Index   Back Top Print

[ ES  - IT  - LA  - PL ]

ALLOCUTIO IOANNIS PAULI PP. II
AD SODALES COMMISSIONIS THEOLOGICAE INTERNATIONALIS

Die V mensis Octobris, anno Domini MCMLXXXVIII

 

Cum inter se “lex orandi” et “lex credendi” secundum antiquissimam Ecclesiae sententiam semper sint coniunctae, peropportune ideo accidit quod Commissio vestra Theologica Internationalis hoc tempore suum veluti principium operum ac deliberationum sumit feliciter ex hodierno liturgico ritu qui celebratur circum ipsum Beati Petri humilem Successorem.

In primis vero praefectum vestrum Cardinalem Ratzinger humanissime salutamus necnon reliquos congressionis vestrae participes. Studiorum vestrorum argumentum illud praestantissimum enuntiatur: “vera dogmatum interpretatio”.

Hac igitur in liturgica celebratione divinum in primis lumen auxiliumque expetere debemus atque ductum caelestem in scrutandis et interpretandis immutabilibus Ecclesiae doctrinis, ut quam fidelissime semper Christi communitas in terris obsequi possit et oboedire omnipotentis Dei revelationibus, cui misericordi rerum Conditori fraterna cum affectione commendare nominatim volumus vita terrena inopinato defunctum, Cardinalem electum Ioannem Urs von Balthasar, socium quondam honoratum vestrum.

Interea Christi mentem interpretati frugiferum ac fructuosum investigationum vestrarum effectum precamur Benedictionem Nostram ad finem huius ritus impertientes et una vobiscum laeto animo sacrum Eucharisticum hodie peragentes.

 

© Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana