concilii certiores et solidiores in posterum colligantur.

Necessaria prorsus fuit Ecclesiae haec lex nova, ut secundum mentem disciplinamque Concilii cotidie suis in actibus et institutis vivere posset, ut ipse Evangelii nuntius per terras efficacius diffundi atque in mentibus hominum altius posset defigi, ut tandem causa unitatis christianorum per simpliciorem clarioremque vitae ecclesialis formam certius promoveretur.

At nunc restat, ut novi cultores iuris canonici erudiantur in novis illis legum formulis, in novis principiis quae eas pervadunt, in novis rationibus interpretandi applicandique ecclesiasticas leges ad singulos casus singulorumque fidelium difficultates. Una ego vobiscum ex animo opto et precor, ut per huius modi curricula, sive Romae fiunt sive alibi per orbem terrarum, iudices ipsi apud Tribunalia Ecclesiae funditus renoventur ac veluti redintegrentur. Oportet enim eos iam diligentiores posthac esse iustitiae tutores atque iurium humanorum custodes.

Ad tanti quidem ponderis officium postulatur non scientia tantum in scholis quam diligentissime percepta, verum etiam cognitio animorum christiani populi necnon cotidiana consuetudo cum hominibus nostrae aetatis saepius nempe versantibus in gravibus fidei impedimentis, in vitae implicatis condicionibus, in acerbis conscientiae dubitationibus. Iustitia enim certo tum servabitur, si homo ipse eiusque vivendi status hisce in terris et in ecclesiali communitate secundum severam Evangelii Christi legem ac vitae christianae speciem optimam semper respicietur.

Novus iuris Codex, ac proinde iudices et ministri et praeceptores iuris qui novum Codicem religiose didicerint fideliterque expleverint, ex officio tuebuntur primaria Christifidelium iura in Ecclesia, dum eorum etiam munera seu obligationes illustrabunt. Ius autem cuique homini – tantoque magis christiano – est ut singuli agnoscantur et recipiantur suis a fratribus ac sororibus sicuti sunt nati educati instituti. Ius pariter eis est, ut cum ceteris fidelibus plenam Ecclesiae vitam participent, rectas Ecclesiae doctrinas ab Ecclesiae doctoribus impetrent, sacramentis Christi se perpetuo roborent.

Ius insuper et officium omnibus Ecclesiae filiis est pro sua condicione ac facultate serviendi aliis, alios docendi, perferendi ad alios laetissimum salutiferumque Christi Servatoris nuntium.

Iustitia profecto est observanda – at christiano animo, in Dei honorem veramque hominum utilitatem: terrestrem et caelestem, temporariam et aeternam. Huc spectant Ecclesiae leges et novus earum Codex. In eo igitur versari debent studia canonica proximis hisce annis, ut per regulas vivendi agendique perspicuas novus Concilii Vaticani Secundi animus latius percrebrescat per omnes ordines et partes Ecclesiae Dei in terris. Mentes episcoporum et sacerdotum, religiosorum et laicorum iterum confirmandae sunt nova fiducia erga Ecclesiam Matrem; iterum inflammandae sunt novo quasi missionali ardore, quo quis omnes homines ad Christum Christumque vicissim omnes ad homines verbo exemploque adducere studeat. Hoc sane efficietur prolatanda vera Concilii renovatione quae, uti dixi, suum tamquam corpus visibile induit novis in Ecclesiae legibus, quibus inspiciendis ac perpendendis operam vos hoc tempore sedulam navavistis.

Hortor proinde vos ut, quod hic paucas per hebdomadas recte quidem incepistis, deinceps continuetis legendo et investigando, meditando et exercendo ex conscientia multiplex vestrum munus apud Tribunalia vel edam in Seminariorum et Facultatum auditoriis apud alios legum ecclesialium discipulos. Vobiscum egomet Spiritum Sanctum rogo ut Iuris peritis ac magistris vestri similibus opituletur lumine suo et perpetuo christianae sapientiae dono.

Benevolentiam vero meam erga vos singulos gratumque animum de testificatione fidelitatis in Ecclesiam confirmo impertiendo vobis amanter – tum magistris tum discipulis – Apostolicam Benedictionem in Domino Iesu Christo.

 

© Copyright 1981 - Libreria Editrice Vaticana

 




Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana