LITTERAE APOSTOLICAE
MOTU PROPRIO DATAE*
ECCLESIAE SANCTAE
NORMAE AD QUAEDAM EXSEQUENDA
SS. CONCILII VATICANI II DECRETA STATUUNTUR
PAULUS PP. VI
Ecclesiae Sanctae regimen sane postulat, ut, post celebratum Oecumenicum Concilium Vaticanum II, novae condantur normae novaeque rerum temperationes statuuntur, quae necessitatibus ab ipso inductis respondeant, atque magis magisque accommodentur novis apostolatus finibus ac provinciis, quae eiusdem Concilii opera Ecclesiae patuerunt in mundo huius temporis, qui, valde commutatus, radianti lumine eget ac supernaturalem caritatis ardorem desiderat.
Quam ob rem, hisce ducti consiliis, ubi primum Oecumenica Synodus ad exitum pervenit, studiorum Commissiones constituimus, quae doctrinam ac rerum usum pro sua parte in id conferrent, ut certae definirentur normae ad Concilii Decreta exsequenda, quibus quaedam legis vacatio iam data erat. Huiusmodi Commissiones, sicut Litteris motu proprio datis die X superioris mensis Iunii, a verbis incipientibus Munus Apostolicum, libentes scripsimus, in commissum officium sedulo incubuerunt, Nobisque suas conclusiones tempore constituto fecerunt notas.
Quas cum attento animo consideraverimus, rensemus tempus nunc esse commemoratas normas edi. Attamen, cum de materia agatur ad disciplinam pertinente, de qua rerum experientia plura adhuc suggerere potest, cumque ceterum propria Commissio operam det Codici Iuris Canonici recognoscendo atque emendando, in quo universae Ecclesiae leges ratione magis congruente, accommoda atque definita simul ordinabuntur, Nos sapienter prudenterque farturos esse putamus, si haste normas ad experimentum ediderimus.
Hoc autem temporis intervallo, Episcoporum Conferentiis fas erit suas animadversiones notationesque Nobiscum communicare, quas normarum exsecutio forte faciendas suaserit, novaque consilia Nobis proponere.
Itaque, re mature perpensa, motu proprio atque apostolica Nostra auctoritate normas, quae sequuntur, ad exsequenda Concilii Decreta a verbis incipientia: Christus Dominus (de pastorali Episcoporum munere in Ecclesia), Presbyterorum Ordinis (de Presbyterorum ministerio et vita), Perfectae caritatis (de accommodata renovatione vitae religiosae) et Ad gentes divinitus (de activitate missionali Ecclesiae) decernimus ac promulgamus, easque ad experimentum observari praecipimus, scilicet donec novus Iuris Canonici Codex promulgetur, nisi interdum ab Apostolica Sede aliter providendum sit.
Eaedem normae vigere incipient die XI proximi mensis Octobris, quo die, Maternitati B. M. V. sacro, quattuor abhinc annos, Sacrosanctum Concilium a Decessore Nostro Ioanne XXIII ven. mem. sollemniter inauguratum est.
Quaecumque vero a Nobis hisce Litteris motu proprio datis statuta sum, ea omnia firma ac rata esse iubemus, contrariis quibusvis, etiam specialissima mentione dignis, non obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die VI mensis Augusti, in festo Transfigurationis D. N. I. C., anno MCMLXVI, Pontificatus Nostri quarto.
PAULUS PP. VI
I.
NORMAE AD EXSEQUENDA DECRETA
SS. CONCILП VATICANI II
«CHRISTUS DOMINUS» ET «PRESBYTERORUM ORDINIS»
Episcopale officium, quod Sacrosanctum Concilium Vaticanum II in Constitutione dogmatica Lumen gentium et in Decreto Christus Dominus in clariore luce posuit, in aedificationem Mystici Corporis Christi, quod est Ecclesia, divinitus institutum est.
Huius rei causa Sacri Pastores munus suum docendi, sanctificandi atque pascendi Populum Dei diuturna cura adimplere tenentur tum sollicitudinem omnium Ecclesiarum generose cum Romano Pontifice participantes, tum recto dioecesium sibi commissarum regimini, impensius providentes, tum denique in commune plurium Ecclesiarum bonum actuose una operantes.
In regimine autem dioecesium sibi commissarum Episcopi necessarios adiutores et consiliarios habent in primis Presbyteros, quos ideo libenter audire, immo consulere velint, firma semper in omnibus eorundem Episcoporum potestate libere agendi, rationes et normas statuendi legesque ferendi iuxta officii sui conscientiam atque regiminis Ecclesiae principia (cf. Const. dogm. Lumen gentium, n. 27).
Quo facilius igitur et aptius Episcopi suum pastorale munus exercere valeant atque efficacius ad effectum deducantur principia, quae sive in Decreto Christus Dominus sive in Decreto Presbyterorum Ordinis a Sacrosancto Concilio sollemniter adprobata sunt, hae quae sequuntur normae statuuntur.
CLERI DISTRIBUTIO
ET SUBSIDIA DIOECESIBUS PRAESTANDA
(n. 6 Decr. Christus Dominus et n. 10 Decr. Presbyterorum Ordinis)
1. Instituetur, si opportunum videatur, apud Sedem Apostolicam peculiare Consilium, cuius erit generalia tradere principia, quibus regatur aptior, attentis variarum Ecclesiarum necessitatibus, cleri distributio.
2. Synodorum Patriarchalium et Episcopalium Conferentiarum erit, attentis Apostolicae Sedis praescriptis, ordinationes statuere et normas pro Episcopis edere, ut apta obtineatur cleri, tum proprii territorii, tum ex aliis regionibus advenientis, distributio, qua nempe necessitatibus omnium dioecesium proprii territorii provideatur, atque etiam bono Ecclesiarum in terris Missionum et in Nationibus cleri penuria laborantibus prospiciatur. Apud quamlibet Episcoporum Conferentiam igitur constituatur Commissio, cuius erit necessitates variarum dioecesium territorii atque etiam earum possibilitates de proprio clero cedendi aliis Ecclesiis indagare, ad exsecutionem adducere conclusiones a Conferentiis definitas et probatas easque ad Episcopos territorii perferre, cleri distributionem respicientes.
3. Ut transitus clericorum ab una ad aliam dioecesim facilior reddatur, - firmo manente incardinationis et excardinationis instituto, utique novis adiunctis aptando — haec servanda statuuntur:
§ 1. Clerici in Seminaris ita instituantur, ut non tantum dioecesis, in cuius servitium ordinantur, sed universae Ecclesiae quoque sollicitudinem habeant, utque, de licentia proprii Episcopi, paratos se exhibeant qui Ecclesiis particularibus, quarum gravis urget necessitas, sese devoveant;
§ 2. Extra casum verae necessitatis propriae dioecesis, Ordinarii seu Hierarchae ne denegent licentiam emigrandi clericis, quos paratos sciant atque aptos aestiment qui regiones petant gravi cleri inopia laborantes, ibidem sacrum ministerium peracturi, curent vero, ut per conventionem scriptam cum Ordinario loci quem petunt iura et officia eorum clericorum stabiliantur;
§ 3. Curent autem iidem Ordinarii, ut clerici a propria dioecesi ad dioecesim alterius nationis transmigrare intendentes apte praeparentur ad ibidem sacrum ministerium exercendum, ut scilicet et linguae regionis scientiam acquirant, et eiusdem institutorum, condicionum socialium, usuum et consuetudinum intellegentiam habeant;
§ 4. Ordinarii licentiam ad aliam dioecesim transmigrandi concedere possunt suis clericis, ad tempus praefinitum, etiam pluries renovandum, ita tamen ut iidem clerici in propria dioecesi incardinati maneant, atque in eandem redeuntes omnibus iuribus gaudeant, quae haberent si in ea sacro ministerio addicti fuissent;
§ 5. Clericus autem qui a propria dioecesi in aliam legitime transmigraverit, huic dioecesi, transacto quinquennio, ipso iure incardinatur, si talem voluntatem in scriptis manifestaverit tum Ordinario dioecesis hospitis tum Ordinario proprio, nec horum alteruter ipsi contrariam scripto mentem intra quattuor menses significaverit.
4. Praeterea, ad peculiaria opera pastoralia vel missionaria perficienda pro variis regionibus aut coetibus socialibus, qui speciali indigent adiutorio, possunt ab Apostolica Sede utiliter erigi Praelaturae, quae constent presbyteris cleri saecularis, peculiari formatione donatis, quaeque sunt sub regimine proprii Praelati et propriis gaudent statutis.
Huius Praelati erit nationale aut internationale erigere ac dirigere Seminarium, in quo alumni apte instituantur. Eidem Praelato ius est eosdem alumnos incardinandi, eosque titulo servitii Praelaturae ad Ordines promovendi.
Praelatus prospicere debet vitae spirituali illorum, quos titulo praedicto promoverit, necnon peculiari eorum formationi continuo perficiendae, eorumque peculiari ministerio, irritis conventionibus cum Ordinariis locorum ad quos sacerdotes mittuntur. Item providere debet ipsorum decorae sustentationi, cui quidem consulendum est per eandem conventiones, vel bonis ipsius Praelaturae propriis, vel aliis subsidiis idoneis. Similiter prospicere debet iis qui ob infirmam valetudinem aut alias ob causas munus sibi commissum relinquere debent.
Nihil impedit quominus laici, sive caelibes sive matrimonio iuncti, conventionibus cum Praelatura irritis, huius operum et inceptorum servitio, sua peritia professionali, sese dedicent.
Tales Praelaturae non eriguntur, nisi auditis Conferentiis Episcoporum territorii, in quo operam suam praestabunt. In qua exercenda sedulo caveatur, ut iura Ordinariorum locorum serventur et cum iisdem Conferentiis Episcoporum arctae rationes continuo habeantur.
5. Synodis Patriarchalibus et Episcoporum Conferentiis tandem etiam competit eas de usu bonorum ecclesiasticorum opportunas statuere ordinationes, quibus, attentis quidem imprimis ipsarum dioecesium territorii necessitatibus, dioecesibus subsidia quaedam imponuntur solvenda in favorem sive operum apostolatus vel caritatis, sive Ecclesiarum quae parvis opibus sunt praeditae aut ob peculiaria adiuncta in egestate versantur.
POTESTAS
EPISCOPORUM DIOECESANORUM
(n. 8 Decr. Christus Dominus)
6. Normae ad exsequendum praescriptum n. 8 statutae sunt Litteris Apostolicis motu proprio datis die XV meresis iunii anno MCMLXVI, quibus a verbis De Episcoporum muneribus initium est.
STUDIUM ET
SCIENTIA PASTORALIS FOVENDA
(n. 16 Decr. Christus Dominus et n. 19 Decr. Presbyterorum Ordinis)
7. Curent Episcopi aut singuli aut inter se coniuncti ut omnes Presbyteri, etiam si ministerio addicti sunt, seriem praelectionum pastoralium statim post ordinationem per annum perficiant, atque frequentent, statis temporibus, alias praelectiones, quibus ipsis Presbyteris praebeatur occasio cum ad pleniorem rationum pastoralium et scientiae theologicae, moralis et liturgicae cognitionem acquirendam, tum ad vitam spiritualem roborandam et experientias apostolicas inter se cum fratribus communicandas.
Curent etiam Episcopi vel Conferentiae Episcopales, iuxta cuiusque territorii condiciones, ut eligantur unus vel plures Presbyteri probatae scientiae et virtutis, qui, tamquam studiorum moderatores, promoveant et ordinent praelectiones pastorales ceteraque subsidia, quae necessaria existimentur ad fovendam formationem scientificam et pastoralem Presbyterorum proprii territorii: centra studiis destinata, bibliothecas itinerantes, congressus de re catechetica, homiletica vel liturgica et alia huiusmodi.
AEQUA REMUNERATIO PRESBYTERIS PROVIDENDA
ET PRAEVIDENTIA SOCIALIS
IN FAVORE PRESBYTERORUM ORDINANDA
(nn. 16 Decr. Christus Dominus et n. 20-21 Decr. Presbyterorum Ordinis)
8. Curent Synodi Patriarchales et Episcoporum Conferentiae ut, sive pro singulis dioecesibus sive pro pluribus earum in communi sive pro toto territorio, normae statuantur, quibus apte consulatur debitae sustentationi omnium clericorum qui in Populi Dei servitium munere funguntur vel functi sunt. Remuneratio clericis tribuenda praecipue eadem requiritur pro omnibus in iisdem adiunctis versantibus, ratione quidem habita tum ipsius muneris naturae, tum temporum locorumque condicionum, atque sufficiens esse debet ut clerici vitam ducere valeant honestam, utque etiam valeant pauperibus adiutorio esse.
Commissioni Codici Iuris Canonici recognoscendo committitur reformatio systematis beneficialis. Interim curent Episcopi, suis auditis Consiliis presbyterorum, ut provideatur aequae distributioni bonorum, etiam redituum ex beneficiis provenientium.
Advigilent eaedem Conferentiae ut, in regionibus saltem in quibus cleri sustentatio penitus aut magna ex parte a fidelium oblationibus pendet, in singulis dioecesibus speciale institutum quod bona in hunc finem oblata colligat, habeatur, cuius administrator sit ipse Episcopus dioecesanus, cui vero auxilium praebeant sacerdotes delegati et, ubi utilitas id suadeat, etiam laici in re oeconomica periti.
Curent tandem eaedem Episcoporum Conferentiae, ut, attentis semper legibus ecclesiasticis et civilibus, in singulis nationibus habeantur sive instituta dioecesana, etiam inter se foederata, sive instituta pro variis dioecesibus simul constituta, sive consociatio pro tota natione condita, quibus, sub vigilantia sacrae Hierarchiae, satis provideatur tum congruenti cautioni et adsistentiae sanitariae, quam votant, tum debitae sustentationi clericorum qui infirmitate, invaliditate aut senectute laborent.
Spectabit ad Codicem Iuris Canonici recognoscendum rationes definire, iuxta quas constituenda etiam sit, in singulis dioecesibus vel regionibus, alia massa communis, qua Episcopi valeant aliis obligationibus erga personas Ecclesiae deservientes satisfacere variisque dioecesis necessitatibus occurrere, quaque etiam valeant dioeceses divitiores adiuvare pauperiores.
QUORUNDAM FIDELIUM
COETUUM SOLLICITUDO
(n. 18 Decr. Christus Dominus)
9. Rogantur Episcoporum Conferentiae ut, attento magno hodie migrantium et peregrinantium numero, omnia quae ad studium et moderationem eorundem curae spiritualis spectant, committant sacerdoti ad hoc delegato aut speciali Commissioni ad hoc constitutae.
EPISCOPORUM NOMINATIO
(n. 20 Decr. Christus Dominus)
10. Firmo manente iure Romani Pontificis libere nominandi et instituendi Episcopos, et salva disciplina Ecclesiarum Orientalium, Conferentiae Episcopales, iuxta normas ab Apostolica Sede statutas vel statuendas, de viris ecclesiasticis ad Episcopatus officium in proprio territorio promovendis prudenti consilio sub secreto quotannis agant et candidatorum nomina Apostolicae Sedi proponant.
EPISCOPORUM
A MUNERE RENUNTIATIO
(n. 21 Decr. Christus Dominus)
11. Ut exsecutioni mandari valeat praescriptum n. 21 Decreti Christus Dominus, enixe rogantur omnes dioecesani Episcopi aliique ipsis iure aequiparati ut, non ultra expletum septuagesimum quintum aetatis annum, renuntiationem ab officio sua sponte exhibeant Auctoritati competenti, quae, omnibus singulorum casuum inspectis adiunctis, providebit.
Episcopus, cuius renuntiatio ab officio acceptata fuerit, habitationis sedem aliquam, si id exoptet, in ipsa dioecesi servare poterit. Ipsa ceterum dioecesis providere debet Episcopi renuntiantis congruae ac dignae sustentationi. Conferentiae Episcoporum territorii est, per modum normae generalis, determinare rationes, secundum quas dioeceses huic officio satisfacere debent.
DIOECESIUM CIRCUMSCRIPTIONES
(nn. 22-24 Decr. Christus Dominus)
12.
§ 1. Ut dioecesium circumscriptiones congrue recognosci possint, Conferentiae Episcopales, pro suo quaeque territorio, condita, si casus ferat, peculiari Commissione, examini subiciant praesentes Ecclesiarum divisiones territoriales. Quare oportet ut dioecesium status, quoad territorium, personas et res, rite investigetur; singuli Episcopi, quorum directe intersit, necnon Episcopi totius provinciae vel regionis ecclesiasticae intra cuius fines dioecesium recognitio fiat, audiantur; virorum vere peritorum, sive ecclesiasticorum, sive laicorum, auxilium pro posse adhibeatur; in natura sitae rationes, quae circumscriptiones immutare forte suadeant, aequo animo perpendantur; omnes innovationes forte introducendae, de quibus in nn. 22-23 Decreti Christus Dominus, proponantur; in dioecesium divisione vel dismembratione, aequa et apta presbyterorum necnon Seminarii alumnorum distributio, attentis tum necessitatibus ministerii salutis in unaquaque dioecesi exercendi, tum peculiaribus illorum conditionibus et votis, curetur.
§ 2. Pro Ecclesiis Orientalibus vero optandum est ut, in definiendis eparchiarum circumscriptionibus, ratio quoque habeatur maioris propinquitatis illorum locorum, in quibus fideles eiusdem ritus commorantur.
EPISCOPORUM AUXILIARIUM FACULTATES
(nn. 25-26 Decr. Christus Dominus)
13.
§ 1. Episcopos Auxiliares pro aliqua dioecesi constituere necesse est, quoties id exigant verae necessitates apostolatus in illa exercendi. Iamvero, pascendi dominici gregis bonum, unitas regiminis in dioecesi moderanda, condicio membri Collegii Episcopalis, qua Auxiliaris decoratur, necnon efficax cum Episcopo dioecesano cooperatio, principia constituunt praecipua prae oculis habenda, quando de potestate Episcopo Auxiliari tribuenda agitur.
§ 2. Episcopus dioecesanus debet Auxiliarem constituere aut Vicarium Generalem seu Syncellum aut Vicarium Episcopalem, ita tamen ut, quolibet in casu, ab Episcopi dioecesani auctoritate unice dependeat.
§ 3. Ut bono communi dioecesis sufficienter provideatur et Episcopi Auxiliaris dignitas in tuto collocetur, voluit Concilium suum optatum manifestare ut, sede vacante, Auxiliari vel, ubi plures sint, uni ex Auxiliaribus, ab illis quorum ius est dioecesis regimen committatur. Attamen, nisi aliud a competenti Auctoritate in casu peculiari statutum fuerit, Episcopus Auxiliaris, sede vacante, potestates et facultates non amittit quibus sede plena a iure gaudebat, tamquam Vicarius Generalis vel tamquam Vicarius Episcopalis. Tunc autem Auxiliaris, ad munus Vicarii Capitularis non electus, hac sua potestate, a iure quidem collata, usque dum novus Episcopus possessionem sedis ceperit, gaudet, plena concordia exercenda cum Vicario Capitulari, qui regimini dioecesis praeest.
VICARII EPISCOPALES
(n. 27 Decr. Christus Dominus)
14.
§ 1. Novum officium Vicarii Episcopalis in iure ideo a Concilio conditum est, ut Episcopus novis cooperatoribus auctus, meliore quo fieri possit modo regimen pastorale dioecesis exercere valeat. Quare unum vel plures Vicarios Episcopales constituere libere Episcopi dioecesani determinationi relinquitur, iuxta peculiares loci necessitates; imo et firma manet ei facultas unum vel plures Vicarios Generales, ad normam can. 366 C. I. C., nominandi.
§ 2. Vicarii Episcopales, in determinata dioecesis parte aut in certo negotiorum genere aut quoad fideles determinati ritus seu coetus personarum, iuxta Episcopi dioecesani nominationem, potestate ordinaria vicaria gaudent, quam ius commune Vicario Generali tribuit. Quare, intra limites suae competentiae, ad eos pertinent facultates habituales ab Apostolica Sede Episcopo concessae, necnon rescriptorum exsecutio, nisi aliud expresse cautum fuerit aut electa fuerit industria personae Episcopi. Attamen Episcopo dioecesano liberum est causas quas maluerit sibi vel Vicario Generali reservare, itemque speciale mandatum, quod a iure communi pro certis negotiis praescribitur, Vicario Episcopali conferre.
§ 3. Tamquam officii episcopalis cooperator, Vicarius Episcopalis omnia, ab ipso gesta vel gerenda, Episcopo dioecesano referre debet; imo et numquam agat contra illius mentem et voluntatem. Praeterea, cum ceteris Episcopi cooperatoribus — ac praesertim cum Vicario Generali, modis ab Episcopo dioecesano statuendis — frequens colloquium instituere ne omittat, ad firmandam in clero et populo disciplinae unitatem necnon ad uberiores fructus in dioecesi obtinendos.
§ 4. Gratia a Vicario Generali vel a Vicario Episcopali denegata ab alio Vicario eiusdem Episcopi, etiam habitis a Vicario denegante denegationis rationibus, valide concedi nequit.
Praeterea, gratia a Vicario Generali seu Syncello vel a Vicario Episcopali denegata et postea, nulla facta huius denegationis mentione, ab Episcopo impetrata, invalida est; gratia autem ab Episcopo denegata nequit valide, etiam facta denegationis mentione, a Vicario Generali vel a Vicario Episcopali, non consentiente Episcopo, impetrari.§ 5. Vicarii Episcopales, qui Episcopi Auxiliares non sint, nominantur ad tempus, in ipso constitutionis actu determinandum; possunt tamen ad nutum Episcopi amoveri. Sede vacante, visi sint Episcopi Auxiliares, a munere cessant; expedit tamen ut Vicarius Capitularis iis, tamquam suis delegatis, utatur, ne bonum dioecesis ullum detrimentum capiat.
CONSILIUM PRESBYTERALE
ET CONSILIUM PASTORALE
(n. 27 Decr. Christus Dominus et n. 7 Decr. Preshyterorum Ordinis)
15. Ad Consilium Presbyterale quod attinet:
§ 1. In unaquaque dioecesi, modis ac formis ab Episcopo statuendis, habeatur Consilium Presbyterale, scilicet coetus seu senatus sacerdotum, Presbyterium repraesentantium, qui Episcopum in regimine dioecesis suis consiliis efficaciter adiuvare possit. In hoc Consilio Episcopus sacerdotes suos audiat, consulat et cum eis colloquatur de iis quae ad necessitates operis pastoralis et bonum dioecesis spectant.
§ 2. Inter membra Consilii Presbyteralis cooptari poterunt etiam Religiosi, quatenus in cura animarum atque apostolatus operibus exercendis partem habeant.
§ 3. Consilium Presbyterale vocem tantum consultivam habet.
§ 4. Sede vacante, Consilium Presbyterale cessat, nisi in peculiaribus adiunctis a Sancta Sede recognoscendis Vicarius Capitularis vel Administrator Apostolicus illud confirmet.
Novus autem Episcopus ipse sibi novum Consilium Presbyterale constituet.
16. Ad Consilium Pastorale, a Decreto Christus Dominus valde commendatum, quod attinet:
§ 1. Consilii Pastoralis est ea omnia quae ad opera pastoralia spectant investigare, perpendere atque de eis expromere conclusiones practicas, ita ut vitae et actionis Populi Dei conformitas cum Evangelio promoveatur.
§ 2. Consilium Pastorale, quod voce consultiva tantum gaudet, diversa ratione constitui potest. Ordinarie, licet natura sua sit institutum permanens, quoad membra et actionem potest esse ad tempus atque ex occasione munere suo perfungens. Episcopus illud convocare poterit, quotiescumque id ipsi opportunum videbitur.
§ 3. In Consilio Pastorali clerici, Religiosi et laici, specialiter ab Episcopo delecti, partes habent.
§ 4. Ut finis huius Consilii ad effectum reapse deducatur, expedit ut laborem communem studium praevium praecedat, ope adhibita, si casus ferat, Institutorum seu officiorum, quae in hunc finem adlaborent.
§ 5. Ubi adsunt in eodem territorio Hierarchiae diversi ritus, valde commendatur ut, quantum possibile est, Consilium Pastorale sit indolis interritualis, hoc est e clericis, Religiosis et laicis diveгsorum rituum constet.
§ 6. Ceterae dispositiones liberae Episcopi dioecesani determinationi relinquuntur, habita ratione de iis quae in n.17 dicuntur.
17.
§ 1. Expedit ut in quaestionibus tum Consilium Presbyterale, tum Consilium Pastorale, tum rationem eorumdem sive ad invicem sive ad Consilia Episcopi vi iuris vigentis iam exsistentia spectantibus, Episcopi, praesertim in Conferentiis adunati, communia Consilia capiant et normas edant similes in omnibus territorii dioecesibus.
Consulant quoque Episcopi ut omnia Consilia dioecesana quam aptissime coordinentur ope accuratae definitionis competentiae, participationis membrorum mutuae, communium vel continuarum sessionum et aliis modis.§ 2. Interea Consilia Episcopi, vi iuris vigentis exsistentia, id est Capitulum Cathedrale et Coetus consultorum vel alia huiusmodi, si quae sint, donet recognoscantur, proprium servant mursus propriamque competentiam.
SUPPRESSIO IURIUM ET PRIVILEGIORUM
IN CONFERENDIS OFFICIIS VEL BENEFICIIS
(n. 28 Decr. Christus Dominus)
18.
§ 1. Bonum animarum postulat, ut Episcopus congrua libertate gaudeat ad officia et beneficia, etiam non curata, apte et aeque clericis magis idoneis conferenda. Ipsa Apostolica Sedes non amplius sibi reservat collationem officiorum aut beneficiorum, curata sint vel non curata, visi sint consistorialia; in lege fundationis cuiuscumque beneficii, illae clausulae in posterum prohibentur, quae Episcopi libertatem quoad ipsius collationem coarctent; privilegia non onerosa, personis physicis vel moralibus hucusque forte concessa, quae ius electionis, nominationis vel praesentationis pro quocumque officio vel beneficio non consistoriali vacanti secumferunt, abrogantur; abrogantur consuetudines et tolluntur iura nominandi, eligendi, praesentandi presbyteros ad officium aut beneficium paroeciale; lex concursus, etiam pro officiis aut beneficiis non curatis, supprimitur.
Quod autem attinet ad electiones populares, quas vocant, ubi vigent, Conferentiae Episcopalis est ea quae opportuniora videantur Apostolicae Sedi proponere, ut, quantum fieri potest, abrogentur.§ 2. Si tamen iura et privilegia, in hac materia, constituta fuerint vi conventionis inter Apostolicam Sedem et Nationem aut vi contractus cum personis sive physicis vel moralibus initi, de illorum cessatione cum iis, quorum interest, agendum est.
VICARII FORANEI
(n. 30 Decr. Christus Dominus)
19.
§ 1. Inter proximiores Episcopi dioecesani cooperatores recensentur illi presbyteri, qui munus pastorale exercent indolis supraparoecialis, inter quos memorandi sunt Vicarii Foranei, qui etiam dicuntur Archipresbyteri seu Decani et apud Orientales Protopresbyteri. Ad hoc munus exercendum presbyteri constituantur doctrina et apostolica alacritate praestantiores, qui, debitis facultatibus ab Episcopo instructi, pastoralem actionem communem in territorio sibi commisso apte promovere ac moderari valeant. Quare huiusmodi officium determinatae sedi paroeciali non est affixum.
§ 2. Vicarii Foranei, Archipresbyteri seu Decani constituantur ad tempus iure peculiari determinandum; ii tamen ad nutum Episcopi amoveri poterunt. Expedit ut Episcopus dioecesanus illos audiat, quoties de nominatione, translatione aut amotione parochorum agatur, in territorio cui praesunt commorantium.
PAROCHORUM AMOTIO,
TRANSLATIO ET RENUNTIATIO
(n. 31 Decr. Christus Dominus)
20.
§ 1. Episcopus potest, salvo iure de Religiosis vigente, quemlibet parochum, a paroecia legitime amovere, quandocumque eius ministerium, etiam citra gravem ipsius culpam, noxium aut saltem inefficax reddatur ob aliquam ex causis in iure recensitis, aut aliam similem iudicio eiusdem Episcopi, adhibita usque ad Codicem recognitum ratione procedendi statuta pro parochis amovibilibus (cann. 2157-2161, C. I. C), et servato iure Ecclesiarum Orientalium.
§ 2. Si bonum animarum vel Ecclesiae necessitas seu utilitas id postulet, Episcopus potest parochum transferre a sua, quam utiliter regit, ad aliam paroeciam aut ad quodlibet aliud officium ecclesiasticum. Parocho autem renuente, Episcopus debet, ut translatio valide decernatur, eumdem modum procedendi in omnibus servare, de quo supra.
§ 3. Ut exsecutioni mandari valeat praescriptum n. 31 Decreti Christus Dominus, rogantur omnes parochi ut, non ultra expletum septuagesimum quintum aetatis annum, renuntiationem a munere sua ipsi sponte exhibeant proprio Episcopo, qui, omnibus personae et loci inspectis adiunctis, de eadem acceptanda aut differenda decernet. Episcopus congruae renuntiantium sustentationi et habitationi provideat.
PAROECIARUM ERECTIO,
SUPPRESSIO ET INNOVATIO
(n. 32 Decr. Christus Dominus)
21.
§ 1. Omnino enitendum est ut paroeciae, in quibus ob nimium fidelium numerum aut territorium nimis extensum vel, qualibet de causa, nonnisi difficulter aut minus apte apostolica actuositas exerceri possit, congrue pro diversis adiunctis dividantur aut dismembrentur. Item nimis parvas paroecias quantum res postulat et sinunt rerum adiuncta, in unam redigere oportet.
§ 2. Paroeciae ne amplius uniantur pleno iure Capitulis canonicorum. Si quae unitae exstent, auditis tum Capitulo tum Consilio Presbyterali, separentur et parochus instituatur — sive inter capitulares selectus sive non — qui omnibus facultatibus gaudeat, quae ex iuris praescripto parochis competunt.
§ 3. Paroecias erigere aut supprimere vel eas quoquo modo innovare Episcopus dioecesanus propria auctoritate, audito Consilio Presbyterali, potest, ita tamen ut, si sint conventiones inter Apostolicam Sedem et Gubernium civile vel iura aliis personis physicis vel moralibus quaesita, cum iisdem a competenti Auctoritate res apte componantur.
RELIGIOSI
(nn. 33-35 Decr. Christus Dominus)
22. Normae quae hic statuuntur valent pro omnibus Religiosis, viris et mulieribus, cuiusvis ritus, salvis pro Orientalibus Patriarcharum iuribus.
23.
§ 1. Religiosi omnes, exempti quoque, operam navantes in locis ubi ritus a proprio diversus unicus est vel ita fidelium numero praevalet ut communi aestimatione unicus censeatur, a loci Ordinario vel Hierarcha huius ritus in iis quae opera externa ministerii respiciunt, pendent, eique ad normam iuris subiciuntur.
§ 2. Ubi vero plures sunt loci Ordinarii vel Hierarchae, iidem Religiosi in munere obeundo apud fideles rituum diversorum, tenentur normis quae ab ipsis Ordinariis et Hierarchis communi consilio dantur.
24. Licet etiam in locis Missionum vigeat exemptio Religiosorum intra ambitum suum legitimum, tamen, propter peculiaria adiuncta sacri ministerii in his locis exercendi, ad mentem Decreti Ad gentes divinitus, observanda sunt specialia statuta a Sede Apostolica data vel approbata quoad rationes inter Ordinarium loci et Superiorem religiosum moderandas, praesertim in Missione alicui Instituto concredita.
25.
§ 1. Omnes Religiosi, etiam exempti, tenentur legibus, decretis et ordinationibus, ab Ordinario loci latis, quoad varia opera, in iis quae sacri apostolatus exercitium respiciunt, necnon actionem pastoralem et socialem ab Ordinario loci praescriptam aut commendatam.
§ 2. Item tenentur legibus, decretis et ordinationibus ab Ordinario loci vel a Conferentia Episcoporum latis, quae respiciunt, inter alia:
a) usum publicum instrumentorum omnium communicationis socialis, ad normam n. 20 et 21 Decreti Inter mirifica;
b) accessum ad publica spectacula;
c) adscriptionem vel cooperationem societatibus seu associationibus, quas Ordinarius loci vel Conferentia Episcopalis cavendas esse edixerit;
d) habitum ecclesiasticum, firmis quidem manentibus C.I.C. can. 596 et CICO, de Religiosis, can. 139 et secundum hanc quae sequitur rationem: Ordinarius loci vel Conferentia Episcopalis, ad vitandam fidelium admirationem prohibere potest quominus clerici, sive saeculares sive religiosi, etiam exempti, habitum laicalem publice deferant.
26. Iidem insuper legibus et decretis, ab Ordinario loci latis ad normam iuris, publicum exercitium cultus respicientibus tenentur in suis ecclesiis et oratoriis publicis necnon semipublicis, si ad haec ordinarie fideles accedant, salvo proprio ritu quo pro sua tantum communitate legitime utuntur et habita ratione ordinis Divini Officii choralis et sacrarum functionum ad finem specialem Instituti pertinentium.
27.
§ l. Conferentia Episcopalis cuiusque nationis potest, auditis Superioribus religiosis quorum interest, normas de stipe quaeritanda statuere, quae ab omnibus Religionibus servari debent, iis non exclusis quae ex instituto mendicantes vocantur et sunt, salvo tamen earumdem mendicandi iure.
§ 2. Item, ad subsidia ope subscriptionis publicae colligenda ne procedant Religiosi sine consensu Ordinariorum locorum ubi illa subsidia colliguntur.
28. Opera cuiusque Instituti propria seu peculiaria, quae scilicet, probante Apostolica Sede, sive ab ipsa fundatione, sive ob venerandas traditiones suscepta et inde Constitutionibus aliisque propriis Instituti legibus definita et ordinata sunt, Religiosi sedulo promoveant, speciali habita ratione spiritualium necessitatum dicecesium et servata cum Clero dioecesano et cum aliis Institutis similia opera exercentibus fraterna concordia.
29.
§ 1. Opera propria seu peculiaria quae in Instituti domibus, etiam conductis, exercentur, ab eiusdem Superioribus dependent, qui iuxta Constitutiones ea regunt ac moderantur. Attamen etiam huiusmodi opera Ordinarii loci iurisdictioni, ad normam iuris, subiciuntur.
§ 2. Opera vero, etiam Instituti propria seu peculiaria, quae ab Ordinario loci committuntur, eiusdem Ordinarii auctoritati et directioni subsunt, firmo tamen manente iure Superiorum religiosorum invigilandi super sodalium vitam et etiam, cumulative cum Ordinario loci, super munerum ipsis commissorum adimpletionem.
30.
§ 1. Pro quavis commissione operis apostolatus ab Ordinario loci alicui Instituto facienda, servatis ceteris de iure servandis, ineatur conventio scripta inter ipsum et competentem Instituti Superiorem, qua, inter alia, perspicue definiantur quae ad opus explendum, ad sodales eidem addicendos et ad res oeconomicas spectant.
§ 2. Pro hisce autem operibus, sodales religiosi vere idonei a proprio Superiore religioso, mutuis praehabitis cum Ordinario loci consiliis, seligendi sunt atque, si de munere ecclesiastico alicui sodali conferendo agatur, ab ipso Ordinario loti Religiosus nominari debet, praesentante vel saltem assentiente proprio Superiore, ad certum tempus mutuo consensu definitum.
31. Etiam cum ab Ordinario loci vel a Conferentia Episcopali aliquod munus alicui Religioso committendum sit, id fiat de consensu eius Superioris et per conventionem scriptam.
32. Gravi vero de causa quicumque sodalis religiosus a munere commisso amoveri potest tam ad nutum Auctoritatis committentis, monito Superiore religioso, quam Superioris, monito committente, aequo iure, non requisito alterius consensu; nec alter alteri causam iudicii sui aperire eoque minus probare tenetur, salvo recursu in devolutivo ad Apostolicam Sedem.
33.
§ 1. Ordinarius loci auctoritate propria potest, de consensu competentis Superioris, paroeciam religioso Instituto committere, etiam in ecclesia religiosa ipsius Instituti eam erigendo. Haec paroeciae commissio potest fieri sive in perpetuum sive ad certum praefinitum tempus: in utroque casu id fieri debet mediante conventione scripta inter Ordinarium et competentem Superiorem Instituti, qua, inter alia, expresse et accurate indicentur quae ad opus explendum, ad personas eidem addicendas et ad res oeconomicas spectant.
§ 2. Loci Ordinarius potest etiam pro paroecia Religioni non concredita, Religiosum, de licentia proprii Superioris, parochum constituere, peculiari congrua conventione inita cum eiusdem Religionis competenti Superiore.
34.
§ 1. Domus religiosa sive formata sive non formata, ad Religionem exemptam pertinens, supprimi nequit sine beneplacito Apostolico et inconsulto Ordinario loci.
§ 2. Superiores religiosi qui, quacumque de causa, suppressionem alicuius domus vel operis petant, id ne propere faciant; meminerint enim omnibus Religiosis officium incumbere impense diligenterque adlaborandi, non solum ad aedificationem et incrementum totius Mystici Corporis Christi, sed etiam in bonum Ecclesiarum particularium.
§ 3. Cum autem a Superioribus praesertim ob personarum penuriam suppressio alicuius domus vel operis petitur, Ordinarius foci petitionem benigne consideret.
35. Fidelium associationes, quae subsunt ductui ac moderamini alicuius Religionis, etiam si sint ab Apostolica Sede erectae, iurisdictioni subsunt et vigilantiae Ordinarii loci, qui ad normam sacrorum canonum eas invisendi ius habet et munus. Quod si in externa apostolatus opera vel in cultum divinum promovendum incumbant, praescripta de hac re sive ab Ordinario loci sive a Conferentia Episcopali edita servare debent.
36.
§ 1. Apostolica navitas sodalium Institutorum perfectionis, qui vitam mere contemplativam non profitentur, non ita circumscribitur operibus sive propriis Instituti sive ceteris occasionaliter assumptis, ut pro urgentibus animarum necessitatibus et Cleri penuria, ab Ordinariis locorum, inspecta propria cuiusque Instituti indole, et de consensu competentis Superioris religiosi, advocari nequeant non tantum Sacerdotes, sed et omnes sodales viri et mulieres, ut in variis dioecesium vel regionum ministerris adiutricem operam praestent.
§ 2. Si Ordinarii loci iudicio Religiosorum auxilium necessarium aut valde utile censeatur ad multiplicem apostolatus operam exercendam et ad caritatis ac pastoralis muneris incepta fovenda in paroeciis saecularibus vel in dioecesanis associationibus, a Superioribus religiosis, eodem Ordinario postulante, petitum auxilium pro viribus praestandum est.
37. In omnibus ecclesiis et in omnibus oratoriis publicis vel semipublicis, ad Religiosos pertinentibus, quae de facto habitualiter christifidelibus pateant, Ordinarius loci praecipere potest ut episcopalia documenta publice legantur et catechetica institutio habeatur, ut denique specialis stips colligatur pro determinatis inceptis parcecialibus vel dioecesanis, nationalibus vel universalibus, ad Episcopalem Curiam postea sedulo mittenda.
38. Ordinarius loci ius habet visitandi Religiosorum quoque exemptorum ecclesias et oratoria etiam semipublica si ad haec ordinarie fideles accedant, relate ad observantiam legum generalium et decretorum episcopalium de cultu divino. Quod si forte abusus in hac re deprehenderit, frustra Superiore religioso monito, propria auctoritate ipse per se providere potest.
39.
§ 1. Ad normam n. 35, 4 Decreti Christus Dominus, generalis ordinatio scholarum catholicarum Institutorum religiosorum secumfert, firmo quidem ipsorum iure quoad earumdem moderamen, et servatis normis ibidem (n. 35, 5) circa praevia consilia mutuo inter Episcopos et Superiores religiosos ineunda stabilitis, generalem omnium scholarum catholicarum in dioecesi distributionem, earum inter se cooperationem atque earumdem vigilantiam, ut non minus quam aliae scholae ad fines culturales et sociales prosequendos aptatae sint.
§ 2. Ordinarius loci quaslibet Institutorum religiosorum scholas, collegia, oratoria, recreatoria, patronatus, hospitalia, orphanotrophia aliaque similia instituta, ad opera religionis vel caritatis sive spiritualis sive temporalis destinata, exceptis tantum scholis internis quae exclusive patent pro propriis Instituti alumnis, visitare potest, sive per se sive per alium, ad normam sacrorum canonum.
40. Normae de sodalium immissione in opera et ministeria dioecesana, sub moderamine Episcoporum exercenda, ad alia quoque opera et ministeria quae ambitum dioecesis superant, congrua congruis referendo, applicandae sunt.
CONFERENTIAE EPISCOPALES
(n. 38 Decr. Christus Dominus)
41.
§ 1. Episcopi nationum vel territoriorum, in quibus Conferentia Episcopalis nondum habetur, ad normam Decreti Christus Dominus, quam cito illam constituendam curent atque Statuta eiusdem conficiant, ab Apostolica Sede recognoscenda.
§ 2. Conferentiae Episcopales iam constituere propria Statuta conficere debent, iuxta praescripta Sacrosancti Concilii vel, si iam confecta habeant, ad mentem eiusdem Concilii renovent et Apostolicae Sedi recognoscenda remittant.
§ 3. Episcopi nationum, in quibus difficile est Conferentiam constituere, consiliis initis cum Apostolica Sede, illi Conferentiae adhaereant, quae cum apostolatus necessitatibus suae nationis magis congruat.
§ 4. Conferentiae Episcopales plurium nationum seu internationales possunt constitui tantummodo Apostolica Sede approbante, cuius est peculiares normas statuere. Quoties autem actiones aut rationes a Conferentiis ineuntur formam internationalem praeseferentes, Sancta Sedes praemoneatur oportet.
§ 5. Rationes inter Conferentias Episcopales praesertim finitimarum nationum opportunis et congruentibus modis haberi poterunt per earumdem Conferentiarum Secretariatus. Inter alia, haec praesertim spectare poterunt:
a) communicare praecipuas agendi rationes praesertim in re et actione pastorali;
b) transmittere scripta vel folia, quae decisiones Conferentiae referant vel acta seu documenta, quae ab Episcopis communi consilio edantur;
c) significare varia apostolatus incepta, a Conferentia Episcopali proposita vel commendata, quaeque utilia esse possint in casibus similibus;
d) proponere graviores quaestiones quae, hodiernis temporebus et in particularibus adiunctis, maximi momenti esse videantur;
e) indicare pericula vel errores in propria natione serpentia, quae in alios etiam populos irrepere possint, ita ut apta et opportuna subsidia adhibeantur ad illa praecavenda vel auferenda, vel coarctanda, et his similia.
PROVINCIARUM VEL REGIONUM ECCLESIASTICARUM CIRCUMSCRIPTIONES
(nn. 39-41 Decr. Christus Dominus)
42. Conferentiae Episcoporum attente studeant utrum animarum bonum satius in territorio provehendum:
a) aptiorem requirat provinciarum ecclesiasticarum circumscriptionem;
b) vel regionum ecclesiasticarum suadeat erectionem: quatenus affirmative, rationes Apostolicae Sedi proferant quibus provinciarum circumscriptio recognoscenda atque regiones erigendae iure sint ordinandae. Praeterea eidem Sanctae Sedi rationes significent iuxta quas aggregandae sint dioeceses, quae in territorio Apostolicae Sedi hactenus fuerunt immediate subiectae.
DIRECTORIA PASTORALIA
REDIGENDA
(n. 44 Decr. Christus Dominus)
43. Ad Directoria pastoralia quod attinet, Synodi Patriarchales et Conferentiae Episcopales rogantur ut quaestionibus in Directories tum generalibus tum specialibus pertractandis alacriter studeant et quam primum consilia ac sua vota cum Apostolica Sede communecent.
II.
NORMAE AD EXSEQUENDUM
DECRETUM SS. CONCILII VATICANI II
«PERFECTAE CARITATIS»
Instituta religiosa, ut fructus Concilii sedulo maturare possint, oportet spiritus novitatem imprimis promoveant indeque vitae et disciplinati accommodatam renovationem prudenter quidem sed sollerter perficere curent, in studium praesertim Constitutionis dogmaticae Lumen gentium (Cap. V et VI) simul ac Decreti Perfectae caritatis assidue incumbendo, atque Concilie doctrinam et normas ad effectum deducendo.
Ad Decretum Perfectae caritatis applicandum et urgendum, quae sequuntur Normae, pro omnibus religiosis sive latinis sive orientalibus, congrua congruis referendo, valiturae, modum procedendi et quaedam praescripta statuunt.
PARS I
DE MODO PROMOVENDI
ACCOMMODATAM RENOVATIONEM
VITAE RELIGIOSAE
I.
DE IIS QUI ACCOMMODATAM
RENOVATIONEM PROMOVERE DEBENT
1. Potiores partes in renovanda et aptanda vita religiosa pertinent ad ipsa Instituta, quae id efficient praesertim per Capitula generalia vel apud Orientales per Synaxes. Munus Capitulorum non absolvitur tantummodo leges ferendo sed insuper promovendo vitalitatem spiritualem et apostolicam.
2. Omnium Superiorum et sodalium cooperatio necessaria est ad vitam religiosam in seipsis renovandam, ad spiritum Capitulorum praeparandum, ad ipsorum opus peragendum, ad leges et normas a Capitulis latas fideliter observandas.
3. Ad accommodatam renovationem promovendam in singulis Institutis, congregetur intra duos vel ad summum tres annos speciale Capitulum generale, ordinarium vel extraordinarium.
Hoc Capitulum in duas periodos distinctas, temporis spatio generatim non ultra annum protracto, dividi poterit, si ita ipsum Capitulum secreto suffragio decreverit.
4. Consilium generale in hoc Capitulo parando amplae et liberae consultationi sodalium apte provideat et eiusdem consultationis exitus opportune ordinet ut opus Capituli adiuvetur et dirigatur. Hoc autem efficere poterit, e. g. Capitula conventualia et provincialia audiendo, commissiones constituendo, series quaestionum proponendo, etc.
5. Pro Monasteriis stauropegiacis munus erit Patriarchae normas edicere ad consultationem peragendam.
6. Hoc Capitulum generale ius habet quasdam normas Constitutionum vel, apud Orientales, Typicorum mutandi ad experimentum, dummodo finis, natura, indoles Instituti serventur. Experimenta contra ius commune, prudenter quidem facienda, pro opportunitate libenter a Sancta Sede permittentur.
Haec experimenta protrahi possunt usque ad proximum Capitulum generale ordinarium, cui facultas erit eadem prorogandi, non tamen ultra aliud Capitulum immediate subsequens.
7. Eadem facultate pollet Consilium generale temporis spatio quod inter huiusmodi Capitula intercedit, iuxta condiciones ab ipsis determinandas, et, apud Orientales, in Monasteriis sui iuris Hegumenus cum Synaxi minore.
8. Definitiva approbatio Constitutionum Auctoritati competenti reservatur.
9. Ad Constitutiones Monialium recognoscendas quod attinet, singula Monasteria modo capitulari, vel etiam singulae Moniales, vota sua exprimant quae, ad unitatem familiae religiosae pro sua cuiusque indole tuendam, a suprema Auctoritate Ordinis, si adsit, colligantur, secus a Delegato S. Sedis et, apud Orientales, a Patriarcha vel a Hierarcha loci. Vota quoque et consulta a consessibus Foederationum aut ab aliis conventibus legitime convocatis obtineri poterunt. Benevolum adiutorium in id praestet etiam pastoralis sollicitudo Episcoporum.
10. Si in Monasteriis Monialium quaedam experimenta ad tempus circa observantias opportuna interdum iudicentur, ea a Superioribus generalibus vel a Delegatis S. Sedis et, apud Orientales, a Patriarcha vel a Hierarcha loci permitti poterunt. Attamen ratio habeatur peculiaris claustralium mentis et animi habitus, quae stabilitate ac securitate adeo indigent.
11. Auctoritatum, de quibus supra, munus erit providere ut textus Constitutionum, consultis et auxiliantibus ipsis Monasteriis, recognoscatur atque S. Sedis vel competentis Hierarchae approbationi subiciatur.
II.
DE CONSTITUTIONIBUS
ET TYPICIS RECOGNOSCENDIS
12. Uniuscuiusque Instituti leges generales (Constitutiones, Typica, Regulae vel quovis alio nomine designatae) haec fere elementa complectantur:
a) principia evangelica et theologica de vita religiosa eiusque unione cum Ecclesia, atque apta et certa verba quibus «agnoscantur et serventur Fundatorum spiritus propriaque proposita, necnon sanae traditiones quae omnia cuiusque Instituti patrimonium constituunt» (n. 2 b Decr. Perfectae caritatis);
b) normas iuridicas necessarias ad Instituti indolem, fines mediaque clare definienda, quae normae nimis multiplicandae non sunt sed semper adaequato modo exprimi debent.
13. Utriusque elementi, spiritualis nempe et iuridici, unio necessaria est ut Institutorum codices praecipui stabile fundamentum habeant, eosque verus spiritus et norma vitalis pervadant; cavendum est igitur ne conficiatur textus vel tantum iuridicus vel mere exhortatorius.
14. Ex Institutorum codice fundamentali ea excludantur quae iam obsoleta sint, aut secundum consuetudines alicuius aetatis mutabilia, vel moribus mere localibus respondentia.
Illae vero normae, quae praesenti aetati, sodalium condicionibus physicis, psychicis necnon peculiaribus rerum adiunctis respondeant, ponantur in codicibus additiciis, qui «directoria», libri usuum, vel aliis nominibus vocantur.
III.
DE CRITERIIS
ACCOMMODATAE RENOVATIONIS
15. Normae et spiritus, quibus respondere debet accommodata renovatio, non solum e Decreto Perfectae caritatis, sed etiam ex aliis Concilii Vaticani II documentis, praesertim ex capitibus V et VI Constitutionis dogmaticae Lumen gentium, colligi debent.
16. Curent Instituta ut principia, quae in n. 2 Decreti Perfectae caritatis sanciuntur, revera informert renovationem propriae vitae religiosae; quapropter:
§ 1. Studium et meditatio Evangeliorum totiusque Sacrae Scripturae apud omnes sodales inde a novitiatu impensius foveatur. Item curandum est ut iidem Ecclesiae mysterium et vitam aptioribus mediis participent;
§ 2. Doctrina de vita religiosa sub variis aspectibus (theologico, historico, canonico, etc.) investigetur et exponatur;
§ 3. Ad ipsum bonum Ecclesiae procurandum, germanam cognitionem sui primigenii spiritus Instituta prosequantur, ita ut, eodem fideliter servato in aptationibus decernendis, vita religiosa ab elementis alienis purificetur et ab obsoletis liberetur.
17. Obsoleta reputanda sunt quae naturam et fines Instituti non constituunt atque, significatione et vi sua amissa, vitam religiosam revera iam non adiuvant, habita tamen ratione testimonii, quod status religiosus pro suo munere praestare debet.
18. Ratio regiminis talis sit, ut «Capitula et Consilia ... suo quaeque modo sodalium omnium pro bono totius communitatis participationem et curam exprimant » (n. 14 Decr. Perfectae caritatis), quod praesertim eveniet si sodales partem habeant vere efficacem in eorumdem membris seligendis; item, ut exercitium auctoritatis efficacius et expeditius secundum hodiernorum temporum exigentias reddatur. Ideo Superiores cuiusque gradus opportunis facultatibus muniantur, ne inutiles vel nimis frequentes recursus ad altiores auctoritates multiplicentur.
19. Ceterum apta renovatio non semel pro semper fieri potest, sed continua quadam ratione fovenda est, fervoris sodalium ope, necnon Capitulorum et Superiorum sollicitudine.
Pars II
DE NONNULLIS REBUS ACCOMMODANDIS
ET RENOVANDIS IN VITA RELIGIOSA
I.
DE OFFICIO DIVINO FRATRUM ET SORORUM
(n. 3 Decr. Perfectae caritatis)
20. Quamvis religiosi qui parvum Officium rite approbatum recitant publicam Ecclesiae orationem agarat (cfr. Const. Sacrosanctum Concilium, n. 98), commendator tamen Institutis ut, loco parvi Officii, divinum Officium sive ex parte sive ex integro absolvant, ita ut intimius participent vitam liturgicam Ecclesiae. Orientales autem sodales doxologias recitent et Laudes divinas secundum propria Typica et Consuetudines.
II.
DE ORATIONE MENTALI
(n. 6 Decr. Perfectae caritatis)
21. Quo intimius ac fructuosius religiosi sacrosanctum Eucharistiae mysterium et publicam Ecclesiae orationem participent, ac tota spiritualis eorum vita abundantius nutriatur, prae multitudine precum amplior locus orationi mentali tribuatur, servatis tamen piis exercitiis communiter in Ecclesia receptis, necnon debita adhibita cura ut sodales in vita spirituali ducenda diligenter instruantur.
III.
DE MORTIFICATIONE
(nn. 5 et 12 Decr. Perfectae caritatis)
22. Religiosi prae ceteris fidelibus in poenitentiae ac mortificationis opera incumbant. Observantiae autem poenitentiales Institutorum propriae, quatenus opus sit, recognoscantur, ita ut, habita ratione traditionum sive Orientis sive Occidentis necnon hodiernarum condicionum, sodales eas revera in praxim ducere valeant, novis etiam formis ex hodierno vivendi modo assumptis.
IV.
DE PAUPERTATE
(n. 13 Decr. Perfectae caritatis)
23. Instituta, praesertim per Capitula generalia, spiritum et praxim paupertatis ad mentem n. 13 Decreti Perfectae caritatis diligenter et concrete promoveant, novas etiam formas pro indole sua exquirendo et urgendo, quae hodierno tempore exercitium et testimonium paupertatis efficaciora reddant.
24. Ad ipsa Instituta votorum simplicium pertinet in Capitulo general decernere an in Constitutiones introducatur renuntiatio bonorum patrimonialium adquisitorum vel adquirendorum et, si ita fiat, utrum sit obligatoria an facultativa; et quandonam facienda sit, scilicet utrum ante professionem perpetuam an post aliquot annos.
V.
DE VITA IN COMMUNI AGENDA
(n. 15 Decr. Perfectae caritatis)
25. In Institutis operibus apostolatus addictis, vita communis, quae tanti est momenti ut sodales sicuti familia in Christo unita commercium fraternum instaurent, modo Instituti vocationi consentaneo omni ope promoveatur.
26. In huiusmodi Institutis ordo diurnus saepe non idem esse potest in omnibus eorum domibus neque interdum in eadem domo pro omnibus sodalibus. Semper vero sic instituendus est, ut religiosi, praeter tempus rebus spiritualibus et laboribus dicatum, etiam aliquantum temporis pro seipsis habeant et congrua recreatione frui valeant.
27. Capitula generalia et Synaxes monum explorent, vi cuius sodales qui conversi, cooperatores vel alio nomine vocantur, gradatim in determinatis actibus communitatis et in electionibus votum obtineant activum et, in quibusdam muneribus, etiam passivum; ita revera fiet ut ipsi cum vita et communitatis operibus arcte coniungantur, et sacerdotes liberius in ministeria propria incumbere possint.
28. In Monasteriis ubi ad unum genus Monialium perpetuum fuerit, obligationes chorales in Constitutionibus definiantur, ratione habita diversitatis personarum, quam exigit operum ac specialium vocationum distinctio.
29. Sorores externo Monasteriorum servitio addictae, oblatae vel alio nomine vocatae, statutis peculiaribus regantur, in quibus ratio habeatur tum earum vocationis non merae contemplativae, tum exigentiarum vocationis Monialium cum quibus ipsae coniunctae vivunt quamvis moniales non sint. Superiorissa Monasterii grave onus habet sollicitam curam de eis gerendi, ipsis aptam formationem religiosam praebendi, eas vero sensu caritatis tractandi atque vinculum fraternitatis cum Monialium communitate fovendi.
VI.
DE MONIALIUM CLAUSURA
(n. 16 Decr. Perfectae caritatis)
30. Clausura papalis Monasteriorum consideranda est tamquam institutum asceticum quod cum Monialium peculiari vocatione singulariter cohaeret, quippe quae signum, protectio et peculiaris forma exstet earum secessus a mundo.
Eodem spiritu Moniales rituum Orientalium propriam observent clausuram.
31. Haec clausura ea ratione accommodanda est ut materialis separatio ab externo semper servetur. Singulae vero Familiae, iuxta proprium spiritum, normas particulares huius materialis separationis in Constitutionibus statuere et definire possunt.
32. Clausura minor tollitur. Moniales ergo quae ex instituto operibus externis sunt deditae, propriam clausuram in Constitutionibus definiant. Moniales vero quae, licet ex instituto sint contemplativae, opera tamen externa susceperunt, post congruum temporis spatium ipsis ad deliberandum concessum, aut, operibus externis relictis, clausuram papalem retineant, aut, iisdem operibus servatis, propriam clausuram in Constitutionibus definiant, firma manente earumdem condicione Monialium.
VII.
DE INSTITUTIONE RELIGIOSORUM
(n. 18 Decr. Perfectae caritatis)
33. Institutio sodalium inde a novitiatu non eodem modo in omnibus Institutis ordinetur, sed ratio habeatur indolis propriae cuiusque Instituti. In eius recognitione et aptatione sufficiens prudensque experientiae locus detur.
34. Quae in Decreto Optatam totius (de institutione sacerdotali) statuuntur, congruenter aptata iuxta cuiusque Instituti indolem, fideliter in ratione instituendi clericos religiosos observanda erunt.
35. Ulterior institutio post novitiatum modo cuique Instituto apto peragenda, quae pro omnibus sodalibus, etiam vitae contemplativae, omnino necessaria est, pro fratribus in Religionibus laicalibus et Sororibus in Institutis operibus apostolicis deditis, prout iam apud plura Instituta nomine iunioratus vel scholasticatus vel alio exstat, in genere protrahatur per integram periodum votorum temporariorum.
36. Haec institutio in domibus aptis facienda est et, ne sit mere theoretica, compleatur etiam exercitio operum vel munerum, tirocinii gratia, iuxta characterem et circumstantias cuique Religioni proprias, ita ut in vitam quae in posterum ducenda erit gradatim inserantur.
37. Salva semper formatione uniuscuiusque Religionis propria, cum Instituta singula nequeunt sufficienter praebere institutionem doctrinalem aut technicam, id suppleri poterit fraterna plurium collaboratione. Quae diversos gradus et formas admittere potest: communes lectiones, seu cursus, docentium commodationem, immo eorumdem consociationem mediorumque praestationem in communi schola a sodalibus pluruum Institutorum frequentanda. Instituta quae necessariis mediis provisa sunt libenter aliis auxilium praebeant.
38. Opportunis experimentis peractis, uniuscuiusque Instituti erit proprias et aptatas normas de sodalium institutione redigere.
VIII.
DE UNIONE ET
SUPPRESSIONE INSTITUTORUM
(n. 21-22 Decr. Perfectae caritatis)
39. Promotio unionis cuiusvis generis inter Instituta supponit praeparationem idoneam spiritualem, psychologicam, iuridicam, ad mentem Decreti Perfectae caritatis. Hunc in finem, saepe opportunum erit ut ab aliquo Adsistente, a competenti Auctoritate approbato, Instituta adiuventur.
40. In praefatis casibus et circumstantiis bonum Ecclesiae prospiciendum est, debita tamen habita ratione sive indolis cuiusvis Instituti propriae, sive libertatis singulorum sodalium.
41. Inter criteria quae conferre possunt ad iudicium de suppressione alicuius Instituti vel Monasterii efformandum, omnibus circumstantiis perpensis, haec praesertim simul sumpta retineantur: parvus numerus religiosorum relate ad annos existentiae, candidatorum per plures annos carentia, aetas provectior maioris partis sodalium. Si ad suppressionem perveniendum erit, provideatur ut, «si fieri possit, alii Instituto vel Monasterio vegetiori, quod fine et spiritu haud multum differat» (n. 21 Decr. Perfectae caritatis) aggregetur. Singuli autem religiosi antea audiantur et omnia in caritate fiant.
IX.
DE CONFERENTIIS SEU UNIONIBUS SUPERIORUM
ET SUPERIORISSARUM MAIORUM
(n. 23 Decr. Perfectae caritatis)
42. Curandum est ut unio Superiorum generalium et unio Superiorissarum generalium per quoddam Consilium apud Sacram Congregationem de Religiosis constitutum audiri et consultari possint.
43. Maxime interest ut Conferentiae seu Uniones nationales Superiorum et Superiorissarum Maiorum confidenter et reverenter cooperentur cum Conferentiis Episcopalibus (cf n. 36, 5 Decr. Christus Dominus; n. 33 Decr. Ad gentes divinitus). Qua de causa optatur ut quaestiones, quae ad utramque partem pertinent, in Commissionibus mixtis ex Episcopis et Superioribus vel Superiorissis Maioribus constitutis, pertractentur.
CONCLUSIO
44. Hae normae, pro Religiosis universae Ecclesiae valiturae, leges generales Ecclesiae sive Ecclesiae Latinae sive Ecclesiarum Orientalium necnon leges proprias Institutorum religiosorum integras relinquunt, nisi eas explicite vel implicite immutent.
III.
NORMAE AD EXSEQUENDUM DECRETUM
SS. CONCILII VATICANI II «AD GENTES DIVINITUS»
Cum Decretum SS. Concilii Vaticani II Ad gentes divinitus (de activitate missionali Ecclesiae) pro universali Ecclesia vigere debeat et ab omnibus fideliter observandum sit, ita ut tota Ecclesia reapse missionaria evadat et universas Populus Dei obligationis suae missionariae conscius fiat, curent Ordinarii locorum ut Decretum ad omnium christifidelium notitiam perveniat: habeantur de ipso sermones ad clerum et praedicationes ad populum, quibus commune conscientiae onus circa activitatem missionalem illustretur et inculcetur.
Quo autem facilior et fidelior sit applicatio Decreti, haec statuuntur:
1. Theologia Missionis doctrinae theologicae tradendae et progressionibus provehendae ita inseratur ut natura missionaria Ecclesiae plene in luce ponatur. Insuper viae Domini ad praeparationem Evangelii et possibilitas salutis non-evangelizatorum considerentur, necnon inculcetur necessitas evangelizationis et incorporationis in Ecclesiam (Cap. 1 Decr. Ad gentes divinitus).
Quae omnia in disponendis denuo recto ordine studiis in Seminariis et Universitatibus prae oculis habeantur (n. 39).
2. Invitantur Conferentiae Episcopales ut quam primum Sanctae Sedi proponant quaestiones generaliores, quod ad Missiones attinet, quae in proximo Synodi Episcoporum coetu tractari possint (n. 29).
3. Ad augendum spiritum missionalem in populo christiano, orationes et sacrificia cotidiana foveantur, ita ut annuus dies missionum tamquam spontanea significatio illius spiritus evadat (n. 36). Episcopi vel Conferentiae Episcoporum varias conficiant invocationes pro Missionibus in Orationem Fidelium in Missa inserendas.
4. In singulis dioecesibus sacerdos deputetur ad incepta pro missionibus efficaciter promovenda, qui etiam partes habeat in Consilio pastorali dioeceseos (n. 38).
5. Ad spiritum missionalem promovendum, incitentur Seminariorum alumni et iuvenes consociationum catholicarum, ut relationes cum Seminariorum alumns et consociationibus similibus in missionibus ineant et servent ita ut cognitio mutua conscientiam missionalem et ecclesialem in populo christiano foveat (n. 38).
6. Episcopi, quantopere evangelizatio mundi urgeat, sentientes, vocationes missionales inter proprios clericos et iuvenes promoveant et Institutis quae in opere missionali laborant, media et opportunitatem praebeant, quibus necessitates missionum in dioecesi notas faciant et vocationes excitent (n. 38).
In vocationibus excitandis pro missionibus diligenter proponantur et missio Ecclesiae ad omnes gentes et modi quibus alii et alii (Instituta, sacerdotes, religiosi et laici utriusque sexus) illam efficere conantur. Praesertim autem specialis vocatio missionaria «ad vitam» (n. 23, 24) extollatur et exemplis illustretur.
7. Promoveantur in omnibus dioecesibus Pontificia Opera Missionalia, eorumque statuta, praesertim quoad transmissionem subsidiorum, rite serventur (n. 38).
8. Cum oblationes a fidelibus sponte datae pro missionibus minime sufficiant, commendatur ut quam primum statuatur certa stips tum ab ipsa dioecesi tum a paroeciis et aliis communitatibus dioecesanis propriis reditibus congruens quotannis solvenda atque a Sancta Sede distribuenda, integris manentibus aliis oblationibus fidelium (n 38).
9. Apud Conferentias Episcopales adsit Commissio episcopalis pro missionibus, cuius erit activitatem et conscientiam missionalem et cohaerentem dispositionem cooperationis inter dioeceses fovere, relationes cum aliis Conferentiis Episcopalibus habere, necnon modos exquirere quibus aequitas auxiliorum missionalium pro viribus servetur (n. 38).
10. Quoniam Instituta missionalia apprime necessaria manent, omnes agnoscant ea munus evangelizationis ab Auctoritate ecclesiastica concreditum habere ad officium missionale totius Populi Dei exsequendum (n. 27).
11. Episcopi utantur etiam Institutis missionalibus ut studio rei missionalis fideles accendant eisdemque opportunitates praebeant, servato recto ordine, vocationes iuvenum pro missionibus excitandi et fovendi et stipem quaerendi (nn. 23, 37, 38).
Ut autem maior unitas et efficacitas obtineantur, Episcopi utantur Consilio Nationali aut Regionali Missionali, quod constabit ex Directoribus Operum Pontificalium et ex Institutis missionalibus in Natione aut Regione exsistentibus.
12. Unumquodque missionale Institutum quamprimum curare debet suam propriam accommodatam renovationem tum praesertim quoad methodos evangelizationis et initiationis christianae (nn. 13, 14), tum quoad rationem vivendi communitatum (n. 3 Decr. Perfectae caritatis).
13.
§ 1. Pro omnibus missionibus unum tantum sit oportet Dicasterium competens, nempe Sacra Congregatio de Propaganda Fide. Cum tamen quaedam missiones propter peculiares rationes aliis Dicasteriis pro tempore adhuc subiectae sint, in his Dicasteriis interim instituatur sectio missionalis, quae relationem intimam habeat cum Sacra Congregatione de Propaganda Fide, ut in omnibus missionibus ordinandis ac dirigendis ratio et norma omnino constans atque uniformis haberi possit (n. 29).
§ 2. Subiecta sunt Sacrae Congregationi de Propaganda Fide Opera Pontificia Missionaria, hempe Opus Pontificium Propagationis Fidei, Opus S. Petri pro clero indigena, Unio cleri pro missionibus et Opus S. Infantiae.
14. Praeses Secretariatus ad unitatem Christianorum fovendam, vi ipsius muneris, est membrum Sacrae Congregationis de Propaganda Fide; secretarius eiusdem Secretariatus inter consultores Sacrae Congregationis de Propaganda Fide cooptatur (n. 29).
Simili modo Sacra Congregatio de Propaganda Fide repraesentetur apud Secretariatum ad unitatem Christianorum fovendam.
15. In moderatione Sacrae Congregationis de Propaganda Fide viginti quattuor repraesentantes partem habent cum voto deliberativo, nisi aliud in singulis casibus Summus Pontifex constituerit; scilicet: duodecim Praelati ex missionibus, quattuor ex aliis regionibus; quattuor ex Moderatoribus Institutorum; quattuor ex Operibus Pontificiis, qui omnes bis in anno convocentur. Membra huius conventus ad quinquennium nominantur, quorum quinta fere pars singulis annis mutatur. Munere functi ad alterum quinquennium nominari possunt.
Conferentiae Episcopales vero, Instituta et Opera Pontificia, iuxta normas quam primum ab Apostolica Sede communicandas, Summo Pontifici proponant nomina eorum, ex quibus praedictos repraesentantes idem Summus Pontifex seligat necnon nomina eorum, etiam in missionibus degentium, ex quibus consultores seligi possunt.
16. Repraesentantes Institutorum religiosorum in missionibus, et Operum regionalium pro missionibus necnon Consiliorum laicorum, praesertim internationalium, partem habent in conventibus huius Dicasterii cum voto consultivo (n. 29).
17. Sacra Congregatio de Propaganda Fide, consultis Conferentiis Episcopalibus et Institutis missionalibus, quamprimum principia generalia delineet iuxta quae conventiones ineantur inter Ordinarios locorum et Instituta missionalia ad eorum mutuas relationes moderandas (n. 32).
In his conventionibus ineundis ratio habeatur tum operis missionalis continuandi tum necessitatum Institutorum (n. 32).
18. Quia optandum est ut Episcopales Conferentiae in Missionibus coadunentur in organicos coetus secundum socio-culturalia spatia, quae dicuntur (cfr. supra ad n. 9), Sacra Congregatio de Propaganda Fide (n. 29), tales coordinationes Episcopalium Conferentiarum promoveat.
Harum Conferentiarum est, in connexione cum Sacra Congregatione de Propaganda Fide:
1° Quaerere modos, etiam novos, quibus christifideles et missionalia Instituta, coniunctis viribus, sese inserere debeant in populos vel coetus, inter quos conversantur vel ad quos mittuntur (nn. 10, 11) et quibuscum colloquium salutis facere oporteat.
2° Instituere coetus a studiis qui investigent populorum cogitandi modos de universo, de homine, et de eius mentis habitu erga Deum, quique in considerationem theologicam (n. 22) assumant quaecumque sunt bona et vera.
Tale theologicam studium fundamentum necessarium praebeat accommodationibus faciendis, in quarum studium incumbere quoque debent praedicti coetus a studiis. Quae accommodationes respiciant inter alia methodos evangelizationis, formas liturgicas, vitam religiosum et legislationem ecclesiasticam (n. 19).
Quoad methodos evangelizationis et catecheseos perficiendas (nn. 11, 13, 14), promoveatur a Sacra Congregatione de Propaganda Fide arcta cooperatio inter Instituta Pastoralia superiora.
Quoad formas liturgicas, coetus a studiis documenta et vota mittant Consilio ad exsequendam Constitutionem de Sacra Liturgia.
Quod ad statum religiosum vero attinet (n. 18), cavendum est ne formae exteriori (cuius modi sunt gestus, vestes, artes, etc.) maior cura impertiatur quam indoli religiosae populorum assumendae vel perfectioni evangelicae assimilandae.3° Promovere, statis temporibus, conventus Docentium in Seminariis ad rationes studiorum aptandas et informationes mutuo communicandas, collato consilio cum coetibus a studiis de quibus supra, ut aptius prospiciatur hodiernis necessitatibus institutionis sacerdotalis (n. 16).
4° Examinare modum aptiorem quo vires (sacerdotes, catechistae, Instituta, etc.) in territorio distribui possint, imprimis quo penuriae virium in locis populo perfrequentibus melius consulatur.
19. In distribuendis subsidiis congrua pars singulis annis reservetur formationi et sustentationi tum cleri localis tum missionariorum tum catechistarum, et coetibus a studiis, de quibus supra ad n. 18. Episcopi de his rebus documenta ad Sacram Congregationem de Propaganda Fide referent (nn. 17, 29).
20. Consilium Pastorale rite constituatur; cuius est secundum n. 27 Decreti Christus Dominus: «ea quae ad pastoralia opera spectant investigare, perpendere atque de eis practicas expromere conclusiones»; necnon suam operam praestare in praeparanda Synodo dioecesana et curare exsecutionem Statutorum Synodi (n. 30).
21. In missionibus condantur Conferentiae Religiosorum et Uniones Religiosarum, in quibus Superiores Maiores omnium eiusdem nationis vel regionis Institutorum partem habeant et quibus eorum incepta coordinentur (n. 33).
22. Instituta scientifica in missionibus pro possibilitate et necessitate multiplicentur quae communi consilio cooperentur, ut labores investigationis et specializationis rite disponantur, caveatur tamen, ne opera eiusdem naturae in eadem regione duplicentur (n. 34).
23. Ut immigrantes ex terris missionum debite excipiantur et congruenti pastorali cura ab Episcopis nationum antiquitus christianarum adiuventur, necessaria est cooperatio cum Episcopis missionalibus (n. 38).
24. Quoad laicos in missionibus:
§ 1. Urgeatur sincera intentio missionibus serviendi, maturitas, apta praeparatio, specializatio professionalis, quae dicitur, et tempus congrue in missione protrahendum.
§ 2. Efficaciter inter se coordinentur consociationes laicorum pro missionibus.
§ 3. Episcopus loci missionis sollicitus sit de huiusmodi laicis.
§ 4. Securitas socialis istorum laicorum in tuto ponatur (n. 41).
* AAS 58 (1966), pp. 757-787
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana