Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

PIUS PP. XI

LITTERAE ENCYCLICAE

RERUM ORIENTALIUM

AD RR. PP. DD. PATRIARCHAS,
PRIMATES, ARCHIEPISCOPOS, EPISCOPOS,
ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS
PACEM ET COMMUNIONEM
CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES:
DE STUDIIS RERUM ORIENTALIUM PROVEHENDIS.

VENERABILES FRATRES
SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM

 

Rerum Orientalium studiis et subtiliori cognitioni inter Christifideles, potissimum vero inter sacerdotes, provehendis quantam decessores Nostri, superioribus saeculis, operam dederint, neminem latet qui Catholicae Ecclesiae annales vel propere evolverit. Siquidem li noverant et complura antehac mala et miserrimum illud discidium quod tam multas easque florentissimas olim Ecclesias ab radice unitatis abstraxerat, cum ex mutua imprimis populorum ignoratione et despicientia, tum ex praeiudicatis opinionibus, quas diuturna animorum alienatio consecuta esset, necessario exstitisse; nec posse, nisi ea impedimenta amoverentur, tot malis medicinam adhiberi. Iamvero, ut nonnulla historiae, ex iis ipsis aetatibus quibus antiquae vincula unitatis relaxari coepta sunt, documenta summatim attingamus, quae Romanorum Pontificum in hac parte curas sollicitudinesque testantur, omnibus compertum est qua benevolentia, immo etiam veneratione, utrumque Slavorum Apostolum, Cyrillum et Methodium Hadrianus II sit complexus, quibusque singularis honoris significationibus honestarit; quove idem studio, missis quoque legatis, octavo oecumenico Concilio, quarto Constantinopoli coacto, adiumento fuerit, cum haud multo ante tanta dominici gregis pars lacrimabili dissidio a Romano Pontifice, Pastore supremo divinitus constituto, avulsa esset. Qui quidem sacri conventus, Ecclesiae rebus inter Orientales procurandis, temporum decursu alii post alias celebrati sunt; ut cum Barii ad S. Nicolai Myrensis sepulcrum, S. Anselmus, Doctor ille Augustanus idemque Cantuariensis Archiepiscopus, doctrina vitaeque sanctitate eximia mentes omnium animosque commovit; ut Lugduni, quo duo illa Ecelesiae lumina, Angelicus Thomas et Bonaventura Seraphicus, a Gregorio X convocati una fuere, quamquam alter in ipso itinere, alter inter graves Concilii labores morte praerepti; ut Ferrariae Florentiaeque, ubi, primas facile ferentibus illis Orientis christiani ornamentis, Romanaeque Ecclesiae mox Cardinalibus, Bessarione Nicaeno et Isidoro Kioviensi, catholici dogmatis veritas, ratione et via confirmata et Christi caritate veluti perfusa, iisdem orientalibus christianis cum Pastore Supremo reconciliandis iter pandere visa est.

Panca haec, Venerabiles Fratres, quae adhuc commemoravimus, paternam profecto huius Apostolicae Sedis erga nationes orientales providentiam studiumque manifestant; illustriora ea quidem, sed suapte natura rariora. Alia tamen permulta, neque unquam intermissa, a Romana Ecclesia –continenti quadam atque, ut ita dicamus, cotidiana beneficiorum effusione – in totius Orientis plagas profecta sunt commoda, missis praesertim religiosis viris qui vitam ipsam insumerent ut orientalium nationum utilitati consulerent. Huius enim Apostolicae Sedis auctoritate veluti suffulti, magnanimi illi viri ex Francisci Assisiensis potissimum atque ex Dominici religiosis familiis, prodiere, qui, domibus excitatis novisque sui Ordinis provinciis institutis, cum theologica tum ceteris doctrinis, quae ad civilem religiosumque cultum pertinent, non sine ingentibus laboribus, non modo Palaestinam et Armeniam sed regiones quoque alias excoluerunt ubi Orientales, Tartarorum Turcarumve dominationi obnoxii, per vim a Romana unitate seiuncti, optimis quibusque ac religiosis praesertim disciplinis destituerentur.

Quae quidem insignia promerita atque Apostolicae Sedis mentem optime perpendisse et perspexisse visi sunt iam inde a saeculo xiii Parisiensis Athenaei Doctores, qui, ut memoriae proditum est, Sedis eiusdem votis optatisque obsecundantes, collegium quoddam orientale Athenaeo suo coniunctum condidere: quod quidem quibus progressionibus studiorum orientalium floreret, quos ederet fructus, decessor Noster Ioannes XXII Hugonem Parisiensem Episcopum, aliquanto post, sollicite percontabatur (1).

Huc alia accedunt haud minus praeclara, earundem aetatum testata monumentis litterarum. Humbertus de Romanis vir sapientissimus, Ordinis Praedicatorum Magister generalis, in libro quem conscripsit « de iis quae traetanda videbantur in Concilio generali Lugduni celebrando » haec singillatim conciliandis animis Orientalium veluti necessaria commendabat (2): scientiam seu peritiam linguae graecae, « quia per genera linguarum diversitas gentium in unitate fidei congregatur »; tum graecorum copiam librorum ac nostrorum item librorum in Orientalium sermones conversorum opportunam supellectilem; idemque fratres obtestabatur suos, Mediolani in capitulo generali congregatos, ut orientalium idiomatum notitiam studiumque magni facerent sancteque excolerent, ut sacris ad illas gentes expeditionibus promptos se paratosque, si Dei voluntas ferret, praestarent. Haud aliter e Franciscalium familia Rogerius Bacon, doctissimus ille et Clementi IV, decessori Nostro, carissimus vir, non solum de linguis Chaldaeorum, Arabum, Graecorum erudite conscripsit (3) sed aliis etiam earundem notitiam explanavit. Hos autem aemulatus Raymundus ille Lullus, singularis item eruditionis ac pietatis vir, multa multoque vehementius, – quod erat viri ingenium – a decessoribus Nostris Caelestino V ae Bonifatio VIII rogando impetravit, pro ratione temporum nonnulla audacius excogitata, de negotiis studiisque Orientalium tractandis, de uno aliquo ex ipsis Purpuratis Patribus studiis iisdem praeficiendo, de sacris denique expeditionibus iisque assiduis instituendis, cum apud Tartaros, Saracenos aliosque infideles, tum apud « schismaticos » ad unitatem Ecclesiae revocandos.

At vero sollemnius illud et praecipue memorandum, quod, eodem hortatore ac duce, ut referunt, in Concilio Viennensi generali latum et a Clemente V, decessore Nostro, promulgatum est decretum, quo veluti adumbratum Institutum Nostrum Orientale deprehendimus: « Hoc sacro approbante Concilio, scholas in subscriptarum linguarum generibus, ubicumque Romanam curiam residere contigerit, necnon in Parisiensi, Oxoniensi, Bononiensi et Salamantino studiis, providimus erigendas, statuentes ut in quolibet locorum ipsorum teneantur viri catholici sufficientem habentes hebraicae, graecae, arabicae et chaldaicae linguarum notitiam, duo videlicet uniuscuiusque linguae periti, qui scholas regant inibi, et libros de linguis ipsis in latinum fideliter transferentes, alios linguas ipsas sollicite doceant, earumque peritiam studiosa in illos instructione transfundant; ut instructi et edocti sufficienter in linguis huiusmodi fructum speratum possint Deo auctore producere, fidem propagaturi salubriter in ipsos populos infideles.... » (4).

Quoniam vero, apud orientales illas nationes, rebus omnibus tunc temporis perturbatis ac plerisque scientiarum adiumentis dissipatis, vix aut ne vix quidem studiosorum hominum mentes , ceteroquin perspicacissimae, altioribus doctrinis institui poterant atque exornari, idcirco nostis, Venerabiles Fratres, eam quoque fuisse decessorum Nostrorum curam, ut, cum alia in praecipuis, quae per id temporis essent, sedibus seu Universitatibus studiorum propria Orientalium magisteria paterent, tum vero potissimum in hae almae Urbis luce opportuniora quaedam voluti seminaria excitarentur, unde illarum gentium alumni, omni doctrinae ornatu diligentissime instructi, ad bonum certamen certandum in aciem paratissimi descenderent. Quamobrem monasteria primum ac Collegia pro Graecis Ruthenisque Romae constituta, et domus Maronitis Armenisque attributae: quo autem animarum emolumento doctrinaeque progressu, sive liturgica sive ceterarum disciplinarum documenta luculentissime testantur quae Sacra Congregatio a Fide Propaganda variis Orientalium linguis evulganda curavit, sive codices pretiosissimi orientales quos Vaticana Bibliotheca diligenter colleetos religiosissime servavit.

Nec res hic uilo patto constitit: cum enim proximi decessores Nostri, ut supra docuimus, probe intelligerent, ad caritatem mutuamque aestimationem fovendam plurimum conferre uberiorem rerum orientalium inter Occidentales cognitionem, ad tantum bonum comparanduni omni contentione incubuerunt. Testis est Gregorius XVI, qui, ad Summi Pontificatus fastigium evectus eo ipso anno quo pontificia legatione apud Alexandrum I, Russorum imperatorem, perfuncturus erat, res russicas diligentissime exploraverat; testis Pius IX, qui, et ante et post coactum Concilium Vaticanum, orientalium rituum avitarumque doctrinarum studia evulganda impensius commendaverat; testis Leo XIII, qui, cum Coptos et Slavos, tum Orientales universos tanto amore ac pastorali sollicitudine prosecutus est, ut, praeter novum Augustinianorum familiam a Beata Virgine in caelum Assumpta nuncupatam, alios quoque Religiosorum coetus ad orientalium rerum notitiam hauriendam augendamve incitaverit, Orientalibus ipsis nova Collegia cum in eorum regionibus tum in hac ipsa Urbe erexerit, Berytensem Societatis Iesu studiorum Universitatem, hodiedum florentissimam Nobisque carissimam, amplissimis laudibus decoraverit; testis Pius X qui, Pontificio Instituto Biblico in Urbe excitato, novum erga res et linguas orientales ardorem, nec sine laetissima fructuum segete, in multorum animis incendit.

Quam quidem in gentes orientales paternam providentiam, sacra veluti haereditate a Pio X acceptam, proximus decessor Noster Benedictus XV studiosissime aemulatus, ut, pro viribus, rebus Orientalium praesidium atque incrementum afferret, non solum Sacram Congregationem a ritibus rebusque omnibus Orientalium constituendam euravit, verum etiam « proprium altiorum studiorum domicilium de rebus orientalibus in hac Urbe, christiani nominis capite », condere statuii, «idque et omni apparatu quem huius aetatis eruditio postulat ornatum, et doctoribus in unoquoque genere peritissimis Orientisque perstudiosis insigne » (5), immo facultate etiam « doctorales laureas, in ecclesiasticis dumtaxat diseiplinis quae ad Orientales Christianas gentes attinent », conferendi donatum (6), quod non solis Orientalibus pateret vel iis ipsis qui a catholica unitate seiuncti essent, sed latinis maxime sacerdotibus qui aut sacrae eruditioni operam dare aut apud Orientales sacrum ministerium obire voluissent. Summa igitur laus doctissimis illis viris est tribuenda, qui quatuor ferme annos sedulo in eo elaborarunt ut novensiles Instituti alumnos orientalibus disciplinis imbuerent.

Illud tamen eiusdem peropportuni Instituti incrementis non leve incommodum obstabat, quod etsi Vaticanis aedibus erat propius, longius tamen ab ea Urbis parte distabat, quae maxime incolitur. Quamobrem, quod Benedictus XV faeiendum eogitarat, Nos quidem inde ab finito Pontificatu ad effectum deducere volentes, Institutum Orientale in Biblici Instituti aedes, quippe studiis atque propositis maxime cognati, transferendum decrevimus, distinctum tamen, eaque mente, ut, simul ac res ferrei, sede sua peculiari donaremus. Porro praecaventes ne unquam virorum copia in posterum deesset qui orientalibus disciplinis tradendis pares essent, idque faeilius rati Nos esse assecuturos si unam Religiosorum familiam tantae rei gerendae praeficeremus, Nostris Ipsi litteris (7), die XIV Septembris anno lvici'ixxii datis, Praeposito Generali Societatis Iesu praecepimus ut, pro amore suo debitaque Sanctae Sedi Christique Vicario obedientia, difficultatibus quibuslibet superatis, omnem Instituti administrationem susciperet bisce legibus: ut, eiusdem Instituti magisterio supremo Nobis ipsis Nostrisque successoribus avocato, Praepositi Generalis Societatis Iesu esset, viros ad Instituti munera, difficillima sane, idoneos comparare, sive Praesidis sive doctorum; utque perpetuo, cum per se ipse tum per Praesidem, Nobismet Nostrisque successoribus approbandos proponeret quos ad varias Instituti disciplinas tradendas deligere censuisset, eaque demum omnia referret quae ad eiusdem Instituti vitam tutandam atque incrementa fovenda conducere viderentur.

Iamvero, sexto mox anno elapso, cum haec decernere, nec sine quodam divino instinctu, placuit, licet Nobis gratias Deo maximas agere quod Nostris laboribus messis iam laetissima arriserit. Alumnorum enim auditorumque, quamquam – ut fert natura ipsa Instituti – numerus ingens nec fuerit nee sit futurus, non adeo tamen exiguus exstitit, ut non summopere delectemur, quod iam valida hominum manus in dies succrescens ex umbratili hac palaestra mox in apertum campum sit proditura, doetrinae pietatisque praesidiis instructa quibus Orientalium commodis non parum profutura videatur.

Atque hoc loco, Ordinarios, sive Episcopos sive familiarum religiosarum Moderatores vehementer dilaudantes, qui, optatis Nostris ultro obsecuti, ex amplissima gentium regionumque diversitate, ex Oriente atque Occidente, sacerdotes aliquot suos orientalibus disciplinis imbuendos in Urbem miserunt; atque hortantes praeterea reliquorum coetuum Antistites, qui per orbem latius propagantur, ut, tantum exemplum secuti, alumnos, quos ad huiusmodi studia noverint aptiores atque propensiores, ad hoc Nostrum Institutum Orientale mittere erudiendos ne negligant, liceat, Venerabiles Fratres, in mentem vobis revocare quae fusius Litteris Encyclicis « Mortalium animos » nuper disseruimus. Quis enim iam possit ignorare quam frequentes mi sceantur sermones de certa quadam unitate, a mente Christi, Ecclesiae Conditoris, prorsus aliena, christianos inter omnes procuranda? vel cui non sunt auditae disceptationes quae in plurimis E uropae praesertim et Americae partibus passim exagitantur, eaeque gravissimi momenti, cum de Orientalium coetibus vel cum Romana Ecclesia consentientibus vel ab eadem etiamnum dissidentibus inquiritur? At vero, si nostrorum Seminariorum alumni, quod certe laetandum, qua sunt de Novatorum erroribus toto studiorum curriculo doctrina imbuti, facile quidem illorum argumentationes captiosas et discernunt et dissolvunt; verum iidem, plerumque, non ea doctrina sunt instructi qua certam, in quaestionibus de Orientalium rebus moribusque, ac de legitimis eorumdem ritibus, in catholica unitate tam sanete retinendis, sententiam ferre possint, cum gravissima id genus argumenta peculiare quoddam idemque accuratissimum studium expostulent.

Quare, cum nihil omnino negligendum sit quod ad optatissimam tam conspicuae dominici gregis partis unitatem cum vera Christi Ecclesia restaurandam conferre videatur, vel ad maiorem caritatem erga illos fovendam, qui, ritibus diversi, Romanae Ecclesiae Christique Vicario mentibus animisque intime adhaerent, vehementer vos, Venerabiles Fratres, obsecramus ut singuli unum aliquem saltem e sacerdotibus vestris deligendum curetis, qui, orientalibus disciplinis probe eruditus, easdem Seminarii alumnis opportune tradere sit paratus. Equidem non ignoramus Universitatum Catholicarum esse peculiarem quandam de rebus orientalibus facultatem, quam vocant, instituere; cui quidem officio, Nobis ipsis auctoribus atque adiutoribus, Parisiis, Lovanii, Insulis, satisfieri iam coeptum esse ex animo gratulamur: quemadmodum in nonnullis aliis theologicorum studiorum sedibus, gaudemus, ipsorum etiam rerum publicarum moderatorum sumptibus, nec sine sacrorum Antistitum consensu hortatuque, recens instituta fuisse orientalium huiusmodi magisteria disciplinarum. Verum, haud ita difficile sit in singulis theologicis Seminariis unum aliquem haberi doctorem, qui una cum disciplina vel historica vel liturgica vel iuris canonici, nonnulla de rebus orientalibus saltem elementa tradere valeat. Atque ita alumnorum mentibus animisque ad Orientalium doctrinas ritusque conversis, non tenue emolumentum capiatur necesse est; neque id solum in Orientalium commodum, at ipsorum alumnorum, quos par est et uberiorem exinde catholicae theologiae latinaeque disciplinae cognitionem haurire et vehementiorem erga veram Christi Sponsam amorem animis concipere, cuius miram pulchritudinem, et in ipsa rituum varietate unitatem, splendidiore quodam modo effulgentem conspexerint.

Cum autem omnia eiusmodi commoda, quae in rem christianam ab ea, quam descripsimus, iuniorum institutione proficiscerentur, animo reputavissemus, Nostri muneris esse duximus nullis unquam parcere laboribus ut Orientalis Instituti a Nobis confirmati vitam, non modo tutissimam, sed etiam, quoad fieri posset, novis in dies incrementis florentissimam praestaremus. Quare cum primum Nobis licuit, propriam illi sedem ad S. Mariae Maioris in Exquiliis attributam voluimus, eam inprimis pecuniae vim in Antoniana domo redimenda novoque muneri aptanda collocantes, quae ex liberalitate munifici Antistitis, vita haud ita pridem functi, et pii cuiusdam viri e Foederatis Americae Civitatibus Nobis obvenerat: quibus propterea amplissimam caelestium praemiorum remunerationem cupimus ac precamur. Neque illud silentio praetereundum, quod ex Hispania Nobis suppeditatum est unde ampliorem atque honestiorem in nova ipsius Instituti sede bibliothecam adornaremus.Qua liberalitate in exemplum dilaudata, cum ex usu experientiaque tot annorum, quos in Bibliothecis Ambrosiana et Vaticana regendis traduximus, optime percipiamus quanti momenti sit novam hanc bibliothecam instrumentis exornare quibus cum doctores tum alumni commode orientalium rerum notitias quasi ex quibusdam, abditis iis quidem ignotisque interdum, verum ditissimis venis haurire et in publicam utilitatem possint derivare, Nos, nullis perterriti difficultatibus, quas nec paucas nec leves futuras praesentimus, toti erimus in iis omnibus, quae Orientis regiones, mores, linguas, ritus attingant, comparandis; gratissimi si qui, pro sua erga Christi Vicarium pietate, tantae rei confieiendae, sive stipe conferenda, sive libris, codicibus, tabulis, aliisque id genus Orientis christiani monumentis vestigiisque suppeditandis, opem auxiliumque Nobis pro viribus contulerint.

Atque exinde confidimus futurum, ut nationes orientales, cum tot maiorum suorum pietatis, doctrinae, artium, luculentissima monumenta suis ipsae oculis conspexerint, re ipsa edoceantur quanto in honore vera, perennis, legitima « orthodoxia » a Romana Ecclesia habeatur, quantaque religione conservetur, defendatur, propagetur. Quibus omnibus tamquam validissimis argumentis, ut sperare aequum est, perculsi, maxime si mutuo studiorum commercio caritatis christianae momentum accesserit, quidni Orientalium plerique, avitas repetendo glorias praeiudicatasque opiniones deponendo, ad optatissimam gestiant redire unitatem, quae non manca quadam, sed — ut genuinos Christi cultores decet in uno ovili sub uno Pastore consociandos — integra atque aperta fidei professione fulciatur?

Quae laetissima dies ut tandem orbi christiano affulgeat, desideriis effusisque a Deo precibus postulamus. Interea iuverit fortasse, Venerabiles Fratres, vel breviter indicare qua ratione in praesenti Institutum Nostrum Orientale industriam laboremque suum, Nobiscum conspirando, tanto exsequendo operi adhibeat. Duo enim sunt genera studiorum quibus doctorum navitas absolvitur; alterum quod inter domesticos cancellos veluti continetur, alterum quod in publicum prodit, editis Orientis christiani documentis, aut inexploratis adhuc aut temporum iniuria oblitteratis.

Iamvero, in ipsa iuniorum institutione praeter dogmaticam dissidentium theologiam, Patrum orientalium explanationem, rerumque item omnium quae sive ad orientalia studia ratione et via aggredienda sive ad historiam, liturgiam, archaeologiam ceterasque sacras disciplinas, variasque earum nationum linguas, pertinent, illud prae ceteris libentissime commemoramus, byzantinis institutionibus i.slamicas etiam — quod in romanis Athenaeis ad haec usque tempora fuerat forte inauditum— Nos tandem adiicere potuisse. Quae enim fuit divinae Providentiae bonitas singularis, huiusce disciplinae sane perutilis tradendae virum praefecimus, qui natione Turca ortus, post diuturna studia, divino Numine adspirante, catholicam religionem professus ac sacerdotali dignitate auctus, aptissimus visus est qui alumnos, quotquot apud suos populares sacro ministerio erunt perfuncturi, rationem doceat, qua sive cum rudioribus hominibus sive cure viris exquisitiore doctrina expolitis, unius individuique Dei legisque evangelicae causa feliciter sit agenda.

Nec minoris momenti sunt ad catholicum nomen propagandum legitimamque unitatem inter ehristifideles procurandam quae Instituti Orientalis opera atque industria in publicum evulgantur. Quae enim volumina, « Orientalia Christiana » inscripta – pleraque quidem ab ipsis Instituti doctoribus, nonnulla ab aliis quoque rerum orientalium peritissimis viris, eiusdem consilio Instituti elucubrata – iam paueis hisce annis sunt edita, ea vel explanant quae huius illiusve gentis veteres hodiernasve conditiones, nostratibus pierumque ignotas, attingunt; vel religiosam Orientis historiam, ex abditis hucusque documentis expressam, nova luce collustrant. Eadem praeterea cum orientalium monachorum et ipsorum Patriarcharum cum hac Apostolica Sede necessitudines enarrent Romanorumque Pontificum sollicitudinem in eorum iuribus bonisque tutandis; tum theologicas dissidentium sententias de Sacramentis deque ipsa Ecclesia cum catholica veritate conferunt et componunt; tum etiam orientales codices illustrant et declarant. Denique, ne enumerando longius progrediamur, nihil est quod ad sacras disciplinas spectet, aut aliquam cum Orientalium cultu cognationem prae se ferat – qualia, exempli causa, sunt graeca vestigia in Italia inferiore asservata – quod diligentissimis eorum virorum studiis alienum videatur.

Quae cum ita sint, cuius animus tantam laborum molem, in Orientalium commodum potissimum susceptorum, contemplatus, firmissima spe non erigatur, fore ut benignissimus hominum Redemptor Christus Iesus, tot hominum lugendum casum miseratus, longe a recto tramite dudum aberrantium, Nostrisque inceptis obsecundans, oves tandem suas in unum ovile ab uno Pastore moderandas reducat? Praesertim cum apud illos populos tanta divinae Revelationis pars religiosissime asservata sit; et sincerum Christi Domini obsequium et in eius Matrem intemeratam amor pietasque singularis, et ipsorum Sacramentorum usus vigeat. Quare, cum ad opus humanae Reparationis perficiendum Deus, pro sua benignitate, hominibus, sacerdotibus praesertim, administris uti statuerit, quid restat, Venerabiles Fratres, nisi ut vos iterato, quam possumus vehementissime, compellemus atque obsecremus ut una Nobiscum, non modo mentibus animisque consentiatis, sed etiam operam vestram et laborem conferatis quo citius dies illucescat optatissimus, quo Graecorum, Slavorum, Rumenorum aliarumque orientalium nationum non paucos solum, sed plerosque filios hucusque disiunctos ad pristinam cum Romana Ecclesia consuetudinem restitutos salutabimus? Meditantibus autem Nobis quae tantae laetitiae maturandae, Deo iuvante, inceperimus simusque perfecturi, videmur cum illo Nos patrefamilias posse comparari quem Christus Dominus ad coenam invitatos rogantem inducit ut venireni: quia iam parata sunt omnia (Luc. XIV, 17). Quae verba in nostram rem derivantes, vehementer vos, Venerabiles Fratres, cum universos tum singulos cohortamur, ut, orientalium rerum studia omni ope provehentes, Nobiscum animi vires ad tantum perficiendum opus intendatis. Atque ita, omnibus demum optatissimae unitatis impedimentis amotis, Beata Virgine Deipara Immaculata sanctissimisque illis Orientis atque Occidentis Patribus Doctoribusque auspicibus, fratres filiosque tamdiu a nobis dissidentes reduces aliquando in domum paternam complectemur, ea caritate aretissime coniunetos , quae veritate plenaque christianae legis professione tamquam solidissimo fundamento innitatur.

Quibus ut Nostris inceptis felicissimus arrideat exitus eventusque, caelestium munerum auspicem paternaeque benevolentiae Nostrae testem, vobis, Venerabiles Fratres et gregi vestris curis concredito apostolicam benedictionem peramanter impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die VIII mensis Septembris, in festo Nativitatis B. M. V., anno MDCCCCXXVIII, Pontificatus Nostri septimo.

PIUS PP. XI


(1) Denifle-Chatelain, Chartul. Univ. Paris., t. II, n. 857.

(2) Mansi, t. XXIV, col. 128.

(3) Opus maius, pars tertia.

(4) Denifle-Chatelain, Chartul. Univ. Paris, t. II, n. 695.

(5) Benedictus PP. XV, Motu proprio Orientis catholici., XV Octobris MDCCCCXVII [Acta Ap. Sedis, IX (1917), n. 11, pp. 531-533].

(6) Benedictus PP. XV, Litterae Apostolicae Quod Nobis, XXV Septembris MDCCCCXX [Acta Ap. Sedis, XII (1920), n. 11, pp. 440-441].

(7) Decessor Noster [Acta Ap. Sedis, XIV (1922), n. 15, pp. 545-546]. 

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana