LITTERAE APOSTOLICAE
MOTU PROPRIO DATAE
INTER EXIMIA
DE SACRII PALLII CONCESSIONE
MODERANDA IN ECCLESIA LATINA
PAULUS PP. VI
Inter eximia episcopalis officii insignia, quibus variae, primo per Europam deinde per orbem, Ecclesiae earumque Antistites ab Apostolica Sede inde a remotissimis temporibus decorari meruerunt, usus Pallii, de veneranda Beati Petri Apostoli confessione sumpti (Cfr. Pontificale Romanum, pars prima, editio typica, Romae 1962, p. 92), merito numeratur.
Quamquam vero Pallium, «quod significat potestatem archiepiscopalem» (Codex Iuris Canonici, can. 275), «Solis de iure competit Archiepiscopis» (BENEDICTI XIV De Synodo Dioecesana, lib. II, 6, n.1), quandoquidem per eius traditionem «pontificalis officii plenitudo cum archiepiscopalis nominis appellatione confertur» (EIUSDEM Ad Honorandam, 27 martii 1754, § 17), attamen, uti ex historicis monumentis constat (Cfr. EIUSDEM De Synodo Dioecesana, lib. II, 6, n.1), perrexerunt Romani Pontifices, pristinum morem secuti, Pallii archiepiscopalis honore non modo episcopales Ecclesias quae locorum commendatione, historiae vetustate et immutata in Petri Cathedram observantia enitebant ad earum splendorem augendum cumulandumque perpetua concessione decorare, sed etiam praestantia illustrium Episcoporum merita personali privilegio cohonestare (Cfr. BENEDICTI XIV Inter Conspicuos, 29 augusti 1744, n.18).
Cum autem Sacrosanctum Concilium Vaticanum II statuisset ut iura ac privilegia Metropolitarum novis aptisque normis definirentur (Christus Dominus, 40: AAS 58 (1966) 694), censuimus interea quoad Pallii concessionem, privilegia set consuetudines recognoscere, quo luculentius ostenderetur idem esse signum potestatis metropolitanae (Cfr. Codex Iuris Canonici, can. 275). Quapropter, auditis quorum interest Romanae Curiae Dicasteriis et Pontificiis Commissionibus Codici Iuris Canonici et Codici Iuris Canonici Orientalis recognoscendis eorumque sententiis mature perpensis, certa scientia, suprema et Apostolica auctoritate Nostra, pro universa Ecclesia Latina statuimus ut deinceps sacrum Pallium, abrogatis omnibus privilegiis et consuetudinibus quibus tum quaedam Ecclesiae particulares tum nonnulli Praesules singulari beneficio nunc fruuntur, tantummodo Metropolitis competat et Patriarchae Hierosolymitano latini ritus (Cfr. PII IX Nulla Celebrior, 23 Iulii 1847: Acta Pii IX, pars prima, vol. 1, p. 62).
Ecclesias Orientales vero quod attinet canonem 322 in Litteris Apostolicis «Cleri Sanctitati» contentum (Cfr. PII XII Cleri Sanctitati: AAS 49 (1957) 529) abrogamus. Indulgemus attamen ut Archiepiscopi et Episcopi, qui hactenus Pallio decorantur, eodem frui pergant donec Pastores Ecclesiarum in praesenti ipsis commissarum perstabunt. Usus autem sacri Pallii in ordinatione episcopali Summi Pontificis electi, qui nondum sit Episcopus, iure (Cfr. Codex Iuris Canonici, can. 239, § 2) tribuitur Decano Sacri Cardinalium Collegii aut illi Cardinali ad quem ritus ordinationis, ad normam Constitutionis Apostolicae «Romano Pontifici Eligendo» (Cfr. PAULI PP. VI Romano Pontifici Eligendo: AAS 67 (1975) 644-645), celebrare spectat. Hae normae a die, quo Actis Apostolicae Sedis vulgabuntur, vigere incipient.
Quaecumque vero a Nobis hisce Litteris, motu proprio datis, decreta sunt, ea omnia rata ac firma esse iubemus, contrariis quibusvis, etiam specialissima mentione dignis, non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XI mensis Maii, anno MCMLXXVIII, Pontificatus Nostri quinto decimo.
PAULUS PP. VI
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana