ALLOCUTIO IOANNIS PAULI PP. II
AD COMMISSIONIS THEOLOGICAE INTERNATIONALIS SODALIS IN ARCE GANDULFI CORAM ADMISSOS
Arce Gandulfi
Die VI mensis Octobris, anno Domini MCMLXXXI
1. Mihi maxime placet vos, sodales Commissionis Theologicae Internationalis, imprimis vero Praesidem eius Franciscum Cardinalem Seper et alios ministros Sacrae Congregationis pro Doctrina Fidei, consalutare. Convenitis huc omnibus ex continentibus terrae, ex variis culturae locis, ex tot linguarum regionibus et ex multis disciplinis scientiae theologicae. In vobis ergo saluto omnes theologos catholicos ubique terrarum pro bono spiritali Ecclesiae operantes.
2. Venerandus Decessor meus Pontifex Maximus Paulus VI anno millesimo nongentesimo sexagesimo nono Commissionem Theologicam Internationalem instituit, postquam patres Synodi extraordinariae episcoporum duobus annis antea habitae hoc optatum expresserunt. Munus Commissionis est, “ Sanctae Sedi et praecipuum in modum... Sacrae Congregationi (pro Doctrina Fidei) auxilium praestare in quaestionibus doctrinalibus maioris momenti perpendendis ”. In his duobus quinquenniis elapsis Commissio Theologica illud propositum multis variisque modis feliciter et utiliter implevit, uti ex multis documentis magni ponderis hucusque editis constat. Ut scio, non tantum Romano Pontifici, Sacrae Congregationi pro Doctrina Fidei et aliis dicasteriis Romanae Curiae plurimum subsidii allatum est, sed etiam conferentiis episcoporum et progressibus theologiae. Hoc ministerium in temporibus istis difficilibus novisque quaestionibus et sententiis diversis omnino necessarium erat et adiuvit ut una fides in una Ecclesia nutriretur et corroboraretur. Qua de causa officium Commissionis Theologicae semper crescit et repeto verba allocutionis meae die vicesimo sexto mensis octobris anno millesimo nongentesimo septuagesimo nono ad participes huius Commissionis: nempe eam “ valde approbamus, magni fecimus, multa ab ea exspectamus ”.
3. In hoc munere servire ac prodesse multum debetis bonae et frugiferae necessitudini inter Magisterium et theologiam. Proinde liceat mihi in mentem revocare id quod anno elapso in itinere pastorali per Germaniam die decimo octavo mensis novembris in Altötting ad professores sacrae theologiae dixi: “ Theologia est scientia cum omnibus facultatibus et potentiis cognitionis humanae.
In usu rationum et operationum analyticarum libera est. Tamen theologia observare debet, in quanam relatione ad fidem Ecclesiae se habeat. Non ex nobis ipsis fides oritur, immo sumus “superaedificati super fundamentum, Apostolorum et Prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Iesu”. Etiam theologia fidem praeponere debet. Potest eam clariorem reddere et promovere, sed non potest eam generare. Etiam theologia habet ut fundamentum fidem Patrum...
Amor erga Ecclesiam concretam, quae etiam fidelitatem erga testimonium fidei et Magisterium ecclesiasticum secum infert, non liberat theologum a proprio opere et non tollit quidquam istius autonomiae necessariae. Magisterium et theologia munus diversum habent. Ideoque non ad idem inter se redigi possunt. Tamen inserviunt simul eidem causae in tota sua summa. Ob hanc structuram debent manere in perpetuo dialogo ”. Hoc valet singulariter pro muneribus Commissionis Theologicae Internationalis, quae sollicitudines Pastoris supremi Ecclesiae et Curiae Romanae nec non episcoporum per mundum dispersorum tam plane communicat.
4. Novi vos etiam in hac sessione plenaria iterum quaestiones selectas de Christologia excutere. In priore congressu Commissio Theologica Internationalis instrumentum praestans ad iudicationem hodiernarum disputationum et ad profundiorem intellegentiam fidei Ecclesiae constituit et spero continuationem huius operis vestri fructus allaturam esse, qui digni sint studiis hucusque a Commissione peractis. Tria optata hac in re ego valde foveo, quae vobis brevissime nuntiare velim.
a) Iesus Christus imago Dei est; in eo omnia in caelis et in terris condita sunt. In facie Iesu Christi refulget splendor Dei Patris invisibilis. Ideo Iesus Christus plus quam propheta est. Singularem communionem cum Patre habet. Tunc solum redempti sumus, si Iesus Christus plenam vitam divinam in persona sua communicare potest. Ideo credimus in filium Dei, “ Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero, genitum non factum consubstantialem Patri, per quem omnia facta sunt ”. In hac confessione fidei consistit medulla religionis christianae.
b) Haec fides christiana dependet ab Novo Testamento et ab viva traditione Ecclesiae, sicut se manifestat in conciliis oecumenicis priorum saeculorum. Celebratia Concilii Constantinopolitani Primi hoc anno in mentem revocabat eos, qui vere christiani essent, vinculo Sacrae Scripturae et hoc “consensu quinquesaeculari ”, ut aiunt, coniungi. Industria theclogica plus quam antehac patrimonio illi et testamento Ecclesiae primaevae-subvenire debet. Nolite neglegere hanc vim spiritalem in disceptationibus hodiernis, praesertim etiam oecumenicis. Multae declarationes et tot eventa decursu huius commemorationis inter christianos separatos magnam spem maioris unitatis nutriverunt.
c) Reflexio christologica ad extremum Deo trino laudem et gratias pro bonitate infinita offert, sed etiam significationem anthropologicam continet. Loquor de praeclaro et celebri dicto in Constitutione pastorali Gaudium et Spes: “Christus, novissimus Adam, ... hominem ipsi homini plene manifestat eique altissimam eius vocationem patefacit”. In Litteris Encyclicis Redemptor Hominis et Dives in Misericordia hanc cogitationem explicare conatus sum secundum angores et exspectationes hominum. In hoc campo ingentia munera pro theologia hodierna absconduntur. Quapropter gavisus sum cum audivissem vos futuro tempore argumentum “De dignitate personae humanae” aggredi velle. Animadvertite cohaerentiam intimam vestrorum studiorum!
5. Gratias ago Vobis pro opere hucusque confecto, imprimis sub ductu Eminentissimi Cardinalis Praesidis Seper et Secretarii Generalis Protonotarii Apostolici Professoris Philippi Delhaye, qui simul cum multis aliis ex vobis onus laboris plus quam decem iam annos portant. Gratum pariter animum meum aperte testor erga vestrum Secretarium Technicum Petrum Jarry ob sedulam officiorum ipsius procurationem. In tertium quinquennium nunc inchoatum vobis omnia bona et fausta a Deo exopto. Sincera caritate vos complectens, Dominum, intercedente Beata Maria Virgine, impense rogo, ut vobis cum Spiritus donis semper adsit, vos corroboret et in altiorem usque cognitionem divitiarum suarum perducat. Haec vota confirmet Benedictio Apostolica, quam vobis omnibus libentissime impertio.
© Copyright 1981 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana