Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

ALLOCUTIO IOANNNIS PAULI PP. II
AD QUOSDAM HUNGARIAE EPISCOPOS OCCASIONE
VISITATIONIS AD LIMINA CORAM ADMISSOS

Die XIII mensis Novembris, anno MCMLXXXVII

 

Excellentissime Domine Strigoniensis Archiepiscope,
Excellentissimi Domini Archiepiscopi et Episcopi
,

I.

E patria vestra vestrisque dioecesibus Romam advenistis ut religiosum obsequium iam antiqua consuetudine traditum quidem exhibeatis venerandis Apostolorum Petri et Pauli tumulis. Hodie vos collegiali quoque modo vultis, hic una adstantes, testificari illam fidei unitatem atque propositorum consensionem quae viget inter ecclesias vestras particulares atque Ecclesiam Romae sitam, quae “universo caritatis coetui praesidet” (S. Ignatii Antiocheni, Epistula ad Romanos), necnon inter vos, a Spiritu positos ad partem gregis Dominici pascendam (Act. 20, 28), atque Petri successorem, praepositum ad sollicitudinem omnium ecclesiarum (2 Cor. 11, 28). Ex animo igitur vobis, Carissimi in Episcopatus Fratres, salutationem meam porrigo, dum vobiscum et per vos ipsos simul consaluto omnem Dei populum qui in Hungaria degit: sacerdotes, religiosos et religiosas, sacrorum alumnos, christifideles laicos, tam viros quam mulieres: qui videlicet omnes vocantur, secundum singularem quandam charismatum varietatem, ut testimonium Christo Domino reddant.

II.

Superiore hoc quinquennio, Ecclesia in Hungaria magnopere dolult transitum, nonnumquam inopinatum, plurium nempe pastorum. Nominatim meminisse volo comploratum Praesulem, Cardinalem Ladislaum Lekai, qui tantam impenderat operam ut impetrarentur liberiora spatia pro vita et actuositate Ecclesiae utque etiam vincula cum Apostolica hac Sede firmius roborarentur.

Hoc ipso tempore, dum loquimur, omnes dioeceses vestrae suum quaeque habent Ordinarium Episcopum; eaque de re gratias omnipotenti habemus Deo. Iis qui inter vos pridem receperunt Sacerdotii plenitudinem optatum meum votumque patefacio ut indefessi possint pastoralem curam animarum sibi commissarum prosequi; recentius vero consecratis episcopis, quorum quattuor scio inter vos numerari, precantem meum affectum declaro ac spem coram Deo: futurum scilicet esse ut iuniores eorum vires novum quendam impetum apostolicis inceptis operibusque adiungant. Vobis autem singulis preces polliceor meas ut Spiritus Domini, per vestrum scilicet exemplum ac ministerium pariter vestrum, praeparet Pentecostem novam et “renovet faciem terrae” in nobili vestra natione.

III.

Exemplum vitae ac ministerium sacrum: ecce duplex veluti titulus qui Pastorem Ecclesiae efficit formam proprii gregis (1 Petr. 5, 3). Ex declarata Christi voluntate Episcopi eorumque adiutores sunt, secundum Apostolorum ipsorum exemplar, “sal terrae” (Matth. 5, 13), unde tribui possit vitae hominum sapor quidam supernaturalis, necnon “lux mundi” (Ibid.) unde tenebrae dissipantur errorum. At sal et lux aliquis ibi revera est ubi vivit, in eis adiunctis, in quibus versantur homines nobis concrediti ex ineffabili quodam Dei consilio. Quod attinet deinde ad ministerium sacrum, quod secum infert modos actuositatis pastoralis valde quidem inter se diversos, permittite mihi-Carissimi Fratres-extollere coram vobis momentum ministerii verbi Dei praedicandi. “Praedica verbum, insta opportune, importune” admonebat dilectum discipulum Timotheum Apostolus Paulus  (2 Tim. 4, 2) “Argue, increpa, obsecra” (Ibid.) dicere pergebat. Quam ob rem certum quoddam et clarum est officium omnis episcopi ac sacerdotis docere et hortari et corrigere. Scitote plane ministerium hoc evangelicum, vivificatum halitu sanctificante Spiritus, plurimum conferre ad Populi Dei spiritualem profectum, cuius nostro maxime ex officio interest.

IV.

Attamen Ecclesia, utpote corpus “compactum et conexum”, multis indiget membris in caritate operantibus (Eph. 4, 16). Ut verum dicam, crescit in dies-praesertim post Concilium Vaticanum Secundum — numerus eorum qui Pastoribus cooperantur. Oportet ipse Populus Dei apostolos ex suo agmine indicare possit, qui, nulla peculiari consecratione — praeter Baptisma et confirmationem — signati, necnon domi communem vitam agentes civilemque artem in humana societate exercentes, in vinea Domini opus faciant. Ii sunt laici fratres ac sorores, qui hinc exspectant ut et verum apud nos discant Evangelium et ad Regnum caelorum a nobis ducantur, illinc autem nostri sunt operis socii ac sociae, qui nobiscum, in suo quisque gradu, in aedificationem Corporis Christi concurrant.

Romae hoc ipso anno, i. e. superiore mense, ordinaria septima Synodus Episcoporum est celebrata, cui Tu, Hungaricae Episcoporum Conferentiae Praeses interfuisti, et quidem cum egregio Auditore, quem inter laicos vestrae Nationis Ipse selegi.

Synodus certe doctrinam de laicorum vocatione ac munere in Ecclesia et in mundo altius perscrutata est. Illorum pastores vos estis, vobiscumque ii sunt messis operarii necessarii, qui substitui omnino nequeunt. Eos tamquam filios ac fratres necnon ipsius vitae aeternae spei heredes eiusque vulgatores diligite et aestimate; eorum numerum augentes, ita eos instituite, ut scienter periteque definita munia sibi demandata suscipiant.

V.

Si recti exempli adiutores et administri praesto erunt, ipsa de sacris rebus institutio amplior in singulis gradibus fiet atque efficacior. Quod si ex pueris initium ceperit, prior educatio christiana -quae et domi et in paroecia et in schola ab illis est accipienda- velut fundamentum erit, in quo vere christianum futuri hominis ingenium niti debet. Catechesis, quae adulescentibus impertitur, contendet tum ad animos formandos illosque edocendos de officiis vitae in se recipiendis, tum ad fidelitatem erga Christum et Ecclesiam scienter sibi optandam. Ad iuvenes quod attinet, necesse est ut altis propositis alantur ad eaque tendant. Attamen, praeter Christum, optatis eorum, qui in primo versantur aetatis vere, quis est qui plene satisfacere valeat? Iuvenes rerum universitatem cupiunt iustiorem et in pace compositam. Atqui iustitia et pax est Christus. Fraterna omnium hominum necessitudine iuvenes rapiuntur; at est Christus, qui nos veros constituit fratres, simul ac filiorum Dei dignitatem nobis reddidit. Iuventuti Christum proponens, magnopere confert Ecclesia ad hominum societatem excultiorem aedificandam atque firmiorem.

Cogitatione effingatur quantum utilitatis humano convictui ex iuvenibus oriatur, qui probe sint ad matrimonium praeparati, quod videlicet tamquam insolubilem suscipiant vitae communionem, eandemque ad gradum, qui modum naturae superat, evectam. Ita enim et divortium et abortus sane cohiberi possunt totque alia huius temporis societatis mala. Veluti spiritales magistri populi vobis commissi, curate iuvenum formationem; eosque ita expedite, ut certi sint Christifideles civesque operosi ac probi necnon parentes, exemplo Sanctae Familiae Nazareth suam condentes domum. Operam etiam date, ut, quas ii instituerint familias, eas vos ab exitiosis prohibeatis calamitatibus, quae firmitati earum ac sanctitati minitari videantur. Et Ecclesia grata in vos erit et ipsi eritis vos bene de humana societate meriti. Ad hanc quod attinet rem, libenter vobis dico in operis ratione collegialiter ab Episcopali Conferentia vestra praeparata me pastoralem deprehendisse actionem de familia in primis esse.

VI.

Familia autem omnino christiana ipsum quoque seminarium est primigenium, ubi et ad sacerdotium et ad vitam Deo plane deditam vocationes proprie excitantur. Neque me graves fugiunt difficultates, quae Hungaricae Ecclesiae oriuntur ex impari sacerdotum numero. Decessus excedunt ordinationes. Recentioribus annis parvut notatum est seminaristarum augmentum, sed longe abest ut copia candidatorum habeatur, quae clero sufficienti suppeditet. Hanc ergo partem vitalem curare et amplificare ne destiteritis. Praestantioribus utimini in ea sacerdotibus, qui in iuvenes transfundere valeant studium Christo et Ecclesiae totis viribus serviendi. In hoc campo sunt in Hungaria incepta effecta et experientiae, quae ut bene eveniant, sunt precationibus, bono exemplo et auxilio familiae consocianda.

Non parvum sacerdotum incrementum proveniet ex ipsis cleri membris, ex eorum propria vivendi ratione, ex eorum animarum studio, ex eorum morum honestate, ex amore erga Ecclesiam, Christi et eorum sponsam. Iis quoque hodie fraterne salutem nuntio peculiari cum affectu. A Domino vocati sunt et ab eo cum nostro consociati ministerio evangelizandi, sanctificandi et populum ducendi Pro eis precemur, eorum difficultates intellegamus, labores quos explicant aestimemus, verbis et vita eos excitemus, arctius in dies eos magnae causae communi obstringamus. Hi sunt nostrum Presbyterium, nostri necessarii consiliarii; nobiscum exspectationes communicant, incommoda, gaudia, sicut Apostoli cum Magistro.

Vita consecrata, tum virorum tum mulierum, alia est species vitalitatis Populi Dei. Vestrae nationis evangelizatio a religiosis inita est, et multum illi effecerunt-in magnis claustris, in ephebeis, in paroeciis - volventibus saeculis, ut Hungariae notam servarent christianam, quam accepit a magno rege Sancto Stephano. Eos grata memoria specialique saluto. Hodie quoque educationi iuvenum sunt destinati, consiliorum evangelicorum testificationi, operum caritatis exercitio. Sperare nos iuvat eorum praesentiam magis magisque ab omnibus aestimatum et optatum iri.

VII.

In tota Ecclesia Annum Marialem celebramus, qui usque ad proximum mensem Augusti durabit. Hungaria amat se appellari “Regnum Mariae”, cui multa templa sunt consecrata, in tota natione sparsa. Mense Septembri communem suscepistis peregrinationem ad sanctuarium loci Mariapocz dicti, occasione iubilaei dioecesis Haidudoroghensis, quibus sollemnibus interfuit Cardinalis Praefectus Congregationis pro Ecclesiis Orientalibus. Persuasum mihi habeo pietatem populi Hungarici erga Sanctam Dei Matrem pignus esse futurum et spem tutam vitae Ecclesiae apud vos. Vestrorum ergo fidelium pietatem alite inceptorum impensa ratione, ut eorum amorem erga Virginem Mariam renovetis. Inter haec, peregrinationes ad sanctuaria Marialia aliquid peculiare his mensibus significant.

In annum MCMLXXXVIII incurret nongentesimus quinquagesimus anniversarius dies mortis Sancti Stephani. Magna eius persona, opera ab eo expleta pro vestri populi bono, eius prudentia, providentia, studium in Sedem Petri ostensum et, maxime, filii pietas in Dei Matrem sint vobis exemplo et solacio.

Dilecti Fratres, hanc expositionem concludens factorum et quaestionum vitae religiosae vestrae nationis, hortor vos, ut hoc ultimum cogitetis. In sermone, quem in ultima cena habuit, Dominus Iesus oravit pro unitate Apostolorum suamque ut imitarentur cum Patre unitatem (Io. 17, 21). Firmo vinculo, quod vos coniungit cum Petri successore, servate et augete unitatem et collegialem actuositatem inter vos. Vestras experientias colligite, concorditer signa temporum interpretamini respectu necessitatum populi propriarum, semper spiritu fidelitatis erga Ecclesiam moti. Haec unitas inter vos, Pastores, nucleus et radix erit perfectae communionis ecclesialis, quae omnes amplectitur in Christo: Episcopos, sacerdotes, religiosos, populum fidelium.

Precationem super vos implorans Sancti Regis Stephani omniumque Hungariae Sanctorum, vosque maternae tutelae “Magnae Dominae Hungarorum” commendans, vobis et vestris adiutoribus, cunctae Hungaricae Ecclesiae et dilectae Hungaricae nationi, Benedictionem meam Apostolicam impertior.

 

© Copyright 1987 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana