LITTERAE APOSTOLICAE
MOTU PROPRIO DATAE*
QUO APTIUS
MUNERA CANCELLARIAE APOSTOLICAE
IN SECRETARIAM STATUS SEU
PAPALEM TRANSFERENTUR.
PAULUS PP. VI
Quo aptius Romanae Curiae ministeria necessitatibus Ecclesiae servirent, Summi Pontifices constanti studio annisi sunt, ut ea recte disponerentur, opportune immutarentur, noviter constituerentur. Neque aliud Nobismetipsis propositum fuit, cum, post Oecumenicum Concilium Vaticanum II celebratum, per Apostolicam Constitutionem «Regimini Ecclesiae universae» totam Sacrorum Dicasteriorum ordinationem definivimus, hodiernis temporibus magis congruentem (Cf AAS LIX (1967), pp. 885ss.). Quod quidem opus, ecclesiali quadam dynamica vi impellente, aliqua ex parte postmodum recognitum fuit atque perfectum; cui rei documento sunt sive duae Congregationes pro Cultu Divino et pro Causis Sanctorum, e vetere Sacra Rituum Congregatione exortae, sive recentius condita consilia seu instituta (Const. Apost. Sacra Rituum Congregatio: AAS LXI (1969), pp. 297ss.; Litterae Apost. Apostolicae caritatis motu proprio datae, quibus Pontificia Commissio de spirituali migratorum atque itinerantium cura constituta est: AAS LXII (1970), pp. 193ss.; Epistula Amoris officio, qua Pontificium Consilium «Cor Unum» de humana et christiana progressione fovenda in Urbe conditum est: AAS LXIII (1971), pp. 669ss.; institutum hoc ipso anno consilium v.d. Comitato per la Famiglia: AAS LXV (1973), pp. 60-61). Id ipsum nunc pertinere arbitramur ad Cancellariam Apostolicam, pernobile sane et antiquissimnm officialium corpus, quod olim principem locum obtinuisse egregiamque operam Romanis Pontificibus constat navavisse.
Etenim, ut alia quaevis auctoritas, ita et regimen Ecclesiae prisca aetate et, augescentibus eiusdem ministeriis, magis in dies opus habebat adiutoribus ad negotia expedienda, imprimis ad epistulas et ad acta conscribenda, mittenda, servanda. Viri, huic rei dediti, appellabantur notarli et scriniarii, qui per priora medii aevi saecula, nulla quidem distinctione insignes, quamquam in collegium congregati, Romanae Ecclesiae erant administra.
Cum vero munera huiusmodi, quae hodie propria esse dici possint «secretariae generalas Summa Pοntificis», etiam amplioribus auctibus crevissent, inde a saeculo XI Officium, ab aliis seiunctum, est constitutum, cui praepositus, nomine Bibliothecarii, Cancellarii, Vicecancellarii appellatus, moderabatur et nonnulla adjutores operam dabant. Huius Officii, quod Cancellaria Apostolica nuncupabatur, erat adumbrata exempla actorum componere, haec ipsa deinde perscribere, in codices seu elenchos referre, legitimo sigillo instructa emittere.
Eo autem, quod actionis campus tantopere amplificabatur et negotia una cum actis ad eadem spectantibus multiplicabantur, varia munera, huic Cancellariae commissa, postmodum coepta sunt dividi, et sic factum est, ut ad illa expedienda Officia propria conderentur, ab ipsa Cancellaria separata. Quorum haec sunt praecipua: Dataria Apostolica, quae, magna parte munerum Cancellariae Apostolicae ablata, supplices libellos, Pontifici porrectos, recognoscendos et gratias concedendas, postea etiam rem ad beneficia ecclesiastica spectantem curabat; et Secretaria Status, cuius initium saeculo XV tribuitur Camera Secreta tunc dicebatur quaeque saeculis XVI et XVII magis progressa est, cum Secretarius Status exsisteret, vir, cui Pontifex prorsus fidem haberet et qui eius mentem probe interpretaretur et iussa accurate exsequeretur. Quae quidem Secretaria, cuius erat negocia secreta «diplomatica» tractare epistulasque eodem pertinentes scribere, in hac ipsa re, novorum temporum rationem habens, etiam lingua vulgari utebatur. Ex eadem originem traxerunt Secretaria Brevium ad Principes et Secretaria Litterarum Latinarum, quae propria Officia postea evaserunt. Recensenda est etiam Secretaria Brevium Apostolicorum, quae, Summo Pontifici proxime subiecta, ab exeunte saeculo XIV epistulas forma minus insigni concinnatas expediebat. Sacrae vero Romanae Curiae Congregaciones, saeculo XVI constitutae, quaedam acta, nοvam provinciam suam respicientia, per se ipsas conficiebant, quae ideo dempta sunt Cancellariae Apostolicae.
Itaque has ob causas aliasque res, progressione historica inductas, recentiore aetate ineunte numerus seu amplitudo munerum Cancellariae Apostolicae gradatim perquam imminuebatur et coartabatur. Etiam in renovatione Curiae Romanae, quam S. Pius X perfecit quamque Nos per memοratam Constitutionem sumus aggressi, id solum Cancellariae Apostolicae mandatum est, ut quaedam insignioris formae acta Pontificia appararet, conscriberet, emitteret.
Est demum animadvertendum secundum Romanae Curiae ordinationem, quam per eandem Constitutionem suscepimus, nonnulla Officia, quae negotia, olim Cancellariae Apostolicae propria, accurabant, Secretariam dicimus Brevium Apostolicorum, Secretariam Brevium ad Principes, Secretariam Litterarum Latinarum, iam transisse ad Secretariam Status, quae nunc est quasi restituta illa vetusta Cancellaria Apostolica, novis quidem necessitatibus conformata atque disposita.
Quapropter, illa praeterea attendentes, quae ad cuiusvis generis Latinas Litteras Apostolicas conficiendas pertinent, et huiusmodi publicorum actorum unifomni rationi studentes, necnon annitentes, ut hoc ministerium simplicius et efficacius reddatur ad utilitatem Ecclesiae, cui ceterum tota Romana Curia deservit, expedire censemus, ut omnia negotia, antea diversimode distributa, in unam sedem conferantur eique Dicasterio concredantur, quod suapte natura Romano Pontifici proxime adest ipsique est ab epistulis.
Quae cum ita sint, cunctis mature perpensis auditisque peritorum sententiis, haec, quae sequuntur, statuimus:
1. Officium Cancellariae Apostolicae in Romana Curia uti tale esse desinit, et ea quae Arius negotia eidem exsegnenda committebantur circa Litteras Decretales, Constitutιones Apostolicas, Brevia maioris momenti ceteraque attribuuntur Nostrae Secretariae Status seu Papali, ubi sigillum plumbeum atque anulus Piscatoris summa cura erunt custodienda.
2. Praedicta negotia, intra Secretariam Status, curabuntur a peculiari officio, de quo in memorata Constitution Apostolica «Regimini Ecclesiae universae», n. 22, 1 et 2 agitur (Cf AAS LIX (1967), p. 896) — est autem in unum redactum — et quod Cancellarla Litterarum Apostolicarum appellabitur.
3. Quod ad Praepositos, Officiales ministrosque Cancellariae Apostolicae, quae hucusque fuit, attinet, Apostolicae Sedis erit iisdem, pro rei opportunitate, prospicere.
Fidei professio, quam antea in aedibus Cancellariae Praesules recens electi pronuntiabant, in posterum apud Sacram Congregationem pro Episcopis erit iis proferenda.
Consentanea ratione, id quod Protonotariis Apostolicis de numero participantium in eadem Cancellaria usque adhuc erat agendum, in posterum apud Secretariam Status seu Papalem ipsis erit praestandum.
Quaecumque vero a Nobis hisce Litteris motu proprio datis statuta sunt, ea omnia firma ac rata esse iubemus contrariis quibuslibet, etiam specialissima mention dignis, nihil obstantibus; easdemque Litteras, quo die vulgentur, statim vigere.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXVII mensis Februarii, anno MCMLXXIII, Pontificatus Nostri decimo.
PAULUS PP. VI
* AAS 65 (1973), pp. 113-116
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana