LITTERAE APOSTOLICAE
MOTU PROPRIO DATAE
SEDULA CURA
DE PONTIFICIA COMMISSIONE BIBLICA
ORDINANDA NOVAE LEGES STATUUNTUR
PAULUS PP. VI
Sedula cura, qua Ecclesia altiorem in dies Scripturarum Sacrarum intelligentiam consequi semper annisa est, ut filios suos divinis eloquiis indesinenter pasceret, (cf. Const. dogm. Dei Verbum, n. 23) nostris praesertim temporibus palam ostenditur, cum Concilium Oecumenicum Vaticanum II praescripserit, ut ad impensius fovendam christianam vitam amplissimae verbi Dei divitiae largius uberiusque christifidelibus paterent.
Excellens magnitudo ac momentum huius officii, in quod Christi Sponsa hodie renovata diligentia incumbit, ab ea sane postulat, ut Sacrarum Litterarum studia omni ope promoveat. Qua de causa eadem Oecumenica Synodus haec opportune commonuit: «Exegetae autem catholici aliique Sacrae Theologiae cultores, collatis sedulo viribus, operam dent oportet, ut sub vigilantia Sacri Magisterii aptis subsidiis divinas Litteras ita investigent atque proponant, ut quam plurimi divini verbi administri possint plebi Dei Scripturarum pabulum fructuose suppeditare» (Ib., n. 23).
At cum horum temporum eruditio progrediens quaestiones in hisce disciplinis proponat cotidie noras easque ad explicandum non faciles, inde fit ut perarduum evadat munus iis concreditum, qui Sacris Litteris sint dediti; qui quidem, etsi opus habent haec studia excolere ratione ac via, quae cum recentioribus scientificis pervestigationibus congruant, norunt tamen Deum non privato doctorum iudicio, sed Ecclesiae suae Sacras commisisse Scripturas, quae proinde ad normam christianae traditionis et hermeneuticae semper interpretandae erunt, sub tutela et custodia Magisterii ecclesiastici (cf. Concilium Vaticanum I, sessio III, cap. II, De revelatione; Concilium Vaticanum II, Cost. dogm. Dei Verbum, n. 12). Consilio igitur permoti efficaciore ratione sanae doctrinae progressum in re biblica iuvandi et Scripturarum interpretationem a quavis opinionum temeritate servandi integram, necnon exegetarum et theologorum collaborationem cum Sancta Sede et ad invicem aptius coordinandi (cf. Const. dogm. Dei Verbum, nn. 12 et 23); opportunum duximus curas cogitationesque Nostras peculiari modo conferre in Pontificiam Commissionem Biblicam, quae a Decessore Nostro Leone XIII per Apostolicas Litteras Vigilantiae studiique, die XXX Octobris anno MCMII datas, idcirco instituta est, ut Sacrarum Litterarum studia recte proveheret. Commoda enim, quae hucusque in biblicorum studiorum tutelam atque incrementum ex huius Commissionis opere inde ab eius ortu profecta sunt, Nostram de eius utilitate ac momento persuasionem confirmant. Quo vero maiores usque fructus exinde Ecclesia capere possit nihil aptius ac validius videtur esse Nobis, quam Pontificiam hanc Commissionem novis aptioribusque legibus ordinare, ita quidem ut, quod attinet ad agendi rationem, ad quaestiones proponendas atque tractandas, ad varia officia assignanda, ad numerum denique atque delectum eorum ex quibus Commissio coalescat, ipsa expeditius atque secundum auctas christianae societatis necessitates opus suum exsequi pergat.
Itaque, omnibus mature perpensis, motu proprio ac Nostra Apostolica auctoritate novas leges de Pontificia Commissione Biblica ordinanda statuimus ac decernimus, quae sequuntur.
1. Commissio Biblica, quae pro suo munere pergit studia rei biblicae recte promovere atque auxiliatricem operam Magisterio Ecclesiae in Sacra Scriptura interpretanda praestare, secundum novas normas recognoscitur eademque cum Sacra Congregatione pro Doctrina Fidei colligatur.
2. Munere Praesidis Commissionis Biblicae fungitur Cardinalis Praefectus Sacrae Congregationis pro Doctrina Fidei, qui adiuvari poterit a vices gerente, e membris Commissionis seligendo.
3. Commissio Biblica constat ex scientiarum biblicarum cultoribus e variis scholis et Nationibus, qui scientia, prudentia et catholico sensu erga Ecclesiae Magisterium excellant.
4. Commissionis Biblicae Membra a Summo Pontifice cuius iudicio proponuntur a Cardinali Praeside post consultationem Conferentiarum Episcopalium, ad quinquennium nominantur, quo expleto, confirmari possunt. Numerus autem membrorum summam XX ne excedat.
5. Secretarius Commissionis Biblicae, proponente eiusdem Commissionis Praeside, a Summo Pontifice ad quinquennium nominatur et inter Consultores Sacrae Congregationis pro Doctrina Fidei adnumeratur. Expleto quinquennio, confirmari potest. Expedit autem, ut Cardinalis Praeses, quantum fieri possit, inter Membra Commissionis consultationem instituat, antequam nomina ad hoc munus aptorum Summo Pontifici subiciat.
6. Coetus Plenarius Commissionis Biblicae saltem semel in anno convocatur.
7. Si studium peculiarium quaestionum id exigat, Cardinalis Praeses speciales Subcommissiones e Membris illius argumenti singulariter peritis instituere potest, quae, studio expleto, a munere suo cessant. Subcommissiones, annuente Praeside Commissionis, alios quoque peritos, et, si casus ferat, etiam non catholicos, consulere possunt. Qui ad hanc consultationem vocantur non fiunt Membra.
8. Commissionis Biblicae Membra etiam scripto consuli possunt.
9. Quaestiones et argumenta studio expendenda a Summo Pontifice aut a Praeside Commissionis designantur, proponentibus vel Sacra Congregatione pro Doctrina Fidei, vel Synodo Episcoporum, vel Conferentiis Episcopalibus, vel ipsa Commissione Biblica suggerentibus eiusdem Membris, vel etiam catholicis Studiorum Universitatibus et Societatibus Biblicis, salvo praescripto n. 136 Constitutionis Apostolicae Regimini Ecclesiae universae.
10. Conclusiones, ad quas Commissio Biblica in Sessione Plenaria pervenerit, praeviis, si casus ferat, Commissionibus specialibus, Summo Pontifici subicientur atque in Sacrae Congregationis pro Doctrina Fidei usum tradentur.
11. Commissionis Biblicae est studia perficere, necnon instructiones et decreta parare, quae a Sacra Congregatione pro Doctrina Fidei publici iuris fieri possunt, speciali mentione Commissionis Biblicae facta, approbante Summo Pontifice nisi aliter ipse Summus Pontifex in casibus particularibus statuerit.
12. Commissionis Biblicae cura erit necessitudines fovere cum variis biblicorum studiorum Institutis sive catholicis sive non catholicis.
13. Eadem Commissio consuli debet, antequam novae de rebus biblicis normae edantur.
14. Commissio Biblica pergit, donec aliter provideatur gradus academicos in re biblica conferre, secundum speciales normas opportune recognoscendas.
15. Membra Commissionis Biblicae in rebus Commissionis tractandis secretum, secundum illarum naturam et momentum, religiose servabunt, normis obsequendo quae circa idem secretum vigent.
Quaecumque a Nobis hisce Litteris motu proprio datis decreta sunt, ea omnia firma ac rata esse iubemus suosque integros effectus obtinere a die VIII mensis Iulii huius anni, contrariis quibuslibet non obstantibus, etiam speciali mentione dignis.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXVII mensis Iunii, anno MCMLXXI, Pontificatus Nostri nono.
PAULUS PP. VI
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana