QUINQUE IAM ANNI
ADHORTATIO APOSTOLICA
PAULI VI
SUMMI PONTIFICI
ad universos Episcopos
pacem et communionem cum Apostolica Sede habentes,
quinto expleto anno a Concilii Oecumenici Vaticani secondi exitu
Venerabiles Fratres,
salutem et Apostolicam Benedictionem.
Quinque iam anni transacti sunt ex quo, post sessiones labori alacriter tributas, quas precatio, studium, fraternum cogitandi iudicandique commercium comitabantur, Episcopi totius orbis terrarum ad suas sedes redierunt, eo contendentes «ne ullo impedimento remoretur illud quasi exundans caelestium gratiarum flumen, quod in praesens “laetificat civitatem Dei" (Ps. 45, 5), neve vitales spiritus, quibus hodie fervet Ecclesia, ullo modo remittant» (Postrema sessio, diei 4 nov. 1965; A.A.S. LVII (1965), p. 867).
Gratias Deo de re feliciter confecta persolvens unusquisque, experientia praeditus collegialis sacrorum Antistitum rationis actionisque, textus documentorum sive doctrinalium sive pastoralium, operose elimatorum, domum ferebat, quasi spirituales divitias, quas cum presbyteris, cooperatoribus nostris in sacerdotio, cum religiosis viris et mulieribus, cum universis denique membris Populi Dei communicaret; quippe quae documenta praeberent certas normas ad annuntiandum verbum Dei aetate nostra et ad renovationem interiorem communitatum christianarum provehendam.
Hic autem fervor non resedit. Unusquisque eo loco, quo Spiritus Sanctus eum posuit regere Ecclesiam Dei (Cfr. Act. 20, 28), et omnes simul, variis quidem modis sed potissimum in coetibus episcopalibus et synodis Episcoporum, qua Apostolorum successores, nulli parcentes labori, conisi sunt, ut doctrinam ac praeceptiones Concilii in Ecclesiae vitae usum traducerent. Quemadmodum in primis Encyclicis Litteris Nostris, a verbis «Ecclesiam suam» incipientibus (Cfr. A.A.S., LVI (1964), pp. 609-659) optaveramus, Concilium effecit, ut Ecclesia sui ipsius altius conscia redderetur. Illud enim postulata muneris apostolici in mundo nostrae aetatis eidem implendi clariore in luce posuit; eamque adiuvit, ut dialogum de salute germana mente oecumenica et missionali institueret.
I
Non est autem Nobis hodie propositum, ut, quasi rationes ineundo, consideremus pervestigationes, incepta, emendationes, quae post Concilium multipliciter sunt facta. Signa temporum dignoscere nitentes et spiritu fraterno ducti, volumus una vobiscum Nos interrogare, utrum fideliter servaverimus officium, quo nos in ipso Concilii initio, per nuntium ad universos homines datum, astrinximus: «Integram ac puram Dei veritatem huius aetatis hominibus sic proferre studebimus, ut eam ipsi intellegant eique libenter assentiant» (20 oct. 1962; A.A.S. LIV (1962), p. 822.
Hoc vero officium in Constitutione pastorali, cuius prima verba «Gaudium et spes», quaeque est vera «Charta magna» praesentiae Ecclesiae in mundo, sine ambagibus describitur: «Ecclesia Christi, in media anxietate huius temporis constituta, firmissime sperare non cessat. Aetati nostrae iterum iterumque, opportune importune, nuntium apostolicum proponere intendit» (Gaudium et spes, 82; A.A.S., LVIII (1966), pp. 1106-1107).
Re quidem vera semper munus fuit sacrorum pastorum fidem in tota eius plenitudine ac modo hominibus suorum temporum accommodato transmittere, quatenus videlicet operam dabant, ut sermonis genere uterentur, quod illi facile intellegerent, ad eorundem quaestiones responderent, eorum studia excitarent; eos iuvarent ad deprehendendum in ipsa inopi oratione humana totum nuntium salutis, a Iesu Christo nobis allatum. Etenim collegium Episcoporum cum Petro et sub eius auctoritate depositum fidei authentica ratione tradendum curat, ideoque, ut ait S. Irenaeus, «charisma veritatis certum» (Adversur haereses, IV , 26, 2; PG 7, 1053) accepit. Profecto, eo quod fideliter illud perhibet suum testimonium, positum et infixum in sancta Traditione sacrisque Bibliis atque totius Populi Dei vita ecclesiali alitum, efficitur, ut Ecclesia, indeficienti adiutorio Spiritus Sancti suffulta, verbum Dei sine ulla intermissione officii doceat ac progressione quadam explicet.
Verumtamen status, in quo fides hodie versatur, ampliores nisus et conatus a nobis postulat, ut hoc ipsum verbum in sua plenitudine homines huius aetatis attingat et ut opera a Deo patrata iis sine adulteratione, flagrantissima cum caritate veritatis, qua salvi fiant (Cfr. 2 Thess. 2, 10), proponantur. Nunc enim, cum verbi Dei lectio in actionibus liturgicis, Concilii opera, mirabilem in modum renovatur; cum usus Sacrae Scripturae apud populum christianum invalescit; cum per catecheseos progressiones, dum normis Concilii inhaerent, evangelizatio in animos altius penetrat; cum investigatio biblica, patristica, theologica egregium saepe adiumentum praebet ad veritates revelatas significantius proferendas, nunc, dicimus, multi Christifideles perturbantur circa fidem propterea quod plurimis ambiguitatibus, rebus incertis, dubitationibus afficiuntur in iis, quae sunt essentialia; cuius quidem generis sunt dogma de SS. Trinitate et christologicum, mysterium SS. Eucharistiae et realis praesentiae, Ecclesia ut institutum salutis causa conditum, ministerium sacerdotale in ipsa Populi Dei consortione, vis orationis et sacramentorum, postulata moralia pertinentia, exempli gratia, ad matrimonii indissolubilitatem et ad respectum vitae humanae debitum. Quin immo ipsa divina auctoritas Sacrae Scripturae in controversiam vocatur nimia illa rei mythicae amotione, quam «demythizationem» vulgo appellant.
Dum primaria quaedam mysteria christianae religionis silentio paulatim conteguntur, mentium propensionem videmus apparere, ex qua cristianismus exstruitur, in re psychologica et sociologica innixus idemque a traditione continua seiunctus, qua cum fide Apostolorum coniungitur; ex qua praeterea propensione vita christiana elementis religionis carens extollitur.
Nos igitur, ac quidem omnes nos, quibus per manuum impositionem officium creditum est depositum fidei purum et integrum servandi ac munus mandatum Evangelium indesinenter annuntiandi, monemur, ut communem nostram Domino obtemperationem testemur. Populus quidem, curis nostris commissus iure sacro, de quo cedere nequit, fruitur accipiendi verbum Dei, totum scilicet verbum Dei, quod altius cognoscere Ecclesia non desinit. Nos vero gravi urgentique officio tenemur id sine fatigatione praedicandi, eo consilio ut in eodem populo fides augeatur, is nuntium christianum melius intellegat atque in totius vitae cursu testimonium salutis, quae est in Christo Iesu, reddat.
Concilium mentibus nostris hoc ipsum vehementer inculcavit: «Inter praecipua Episcoporum munera eminet praedicatio Evangelii. Episcopi enim sunt fidei praecones, qui novos discipulos ad Christum adducunt, et doctores authentici seu auctoritate Christi praediti, qui populo sibi commisso fidem credendam et moribus applicandam praedicant, et sub lumine Sancti Spiritus illustrant, ex thesauro Revelationis nova et vetera proferentes (Cfr. 2 Tim. 4, l-4), eam fructificare faciunt erroresque gregi suo impendentes vigilanter arcent (Cfr. Matth. 13, 52). Episcopi in communione cum Romano Pontifice docentes ab omnibus tamquam divinae et catholicae veritatis testes venerandi sunt; fideles autem in sui Episcopi sententiam de fide et moribus nomine Christi prolatam concurrere, eique religioso animi obsequio adhaerere debent . . .» (Lumen gentium, 25; A.A.S., LVII (1965), pp. 29-30).
Est quidem fides semper assensio, quae propter Dei ipsius auctoritatem praebetur; tamen magisterium Episcoporum credentibus signum est ac via, qua verbum Dei recipiant atque agnoscant. Unusquisque Episcopus, in sua dioecesi, nexu officii collegio episcopali obligatur, cui, in locum collegii apostolici succedenti, munus commissum est puritati fidei unitatique Ecclesiae invigilandi.
II
Fateamur oportet sine ulla haesitatione in his ipsis temporum ac rerum adiunctis, in quibus vitam degimus, muneris huius nostri functionem, necessariam et urgentem, plures quam praeteritis saeculis difficultates habere.
Namque magisterii episcopalis exercitatio satis facilis erat, cum Ecclesia arcta necessitudine et convictu quodam cum illius aetatis hominum societate coniungeretur, ad eius civilem cultum vim haberet eiusdemque modos cogitata sensusque animi exprimendi participaret; nunc autem acriter anniti debemus, ut doctrina fidei plenitudinem suae significationis suique ponderis servet, licet ea ratione enuntietur, qua mentea et corda hominum, quibus traditur, contingat. Aptius nemo quam Ioannes XXIII, Decessor Noster, officium, quo, ad haec quod attinet, devincimur, in sermone edixit, quem habuit, cum Concilii sessionum initium faceret: «Oportet ut, quemadmodum cuncti sinceri rei christianae, catholicae, apostolicae fautores vehementer exoptant, eadem doctrina amplius et altius cognoscatur eaque plenius animi imbuantur atque formentur; oportet ut haec doctrina certa et immutabilis, cui fidele obsequium est praestandum, ea ratione pervestigetur et exponatur, quam tempora postulant nostra. Est enim aliud ipsum depositum Fidei, seu veritates, quae veneranda doctrina nostra continentur, aliud modus, quo eaedem enuntiantur, eodem tamen sensu eademque sententia. Huic quippe modo plurimum tribuendum erit et patienter, si opus fuerit in eo elaborandum; scilicet eae inducendae erunt rationes res exponendo, quae cum magisterio, cuius indoles praesertim pastoralis est, magis congruant» (A.A.S., LIV (1962), p. 792).
In discrimine in quo sermo et cogitatio humana nunc versantur, unusquisque Episcopus, in sua dioecesi, singulae synodi et conferentiae episcopales diligenter curent, ne eiusmodi nisus necessarius ipsi veritati et continuitati doctrinae fidei umquam refragetur. Peculiariter vero advigilandum est nobis, ne arbitrarium cuiusquam iudicium coangustet Dei consilium ad rationem cogitationum nostrarum humanarum atque praedicationem verbi Dei arctioribus finibus ita circumscribat, ut ea tantum proferantur, quae auribus blandiuntur, ea autem, secundum principia mere naturalia, omittantur, quae animos hac aetate minus delectant. «Sed licet nos - ut ait S. Paulus Apostolus - aut Angelus de caelo evangelizet vobis praeterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit» (Gal. 1, 8).
Non enim nos verbum Dei iudicamus, hoc ipsum iudicat nos et morem illum patefacit huic saeculo nos conformandi. «Debilitatem christianorum, eorum etiam, quibus mandatum est munus praedicandi, numquam causam in Ecclesia esse licebit, cur absoluta verbi indoles emolliatur. In ea enim aciem gladii (Cfr. Hebr. 4 , 12; Apoc. 1, 16; 2, 16) numquam licebit hebetari. Numquam aliter ei loqui licebit de sanctitate virginitate, paupertate, oboedientia quam Christus ipse locutus est» (Cfr. HANS URS VON BALTHASAR, Das Ganze im Fragment, Einsiedeln, Benziger, 1963, p. 296).
Haec obiter recolamus oportet : si investigationes sociologicae utiles sunt ad melius cognoscendum habitum mentis hominum, qui certo quodam sunt loco, sollicitudines et necessitates eorum, quibus verbum Dei praedicamus, necnon oppugnationes, quibus humana aetatis nostrae ratio illi adversatur eam pervulgatam sententiam sequendo, ex qua nulla aequa scientiae forma extra ipsam altiorem doctrinam exsistat, conclusione eiusmodi investigationum non iudicium seu, uti dicunt, criterium veritatis, normae vim obtinens, efficere valent.
Ignorare autem interea nobis non licet quaestiones illas, quae credentibus, qui in fidei intellegentia amplius progredi iure meritoque cupiunt, hodie occurrunt. Has quippe quaestiones oportet noscamus, non ut ea, quae certo fundamento innixa sunt, suspecta habeamus, neque earum postulata negemus, sed potius ut iis, quae recte poscuntur, obsecundemus intra fines, qui nostri sunt, id est in regione fidei. Hoc reapse pertinet ad magnas illas, quas homines nostrae aetatis ponunt, quaestiones de ipsorum origine, de vitae significatione, de felicitate, quam appetunt, de sorte denique humanae familiae; sed idem non minus spectat ad quaestiones, quas docti, historici, psychologi, sociologi hodie movent, quaeque nos provocant ad melius annuntiandum Christi Salvatoris Evangelium, pro caelesti eius altitudine rebus humanis inserta; quo quidem faustum nuntium inventis humani ingenii nullatenus repugnat, immo hoc ad celsitudinem rerum divinarum evehit, ut particeps sit, modo quidem balbutientium et inchoantium proprio sed utique vero, illius caritatis mysterii, quod, ut docet Apostolus, est «supereminens scientiae» (Eph. 3, 19).
Eos ergo, qui in Ecclesia Dei grave munus inexhaustas divitias huius mysterii penitius pervestigandi suscipiunt, praesertim theologos et exegetas, in testimonium confirmabimus et fulciemus, ita ut adiuventur ad pergendum opus suum, magnum illum Traditionis christianae cursum tenentes (Cfr. Relatio Commissionis in Synodo Episcoporum constitutae, Romae, oct. 1967, pp. 10-11). Non ita pridem haec rectissime sunt dicta: «Theologia, ut doctrina fidei, locum suum obtinere nequit nisi in Ecclesia, ut communitate credentium. Theologia, si ea, quae ipsi pro certo antea posita sunt, negat locumque suum aliter intellegit, suum fundamentum suumque obiectum amittit. Libertas religiosa, a Concilio affirmata, quae in libertate conscientiae nititur, ad cuiusque personalem decisionem circa fidem refertur, nequaquam autem ad determinandum id, quod Revelatione continetur, et ad munus huic proprium, spectat» (Cfr. Declaratio Episcoporum Germaniae, Fulda, 27 dec. 1968, in «Herder Korrespondenz», Friburgi in Brisgovia, ian. 1969, p. 75). Usus pariter disciplinarum humanarum in studiis hermeneuticis est modus quidam pervestigandi depositum revelatum, quod tamen ad eorum indagationes redigi nequit, cum suapte origine suosque ipso argumento eas excedat.
Post Concilium peractum, quod locupletissima rerum copia, in doctrina biblica et theologica adepta, fuit apparatum, non modicus adhuc manet labor praesertim ad amplius excolendam theologiam de Ecclesia et ad conficiendam anthropologiam christianam, ratione habita progressionis in doctrinis humanis factae et quaestionum, quae inde credentium intellectui ponuntur. Quis ex nobis non agnoscit, praeter huius operis momentum, ea, quae hoc ipsum postulat, et non intellegit inevitabiles cunctationes? Attamen, si pernicies aspicitur, quam in vulgus editae coniecturae, periculi plenae, atque opiniones, fidem perturbantes, hodie populo christiano afferunt, nos officio tenemur monendi cum Concilio, veram theologiam verbo Dei scripto inniti, a sancta Traditione inseparabili, velut fundamento perenni (Cfr. Dei verbum, 24; A.A.S., LVIII (1966), p. 828).
Dilectissimi Nobis Fratres, ne nos obmutescere patiamur, timentes vituperationes, quae semper fieri possunt atque interdum non sunt omnino gratuitae. Quantumvis necessarium sit munus theologorum, non tamen sapientibus Deus officium authentice interpretandi Ecclesiae fidem commisit: haec enim in vitam populi inseritur, de quo Episcopis Deo est ratio reddenda. Ipsorum est ea, quae Deus credi iusserit, huic populo nuntiare.
Hoc ab unoquoque nostrum magnam fortitudinem postulat; nam, licet exercitatione communi huiusce officii, quae fit in synodis Episcoporum et in coetibus episcopalibus, adiuvemur, nihilominus de officio quodam agitur personali, quod dimitti nullo modo potest, ex quo scilicet necessitatibus instantibus et cotidianis Populi Dei subveniamus. In praesenti non expedit, ut nos interrogemus, quemadmodum quidam nobis suadere volunt, utrum vere utile sit, opportunum, necessarium loqui, sed potius ea adhibenda sunt subsidia, quibus mens nostra comprehendatur. Ad nos prorsus, ut Episcopos, pertinent verba, quibus Paulus Timotheum est adhortatus: «Testificor coram Deo et Iesu Christo qui iudicaturus est vivos et mortuos, per adventum ipsius et regnum eius. Praedica verbum, ista opportune, importune, argue, obsecra, increpa in omni patientia et doctrina. Erit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus, et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur; tu vero vigila, in omnibus labora, opus fac Evangelistae, ministerium tuum imple» (2 Tim. 4, 1-5).
III
Unusquisque igitur nostrum, Fratres carissimi, se ipse interroget qua ratione hoc expleat sacrum officium: quod quidem a nobis poscit crebram revelationis divinae considerationem atque animum ad hominum vitam semper intentum.
Qui enim modo frugifere praedicare valebimus verbum Dei, nisi id penitus noscamus eo quod cotidie de eo meditamur et in precationem id convertimus? Et quo pacto id suscipi poterit, nisi suffulciatur vita fidei profundae, operosae caritatis, oboedientiae absolutae, fervidae orationis et humilis paenitentiae? Postquam vero, uti par fuit, institimus ipsi doctrinae fidei tradendae, hoc addere debemus: id, quod saepenumero est maxime necessarium, iam non est verborum abundantia, sed potius sermo cum vita magis evangelica consentiens. Ita profecto est; mundus indiget testimonii sanctorum; namque «in eis Ipse Deus nos alloquitur, signumque nobis praebet Regni sui, ad quod . . . potenter attrahimur» (Lumen gentium, 50; A.A.S., LVII (1965), p, 56).
Animos attendamus ad eas quaestiones, quae ipsa vita hominum, potissimum vero iuvenum, proferuntur: «Quis autem ex vobis patrem petit panem: numquid lapidem dabit illi?» (Luc. 11, 11). Indulgenter toleremus interpellationes, quae pacem nostram et quietem obturbant. Patienter feramus illorum haesitationes, qui ad lucem iter veluti pedibus praetentant. Fraterne ambulare sciamus cum iis omnibus, qui, eo lumine carentes, quo ipsi fruimur, nihilominus contendunt, ut per dubii caliginem repetant domum paternam. Sed, si communicamus cum iis hos angores, idcirco agamus, ut iisdem medeamur. Si iis proponimus Christum Iesum, exhibeamus eum ut Filium Dei, qui homo factus est, ut nos salvaret suaeque nos participes efficeret vitae, non autem ut solum hominem, quantumvis admirabilem aptumque ad allicendos animos nostros (Cfr. 2 Io. 7-9).
Hanc erga Deum et homines, ad quos ipse nos misit, fidelitatem servantes, valebimus prudenter ac suaviter, sed acute ac firmiter, necessaria facere ad recte discernendum iudicia. Non enim dubium est, quin in hoc positum sit unum ex difficillimis sane eodemque tempore maxime hodie requisitis Episcoporum muneribus. Revera in illa certatione opinionum inter se confligentium periculum est, ne cum summa alicuius magnanimitate asseverationes consocientur quam maxime controversae; quemadmodum factum est S. Pauli aetate, ita «ex vobis ipsis exsurgunt viri loquentes perversa, ut abducant discipulos post se» (Act. 20, 30), et, qui eo modo loquuntur, saepius sibi persuadent agere se nomine Dei, fallentes semet ipsos circa spiritum, quo ducuntur. Satisne, ad dignoscendum verbum fidei, fructus attendimus, quos hoc ipsum importat? Num potest a Deo provenire verbum quod efficit, ut christiani sensum amittant renuntiationis evangelicae, vel quod iustitiam praedicat, sed annuntiare omittit mansuetudinem et misericordiam et puritatem, vel quod fratres inflammat adversus fratres? Iesus de hoc nos monet: «ex fructibus eorum cognoscetis eos» (Matth. 7 , 15-20).
Eadem haec omnia flagitamus pariter ab iis adiutoribus, qui nobiscum sustinent onus Dei verbi praedicandi. Horum testimonium sit semper testimonium ipsius Evangelii, eorum sermo sit sermo Verbi, quod fidem generat simulque cum hac amorem erga fratres, dum universos Christi discipulos adducunt, ut mentem, mores, vitam huius civitatis terrestris penitus eius spiritu imbuant (Cfr. Apostolicam actuositatem, 7, 13, 24; A.A.S., LVIII (1966), pp. 843-844, 849-850, 856-857). Ita feliciter eveniet id, quod mire declaravit S. Augustinus, «ut [Deum loquentem] et per timidos liberum audiatis» (Enar. in Ps. 103; Sermo 1, 19; PL 37, 1351).
Hae sunt, dilectissimi Nobis Fratres, nonnullae cogitationes, quas anniversaria memoria Concilii, quod fuit salutare instrumentum ad veram Ecclesiae renovationem provehendam» (Cfr. Postrema sessio; A.A.S., LVII (1965), p. 865), menti ingerit Nostrae. Dum Nos una vobiscum simplici prorsus animo interrogabamus de fidelitate, qua hoc primarium munus annuntiandi verbum Dei exsequimur, conscii facti sumus officium omnino necessarium Nobis esse implendum. Numquis forsitan hoc miretur aut hoc oppugnet? Animo sereno vobis utimur testibus huius, qua premimur, necessitatis fideliter obeundi munus nostrum pastorale itemque testibus desiderii, quo ardemus, ea vobiscum adhibendi subsidia, quae et aptissima sint temporibus nostris et quam maxime cum Concilii doctrina congruant, quo fecundior eius vis reddatur. Nos una vobiscum suavissimo amori materno Beatae Mariae Virginis committentes, vobismet ipsis et ministerio Vestro pastorali ex animo precamur copiam gratiae eius, «qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intelligimus, secundum virtutem quae operatur in nobis, ipsi gloria in Ecclesia et in Christo Iesu .., Amen» (Eph. 3 , 20-21).
Haec vota Apostolica confirmet Benedictio, quam amanter vobis impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die VIII mensis Decembris, in sollemnitate Immaculatae Conceptionis B.M.V., anno MCMLXX, Pontificatus Nostri octavo.
PAULUS PP. VI
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana