Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

NUNTIUS SCRIPTO DATUS AD SANCTUARIORUM MARIALIUM RECTORES
UT CHRISTIFEDELES INCITENTUR
AD B. MARIAE VIRGINIS DEPRECATIONEM ACRIORE STUDIO AC FIDUCIA IMPLORANDAM

 

Si ex providentis Dei consiliis, saepe profecto admirandis, Marialia Sanctuaria peculiari quadam religionis nota distinguuntur, nonne hoc idcirco contingit, ut sacri Pastores et christifideles incitentur ad Beatissimae Mariae Virginis deprecationem acriore studio ac fiducia implorandam et ad eius mysterium amanti animo contemplandum?

Cum cristianorum multitudines, hodie, haud secus ac praeteritis temporibus, in haec affluunt loca, ubi animus sibi tam praesentia adesse experitur quae ad invisibilium ordinem pertinent, vobis, qui in iis locis sacros administros et custodes agitis, curae est ut germana pietas promoveatur erga Eam, quae Christum Dominum hominibus donavit. Ut normae Concilii Oecumenici Vaticani II praescribunt, vos priorum peregrinatorum agmina admonetis, ut magni faciant pietatis exercitia erga Deiparam, saeculorum decursu ab Ecclesia commendata (Cfr. Lumen gentium, VIII, 67: AAS 57, 1965, pp. 65-66), in quibus quidem Sacrum Rosarium excellit, utpote quod in eadem precationis formula Iesum et Mariam apte coniungat. Nos autem id etiam vos adhortari iuvat, ut locum illustretis qui ad Mariam spectat in liturgico cultu, ac magis etiam ipsam ostendatis «toti electorum communitati tamquam exemplar virtutum» (Cfr. Ibid. 65: AAS 57, 1965, p. 64) praefulgere, eandemque «in lumine Verbi hominis facti» (Cfr. Ibid.) manifestetis, «quae, in historiam salutis intime ingressa, maxima fidei placita in se quodammodo unit et reverberat» (Cfr. Ibid.).

Profecto ex huiusmodi persuasione sponte erumpit christifidelium precatio ad Mariae Virginis patrocinium sibi conciliandum; hinc enim nos edocemur, quam vere Mater Incarnati Verbi nostra etiam mater exsistat.

Cum vero in Christum creditur eiusque accipitur gratia, nonne hoc idem est atque ipsi incorporari et, secundum Apostoli Pauli sententiam, arcano quodam modo eiusdem corporis plenitudinem fieri? (Cfr. Eph. 1, 23) Omnium autem actuum, quibus Corpus Christi mysticum originem et incrementum suscepit, Maria particeps fuit. Quemadmodum S. Augustinus scripsit, ea est «mater membrorum eius, quod nos sumus; quia cooperata est caritate, ut fideles in Ecclesia nascerentur, qui illius capitis membra sunt» (De Sancta Virginitate, 6; PL 40, 199). Quomodo intercessione sua vere materna non operam conferre, ut Ecclesia per locorum ac temporum spatia propagetur, ut omnes homines et quidquid humanum est Christo inserantur, qui opus salutis in corde et sinu illius inchoatum perficit?

Nihil dubitantes, quin omnes Nostri in episcopatu Fratres Nobiscum sint consensuri, expedire arbitramur hodie per vos christifideles, qui Sanctuaria vestra invisunt, monere, ut ardentioribus etiam animis Beatae Mariae Virgini pro Ecclesia et mundo supplicent.

Homines, qui nunc sunt, fluctuantur inter spem immoderatam prosperitatis terrenae et metum malorum, in quae hodierna societas iis ferri videtur. Neque obliviscamur his ipsis temporibus regiones esse orbis terrarum, in quibus bellum desaeviat. Quodsi progressiones humanae considerantur, utpote quae quorundam tantum populorum et fortunatiorum ordinum civium propriae esse videantur, sed eorumdem minime expleant desideria, etiam intolerabilior redditur miseria ingentis hominum multitudinis (Cfr. Populorum progressio: AAS 59, 1967, pp. 257-299).

Verumtamen numquam tanta est hominibus data facultas unitatem, pacem, felicitatem consequendi; haec autem omnia illi sine Deo efficere non valebunt. Nulla enim progressio ad praestantiam hominis eiusque felicitatem reapse conferet, nisi fides in Iesum atque in ea, quae docuit nos Iesus, illuminabit humanam investigationem. Haec fides est, eaque sola, quae homini patefacit, quid ipse sit et quid fieri possit. Haec sola est, quae inter homines serit ac defigit amorem secundum perfectam eius naturam et amplitudinem summam. Haec denique sola est, quae spem caelestium bonorum confirmat, et conatibus laboribusque humanis verum prosperitatis et de morte victoriam pollicetur.

Hodie autem intra ipsam Ecclesiam fides complurium, pro dolor, perturbatur (Cfr. Adhortationem Apostolicam quinto expleto anno a Concilii Oecumenici Vaticani secundi exitu, Quinque iam annis: AAS 63, 1971, pp. 97-106). At dubitandum non est, quin mysterii Mariae consideratio amanter peracta sustentet et corroboret eorum fidem in Christum, quam quidem ipsi vivendo exprimere debent in hodierno mundo, dum civilis cultus in saeculares formas magis magisque abire videtur. Hinc deprecatio Beatissimae Virginis vim consequitur ac significationem plane peculiarem. Etenim, nonne propter suam fidem imprimis ipsa est typus et exemplar Ecclesiae?

«Beata quae credidit» (Luc. 1, 45. Cfr. Lumen gentium, 58, 63 s.: AAS 57, 1965, pp. 61, 64 s.). Per omnes res adversas et discrimina quae experta est, Maria immota fidem suam numquam dimisit. Iam ipsa adhaeserat ad totum illud mysterium Salutis atque ipsum Salvatorem, antequam plenam assequeretur rerum cognitionem. In ea reapse continetur omne hominum genus, qui Christum uti suum Salvatorem receperunt quique cum eius opere salutis consociantur (Summa Theologica, III pars, q. 30, a. 1.: «Ut ostenderetur esse quodam spirituale matrimonium inter Filium Dei et humanam naturam per annuntiationem expectabatur consensus Virginis loco totius humanae naturae»). Nec desint illa unumquemque nostrum adiuvare, ut in Ipso et per Ipsum repetamus eosdem actus fidei atque assensionis.

Oremus igitur et obsecremus Virginem Mariam, ut nostrorum temporum christifidelibus sinceram, fortem, inviolabilem impetret fidem, in obscuris et in dubiis patientem atque constantem, eam scilicet fidem, quam beatus Ioannes apostolus nostram esse dicit victoriam, quae vincit mundum (Cfr. 1 Io. 5, 4): talem nempe, quae, haud alia quam eius fides fuit, penitus sit animis infixa; quae ab assensione, oboedientia, caritate seiungi nequeat; quae cum veritate denique cohaereat, in Filio eius Iesu revelata et ad nos usque, per viam Ecclesiae traditionem, integre traducta.

Ipsam pariter oremus et obsecremus, ut quae et praesens et deprecans adfuit in intimo sinu communitatis apostolicae sacratissimo die Pentecostes, Petri et Apostolorum successoribus iisque omnibus, qui una cum ipsis ministri ac testes Dei Verbi sunt, gratiam benigne impetret ad nuntiandum Verbum fidei nostrae aetatis hominibus eo quidem sermone, qui sit intellectu perspicuus, sed nullo timore, immo cum gaudio.

Dilecti filii, magis magisque ergo operam date, ut Sanctuaria Marialia, quorum cura vobis demandata est, loca evadant e quibus eiusmodi effundantur supplicationes ad pacem, unitatem prosperitatemque omnium hominum impetrandas, ac praesertim ut iidem fidei Verbum accipiant et in potiorem suae vitae partem referant; loca pariter evadant, unde christifideles eo animo discedant, ut parati sint vires suas totas in mundi pacem et Ecclesiae unitatem impendere.

Haec ex animo ominati, vobis iisque omnibus, qui precandi causa ad haec templa se conferent, quae a christiano populo Deiparae Mariae Virgini dicata sunt, paternam Nostram Apostolicam Benedictionem, caelestium gratiarum copiae auspicem, peramanter impertimus.

Ex Aedibus Vaticanis, die 1 mensis Maii, anno MCMLXXI, Pontificatus Nostri octavo.

PAULUS PP. VI

                                       



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana