Index   Back Top Print

[ LA ]

DISCORSO DI PAOLO VI
IN OCCASIONE DEL «CURSUS RENOVATIONIS CANONICAE»
PROMOSSO DALLA FACOLT
À DI DIRITTO CANONICO
DELLA PONTIFICIA UNIVERSITÀ GREGORIANA

Lunedì, 13 dicembre 1971

 

Dilecti filii,

Libenter sane vos excipimus, qui, ecclesiasticis iudiciis operam dantes, «cursum renovationis canonicae» estis absoluturi, magistris usi nonnullis Ecclesiae Patribus Cardinalibus et Curiae Romanae Praelatis necnon professoribus e Nostra Universitate Gregoriana atque etiam medicis et advocatis; quibus omnibus gratias agimus, quod in hanc rem ingenium, studium, tempus tam alacres impenderunt.

Hic «cursus» vester, a Facultate Iuris Canonici praedictae Universitatis provido consilio apparatus, verae congruit necessitati: etenim, quemadmodum compertum habetis, ius canonicum, cum sit ius positivum humanum, semper quosdam gradus et processus habet; in praesenti ergo accommodandum est spiritui Concilii Vaticani Secundi; praeterea quaedam mutationes eo iam inductae sunt et adhuc inducentur eodem hoc tempore, quo ad magnum et grave opus Codicis Iuris Canonici recognoscendi incumbitur.

Hinc elucet «necessitas, urgens neque ullam recipiens dilationem, afferendi incrementa Iuris Canonici studiis», ut ante aliquot annos monuimus (Alloc. diei 25 maii 1968; AAS 60, 1968, p. 341; cfr. Alloc. diei 12 febr. 1968, ibid. p. 206). Profecto hac in re renovatio quaedam prorsus exigitur.

Ad haec autem non generalis institutio sufficit, sed peculiares singularesque pervestigationes requiruntur. Quod quidem, ut ad Nos relatum est, fit in «cursu», quem obitis; etenim quaestiones vobis pertractandae sunt, hodie valde agitatae, quae ad matrimonii essentiam, formam canonicam, consummationem hisque similia pertinent. Penitus inquirendum est in vinculum conubiale, respectu habito doctrinae Novi Testamenti, Patrum et Magisterii Ecclesiae. Accurate etiam in sua luce ponendae novae rationes iuris prudentiae Sacrae Romanae Rotae necnon quaestiones medicae quatenus matrimonium attingunt.

Praeterea expendendi sunt vobis modi, quos servari oportet in causis matrimonialibus, praesertim cum agitur de matrimonii nullitate, attentis etiam iis, quae nova per Litteras Apostolicas, a verbis «Causas matrimoniales» incipientes nuperque motu proprio editas, invecta sunt.

Notum est Concilium Vaticanum Secundum postulasse, ut iura personalia Christifidelium magis in tuto collocarentur. Quod quidem ad effectum deduci coeptum est in altera sectione Supremi Tribunalis Signaturae Apostolicae, per Constitutionem «Regimini Ecclesiae universae» condita; cuius videlicet est contentiones dirimere ortas ex actu potestatis administrativae ecclesiasticae et ad eam delatas. Revera hac sectione legis latio ecclesiastica novam accipit impulsionem. Quod igitur haec omnia vobis a viris in re peritis traduntur et quod vos in haec mentes vestras intenditis, gaudium, probationem et plausum Nostrum aperte manifestamus.

Diligentia autem, qua iuris canonici studia exercetis, nunquam vos abducet a consideratione, quae totam hanc disciplinam vestram semper complectatur oportet; scilicet ius canonicum, ut cetera hoc genus, quae in Ecclesia fieri contingit, ad finem pastoralem contendere debere. Etenim ius eo pertinet, ut vita membrorum Ecclesiae, sive singulorum sive omnium simul, recte disponatur et ad finem supernaturalem dirigatur, qui iis praefulget. Si hoc principium in animis haeret et ex eius ratione reapse agetur, ius non accipietur quasi quiddam a vitali condicione humana abstractum et libertati personae repugnans, sed ut praesidium, quod christianis ad vocationem suam implendam praesto est.

Huius singularis studii causa Romam convenistis, quae fuit iuris praeclara parens et altrix. Sed Romam peculiari significatione nunc dicimus, quatenus est caput orbis catholici et supremi Ecclesiae Magisterii sedes. Experiendo cognovistis hic corda vobis patere; necessitudinem cum viris, gravia munera in Curia Romana gerentibus, iniistis. Haec animorum coniunctio cum Ecclesiae centro, qua unitas compaginatur et roboratur, unus e fructibus sit huiusce «cursus renovationis canonicae», quos uberes fore probe confidimus.

Impellimur denique, ut divina auxilia vobis precemur ad munus, unicuique vestrum commissum, in Ecclesiae bonum cum peritia, integritate, christiano humanitatis sensu exsequendum. Huius superni adiumenti, ad iudicia hoc modo administranda tantopere necessarii, pignus Nostraeque dilectionis et benevolentiae testem, Benedictionem Apostolicam vobis ex animo impertimus.

                                      



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana