PIUS PP. XII EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
BIS SAECULARI DIE*
DE CONGREGATIONIBUS MARIANIS
Bis saeculari die auspicato vertente, ex quo Marianas Congregationes a Gregorio XIII perpetuo erectas atque institutas(1) Benedictus XIV Aurea Bulla « Gloriosae Dominae » novis beneficiis solidavit (2), apostolici Nostri muneris ducimus non modo earumdem Sodalitatum moderatoribus sociisque paterne gratulari, verum etiam privilegia gratiasque amplissimas, quibus, quattuor ferme saeculorum decursu, plures Decessores Nostri - Nosque ipsi, ob tot tantaque in Ecclesiam promerita, huiusmodi Sodalitia ditavimus, rata ac sollemniter confirmata declarare.
Probe enim novimus, non solum quanta anteactis temporibus, ut Benedicti XIV verbis in memorata Bulla Aurea utamur, « ex hoc laudabili et pio instituto in omnium ordinum homines utilitas derivata fuerit »(3), sed quanto studio animique contentione hodie phalanges hae mariales, gloriosis maiorum vestigiis insistentes suisque legibus religiose obsequentes, primas sibi appetant, ecclesiastica Hierarchia auspice et duce, in laboribus ad maiorem Dei gloriam animarumque bonum suscipiendis constanterque perferendis, adeo ut in re catholica propugnanda, provehenda, vindicanda, tamquam validissimae copiae viresque spiritales sint habendae(4). Idque pluribus de causis.
Etenim Marialium Sodalitatum historiam memoria repetenti, etsi eas semper instructissimis agminibus floruisse apparet, non tamen easdem, sociorum numero cum recentioribus comparari posse fatendum est, quamvis utique fervore operum; nam cum saeculis anteactis novorum quotannis coetuum ad Primam Primariam accessiones denarium numerum numquam excederent, ab inito saeculo XX annuae id genus aggregationes facile ad decies centenas computantur.
Verum, quod caput est, multo pluris quam sodalitiorum numerus normae sunt habendae legesque, quibus sodales manu veluti ducuntur ad eam spiritalis vitae excellentiam(5), qua ipsa sanctimoniae culmina valeant conscendere(6), e illorum maxime instrumentorum ope, quibus perfecti absolutique Christi asseclae instruantur perutile est: Spiritualium Exercitiorum(7) et cotidianae rerum divinarum commentationis conscientiaeque disquisitionis usu(8); Sacramentorum frequentia(9); necessitudine ac docilitate, filii instar, erga certum animae moderatorem(10); sui plenissima perennique in B. Virginis Deiparae clientelam deditione(11); firma denique sponsione suae aliorumque christianae perfectionis comparandae(12).
Quae quidem omnia nata sunt in Marianis Sodalibus illas divinae caritatis flammas excitare eamque vitam interiorem alere ac roborare, maxime hac nostra aetate necessariam, cum, ut alibi dolentes monuimus, tot hominum turmae « animi ieiunitate intimaque egestate spiritus » laborent(13).
Atque haec non tantum sapientissimis legibus describi sed in cotidianam Sodalitatum Marialium vitam feliciter deduci exinde luculenter conficitur, quod ubicumque eae coaluerint, si modo instituta sua legesque sancte servaverint, ibidem morum passim innocentia et religionis observantia firmissima vigeat floreatque; quin etiam, divino afflante Numine, sodalium manipuli prodeant frequentes christianae perfectioni inhiantium, sive in ecclesiastico ordine, sive in sacris septis sibi conquirendae cum aliis communicandae; neque adeo rari sint qui ipsa sanctitatis ardua fastigia securo volatu contingant(14). Ex quo ferventi vitae interioris studio sua quasi sponte illa plena sodalium apostolica institutio efflorescit novis semper variisque humanae consortionis necessitatibus adiunctisque accommodata, ut asserere minime ambigamus perfectum virum catholicum, qualem Sodalitas Mariana iam inde ab exordiis effingere consuevit, non minus congrue praeteritorum temporum necessitatibus convenire quam nostrorum, cum videlicet viris vita christiana solide instructis magis fortasse, quam olim, opus sit(15).
Quapropter ex hac Petri sede, veluti ex eminentissima universi orbis specula, tot christifidelium mirum ubique gentium studium religionis tuendae, vindicandae, provehendae conspicientes, peculiari laude dignas Marialium Sodalitatum copias existimamus, quae inde ab origine tamquam sibi proprium legibusque suis apprime consonum(16) opera apostolica quaecumque ab Ecclesia Matre commendata(17) sacrisque Pastoribus ducibus(18), cum viritim tum coniunctim suscipienda proposuere. Cui quidem muneri officioque quam bene satisfecerint quibusque religionis laetissimis incrementis, Romanorum Pontificum iterata praeconia disertissime declarant(19). Atque hac praesenti aetate tot calamitatibus exagitata, iucundissimo Nobis solacio est marianos sodales in quavis mundi plaga animo contemplari in omne genus apostolatus vires strenue efficaciterque intendere, sive in hominibus cuiuslibet ordinis, adulescentibus praesertim atque artificibus, per Spiritualia Exercitia ad virtutem erigendis potiorisque christianae vitae desiderio incedendis, sive indigentium animi corporisque angustiis sublevandis, idque non solum privata quadam industria ac benevolae mentis propensione, sed etiam legibus in publicis Reipublicae consiliis atque ex ipso supremae potestatis vertice promovendis, evangelicis principiis ac sociali iustitiae congruentibus(20).
Neque silentio praetereundae sunt illae a Marianis Sodalitatibus excitatae vel sua opera corroboratae consociationes turpibus ludis scenicis ac cinematographicis spectaculis coercendis bonisque moribus a prava librorum atque ephemeridum colluvie tutandis, scholae frequentissimae pueris adultisque tenuioris fortunae gratuito apertae, technica instituta opificibus in propria cuiusque arte uberius instruendis(21), ea praesertim variarum professionum ac disciplinarum partibus seu generibus potiore peritia perdiscendis(22); quae apostolatus forma, hodiernis temporum condicionibus tam necessaria, a plurimis Marianis Sodalitatibus, iis potissimum quas « interparoeciales » vocant, excolitur in coetuum commodum artibus vel disciplinis magis inter se congruentibus cohaerentium(23).
Multa haec quidem reique catholicae apprime utilia. Qua in re, Marianis Sodalitatibus illa etiam laus est tribuenda, quod semper, proximis praesertim temporibus, ex animo optaverint cum ceteris catholicis consociationibus fraterne conspirare, quo uberiores fructus, viribus unitis atque Episcopis auctoribus et ducibus, ex laboribus coniunctim exanclatis pro Christi regno perciperentur; quin etiam, ut alias de Catholica Italorum Actione notavimus(24), primi huius generis coetus nonnullis in nationibus constituti sunt a sodalibus marianis, quibus deinde alii et alii succedentes suamque operam fervide conferentes, marianos sodales merito in praecipuis Actionis Catholicae fautoribus esse habendos re ipsa demonstrarunt.
Praeterea, cum vis tota catholicorum in unam veluti aciem ordinatam coalescentium in sacrorum Pastorum potestati obtemperatione reponenda sit, quis non videat quam opportuna apostolatus instrumenta Sodalitates Marianae censeantur, ob earumdem absolutum fervidumque, non solum erga hanc Apostolicam Sedem obsequium quae totius est ecclesiastici ordinis caput et fundamentum(25), sed etiam, pro sua quaeque indole ac facultate, erga Ordinariorum mandata et consilia humili submissione docilique oboedientia? (26)
Qui enim huiusmodi Sodalitatum intimum perspexerit regimen, facile idem cerneret, alias ab Episcopis et Parochis, alias, ex privilegio, a Nobismetipsis ac, delegatione a Nobis accepta, a Praeposito Generali Societatis Iesu regi; universas tamen in apostolicis laboribus assumendis et prosequendis sui proprii Episcopi vel etiam interdum Parochi potestati subici. Quapropter, cum et ab Ecclesiastica Hierarchia inter apostolicae militiae copias excipiantur ab eaque in operibus adoriendis et perficiendis plane pendeant, iure meritoque, ut quondam notavimus(27), hierarchici apostolatus cooperatrices sunt dicendae. Quae quidem veluti congenita in marianis sodalibus « reverentia modestaque in sacros Pastores observantia » ex ipsis eorum legibus hauriatur necesse est, quibus sollemne sit quaecumque Catholica Ecclesia doceat vita moribusque absolute profiteri, « laudando quod illa laudat, reprobando quod illa reprobat, eique in omni re consentiendo, neque umquam erubescendo publice privatim se gerere, quemadmodum tantae Matris filium decet fidelem atque observantissimum »(28).
Cui arctae catholicorum hominum veluti militari unitati minime illud officit, quod id genus sodalitates, ab ignatiana familia primitus excitatae, eiusdem quasi surculi adiectionesve videantur, praesertim cum earum pars, exigua illa tamen, a Societatis Iesu sacerdotibus ex Nostra, ut diximus, delegatione dirigatur. Quin potius cum ex ea prima institutione Marianae Sodalitates sibi leges « ad sentiendum cum Ecclesia » tamquam tesseram proposuerint, eorum nempe dictis parendi, quos « Spiritus Sanctus posuit episcopos regere Ecclesiam Dei » (Act. 20, 28), nativam quamdam proclivitatem videntur exhausisse; qua fit ut iisdem validissimo subsidio in Christi regno dilatando et fuerint et sint futurae. Quod autem non privatae cuilibet causae, at communi Ecclesiae utilitati semper studuerint, testis omni exceptione maior adstat agmen illud fulgidissimum sodalium marianorum, quibus Ecclesia Mater supremos Coelitum honores tribuendos decrevit, quorum gloria non una Societas Iesu illustratur, at clerus ipse saecularis religiosaeque familiae non paucae, cum ex Marianis Congregationibus decem alumni prodierint novorum vel Ordinum vel Congregationum Conditores parentesque.
Ex his nitide igitur evincitur Marianas Sodalitates, ut earumdem leges ab Ecclesia approbatae alte edicunt, consociationes esse apostolico spiritu imbutas(29), quae cum asseclas suos ad ipsos sanctitatis vertices interdum evectos(30) incitent ad perfectam ceterorum etiam christianae vitae formam salutemque sempiternam, sacris Pastoribus praesidibus(31), procurandam, atque ad Ecclesiae iura tutanda(32), illud etiam assequuntur ut Virginis Deiparae impigri praecones regnique Christi propagatores instructissimi comparentur(33).
Quae cum ita sint, Marianis Congregationibus, sive earum leges considerentur, sive natura, propositum, molimina atque acta, notarum nulla, quibus Actio Catholica insignitur, est deneganda, quandoquidem haec, ut totiens Decessor Noster f. r. Pius XI professus est, rite definiatur :« christifidelium apostolatus, qui suam Ecclesiae operam conferunt eiusque pastorali muneri complendo quodammodo auxiliantur »(34).
Quominus autem Congregationes Marianae pleno iure dici possint « Actio Catholica B M. Virgine auspice et afflante suscepta »(35), nullo impedimento sunt earum conformatio notaeque peculiares; quae potius, ut fuerunt, ita « sunt eruntque illustrioris catholicae animorum institutionis tutela ac praesidia »(36). Etenim, ut saepius ab hac Apostolica Sede edictum est, « Actio Catholica non in orbe clauso versatur »(37) tamquam quibusdam rigide definitis circumscripta limitibus non violandis, neque ita, « quod habet sibi propositum, peculiari via ac ratione assequi contendit »(38), ut ceteras actuosas catholicorum consociationes vel de medio tollat vel absorbeat, quas potius sui muneris ducat oportet « coagmentare, amice componere, uniusque incrementa in aliarum commodum derivare, plena cum animorum concordia, unione, caritate »(39). Nam, ut nuperrime monuimus, « in hoc eximio apostolatus fervore, Nobis probatissimo, nonnullorum error est praecavendus, qui quaecumque in animorum bonum suscipiuntur, ad unam veluti formam redigere cupiunt »(40) cum haec agendi ratio penitus ab Ecclesiae mente discrepare dicenda sit(41), quae quidem nedum id genus « ultro egerminantis florentisque vitae coarctationem » probet(42), qua quaevis apostolica opera uni cuidam consociationi unive paroeciae concredantur; quin potius multiformi unitati(43) favet in eiusmodi operibus gerendis, per fraternam utique conspirationem, Episcopis moderatoribus, in unam metam viribus unitis dirigendis(44). Atque hanc « concordem consensionem, ordinatam colligationem mutuamque intellegentiam, quam saepe saepius commendavimus »(45), id genus consociationes eo facilius nanciscentur, quo altius, de primis partibus controversia qualibet amandata(46), « caritate fraternitatis invicem diligentes, honore invicem praevenientes »(47) unamque Dei gloriam spirantes, tum sibi persuadeant se ceteris potiores futuras, cum primas eisdem didicerint deferre(48).
His itaque omnibus attente perpensis, vehementissime optantes ut hae pietatis actuosaeque christianae vitae palaestrae magis magisque in dies vigeant ac roborentur(49), apostolica Nostra auctoritate nonnulla capita enucleate indicamus sodalibus marianis ubique terrarum communia atque ab omnibus, quorum interest, religiose servanda.
I. Congregationes Marianae, Sodalitati Primae Primariae Collegii Romani rite aggregatae, sunt consociationes religiosae ab ipsa Ecclesia erectae ac constitutae(50) atque ab ea, ad mandata sibi concredita aptius conficienda, amplissimis privilegiis cumulatae(51).
II. Legitima Congregatio Mariana ea tantum est habenda quae ab Ordinario competente sit erecta, videlicet, in locis propriis Societatis Iesu aut eius curae commissis, a Praeposito Generali(52); in ceteris vero quibuslibet ab Episcopo loci, vel, de eius consensu formali, a praedicto Praeposito Generali(53). Ut autem Congregatio sic erecta privilegiis et indulgentiis, Primae Primariae Sodalitati concessis, frui valeat, necesse est ut huic rite sit aggregata(54). Haec tamen aggregatio, quae de consensu Ordinarii loci est impetranda, quaeque uni Praeposito Generali Societatis Iesu competit(55), nullum ius huic Primae Primariae vel Societati Iesu in eam Sodalitatem confert(56).
III. Congregationes Marianae, quippe quae hodiernis Ecclesiae necessitatibus plene congruere sint dicendae(57), debent ex Summorum Pontificum voluntate suas leges, indolem, institutionem intactas servare(58).
IV. Regulae Communes, quarum observantia, in substantialibus saltem, ad aggregationem impetrandam necessaria est(59), omnibus Congregationibus enixe commendantur, tamquam disciplinae antiquitus sodalibus usitatae constantique usu receptae summarium ac documentum(60).
V. Omnes Congregationes Marianae, modis accidentaliter diversis at substantialiter iisdem, non secus atque alii coetus apostolicis operibus dediti ab Ecclesiastica Hierarchia dependent(61).
VI. Ne in Dei regno propagando religionisque iuribus tutandis christianae militiae ordines dissipentur viresque enerventur mariani sodales, maiorum vestigiis ipsique hodiernae agendi rationi fideliter insistentes, in apostolicis operibus suscipiendis et prosequendis, meminerint:
a) loci Ordinarium
1° potestatem, ad normam sacrorum canonum, firmisque semper Sedis Apostolicae praescriptis et documentis, habere in omnes prorsus suae ditionis Sodalitates circa externi apostolatus exercitium ;
2° potestatem habere in Sodalitates extra Societatis Iesu septa constitutas, eisque proinde normas proprias dare posse, firma tamen Regularum Communium substantia(62).
b) Parochum
1° Praesidem natum Congregationum paroecialium esse, quas igitur ut ceteras sui territorii consociationes moderatur;
2° in omnes autem Sodalitates opera apostolica in suo territorio exercentes illa potestate frui a sacris canonibus legitimisque statutis dioecesanis eidem concessa ad rectam externi apostolatus ordinationem(63).
VII. Cuiuslibet Sodalitatis Marianae moderator legitime renunciatus, qui quidem semper sacerdotali dignitate insignitus sit oportet, quamquam legitimis Superioribus ecclesiasticis omnino subicitur, tamen, ad normam Regularum Communium, in ipsa Congregationis vita interna plena fruitur potestate, quam plerumque per sodales sibi muneris adiutores adscitos exercere convenit(64).
VIII. Huiusmodi Sodalitates dicendae sunt Marianae, non tantum quod a B. V. Maria titulum assumant(65), sed quod potissimum sodales singuli erga Deiparam pietatem singularem profiteantur (66) eique plena consecratione devinciantur(67), qua spondeant, licet non sub peccato(68), se omni ope pro sua aliorumque christiana perfectione ac salute sempiterna sub B. M. Virginis vexillo pugnaturos(69); qua quidem consecratione perpetuo sodalis B. M. Virgini obligatur, nisi indignus dimittatur aut animi levitate ipsemet Sodalitatem deserat(70).
IX. In sodalibus conscribendis ii sedulo deligantur(71) qui vulgari ac trito vitae genere minime contenti(72) studeant vel arduas « ascensiones in corde suo disponere » (cfr. Ps. 83, 6) (73) secundum asceticas normas ac pietatis exercitia in Regulis proposita(74).
X. Congregationum Marialium proinde est sodales, pro cuiusque condicione, ita instituere, ut possint aequalibus in exemplum christianae vitae atque apostolicae navitatis proponi(75).
XI. Inter primarios Congregationum fines(76) habendus est apostolatus omnimodus, socialis praesertim, pro Christi regno propagando Ecclesiaeque iuribus defendendis(77), ab ipsa ecclesiastica Hierarchia eisdem demandatus(78); ad quam veram plenamque cum apostolatu hierarchico cooperationem praestandam(79) propriae Sodalitatum normae ad huiusmodi cooperationis modos pertinentes nullatenus sunt variandae aut innovendae(80).
XII. Denique, Congregationes Marianae eodem ordine, atque ceterae consociationes apostolicum finem prosequentes, sunt censendae(81), sive cum hisce sint foederatae sive cum ipso Actionis Catholicae coetu primario una simul cohaereant. Porro cum Sodalitates cuilibet alii consociationi debeant, sub sacrorum Pastorum ductu et potestate(82) operam suam conferre atque industriam(83), necesse non est singulos sodales alii coetui etiam nomen dare(84).
Haec mandamus, edicimus, decernentes praesentes litteras hrmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere suosque plenos et integros effectus sortiri et obtinere, illisque, quos res pertinet, plenissime suffragari, sicque rite iudicandum ac definiendum esse, irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter vel ignoranter contigerit attentari. Contrariis non obstantibus quibuslibet.
Datum ex Arce Gandulphi, prope Romam, die XXVII mensis septembris anno MCMXLVIII, bis centesimo a Bulla Aurea « Gloriosae Dominae », Pontificatus Nostri decimo.
PIUS PP. XII
*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, X,
Decimo anno di Pontificato, 2 marzo 1948 - 1° marzo 1949, pp. 467-478
Tipografia Poliglotta Vaticana
(1) Bulla, Omnipotentis Dei, 5 Dec. 1584
(2) Xystus V, Bulla Superna dispositione, 5 Ian. 1587; Bulla, Romanum decet, 29 Septembris 1587. - CLEMENS VIII, Breve Cum sicut Nobis, 30 Aug. 1602 - GREGORIUS XV, Bulla Alias pro Parte, 15 April. 1621 - BENEDICTUS XIV, Breve Praeclaris Romanorum Pontificum, 24 April. 1748; Bulla Aurea Gloriosae Dominae, 27 Sept. 1748; Breve Quemadmodum Presbyteri, 15 Iul. 1749; Breve Quo Tibi, 8 Sept. 1751; Breve Laudabile Romanorum, 15 Febr. 1758. - CLEMENS XIII, Bulla Apostolicum, 7 Ian. 1765. - Pius VI, Decreta 2 Maii 1775, 9 Dec. 1775, 20 Martii 1776. - LEO XII, Breve Cum multa, 17 Maii 1824. - Pius IX, Decretum 8 Iul. 1848; Breve Exponendum, 10 Febr. 1863. - LEO XIII, Breve Frugiferas, 27 Maii 1884; Breve Nihil adeo, 8 Ian. 1886. - Pius X, Decreta 10 Maii 1910 ac 21 Iul. 1910. - BENEDICTUS XV, Alloc. 19 Dec. 1915, in quadragesimo anniversario Suae in Sodalitatem cooptationis. - Pius XI, Praesertim, Alloc. 30 Mart. 1930; Alloc. 29 Aug. 1935.
(3) BENEDICTI XIV, Bulla Aurea Gloriosae Dominae, 27 Sept. 1748.
(4) PII XII Epist. ad Card. Leme, 21 Ian. 1942
(9) Cfr. Reg. Comm., 37, 38, 39.
(11) Cfr. Reg. Comm., 27, I, 40, 43.
(13) PII XII Litterae Encyclicae Summi Pontificatus, 20 Oct. 1939: A. A. S., 31, p.415.
(14) PII XII Alloc. ad Sod. Mar., 21 Ian. 1945.
(15) PII XII Alloc. ad Sod. Mar., 21 Ian. 1945.
(16) PII XI Alloc. ad Sod. Mar., 30 Mart. 1930.
(17) Cfr. PII XII Epist. ad P. D. Lord, 24 Ian. 1948.
(18) Cfr. PII XII Epist. ad Card. Leme, 21 Ian. 1942.
(19) Cfr. Reg. Comm., I, 12, 43. - BENEDICTI XIV Bullam Auream Gloriosae Dominae, 27 Sept. 1748. - BENEDICTI XV Alloc. ad Sod. Mar., 19 Dec. 1915. - PII XI Epist. ad Adm. Apost. Oenip., 2 Aug. 1927; Epist. ad Congr. Mar. Germaniae. 8 Sept. 1928. - PII XII Epist. Apost. Nosti profecto, 6 Iul. 1940; Alloc. ad A. C. Ital., 4 Sept. 1940; Epist. ad Card. Leme, 21 Ian. 1942; Epist. ad P. S. Ilundam. 26 Aug. 1946; Alloc. radioph. ad Congressum Barcin., 7 Dec. 1947.
(20) Cfr. PII XII, Epist. ad P. D. Lord, 24 Ian. 1948; Alloc. ad Sod. Mar. ex « Conférence Olivaint », 27 Mart. 1948.
(21) Cfr. PII XII, Epist. ad P. D. Lord, 24 Ian. 1948.
(22) Cfr. PII XII, Alloc. ad Sod. Mar., 21 Ian. 1945.
(23) Cfr. PII XII, Alloc. ad Sod. Mar., 21 Ian. 1945.
(24) Cfr. PII XII, Alloc. ad Sod. Mar., 21 Ian. 1945.
(25) Cfr. Conc. Vat., Sess. IV, Const. I « De Ecclesia Christi ».
(26) Cfr. PII XII, Epist. ad Card. Leme, 21 Ian. 1942.
(27) PII XII, Alloc. ad A. C. Ital., 4 Sept. 1940: A. A. S., 32, p. 369.
(34) PII XI, Epist. ad Gard. van Roey, 15 Aug. 1928: A. A. S., 20, p. 296; Epist. ad Card. Segura, 6 Nov. 1929: A. A. S., 21 p. 665.
(35) Cardinalis PACELLI Alloc. ad Sod. Mar. in Menzingen (Helvetia), 22 Oct. 1938.
(36) PII XI, Alloc. ad Sod. Mar., 30 Mart. 1930.
(37) PII XI, Epist. Encycl. Firmissimam constantiam, ad Episcopos Mexicanos, 28 Martii 1937: A. A. S., 29, p. 210.
(38) PII XI, Epist. Quae Nobis ad Card. Bertram, 13 Nov. 1928: A. A. S., p. 386.
(39) PII XI, Alloc. ad Act. Cath. Galliae, 20 Maii 1931.
(40) PII XII, Alloc. radioph. ad Congressum Barcin., 7 Dec. 1947 : A. A. S., 39, p. 364.
(41) PII XI, Alloc. ad Act. Cath. Ital., 28 Iun. 1930.
(42) PII XI, Epist. Quamvis Nostra ad Episc. Brasiliae, 27 Oct. 1935.: A. A. S., 28, p. 160.
(43) PII XI, Alloc. ad Sod. Mar., 30 Mart. 1930.
(44) Cfr. PII XII, Epist. ad P. S. Ilundain, 26 Aug. 1946.
(45) PII XI, Epist.Quamvis Nostra ad Episc. Brasiliae 27 Oct. 1935: A. A. S., 28, p. 163.
(49) PII, XII Epist. ad Card. Leme, 21 Ian. 1942.
(50) Cfr. Bullam GREGORI XIII Omnipotentis Dei 5 Dec. 1584.
(51) Cfr. Pontificia documenta supra recensita, notis (1) et (2).
(52) SIXTI V, Bull. Romanum decet, 29 Sept. 1587.
(53) S. Congr. Indulg., decr. 23 Iun. 1885.
(54) Cfr. C. I. C., 686; Bullam Auream Gloriosae Dominae, 27 Sept. 1748; Decretum Leonis XII 17 Maii 1824; Decretum S. Congr. Indulg., 23 Iun. 1885.
(55) Cfr. Rescript. S. Congr. Indulg., 17 Sept. 1887; C. I. C., 723; Reg. Comm., 2.
(56) Cfr. C. I. C., 722 § 2; Declarat. A. R. P. Ludovici Martin, Praep. Generalis S. I., 13 April. 1904.
(57) Cfr. praesertim: PII XII Alloc. ad Sod. Mar., 21 Ian. 1945; Epist. ad P. S. Ilundain, 26 Aug. 1946; Epist. ad P. D. Lord, 24 Ian. 1948.
(58) Cfr. praesertim : PII XI Alloc. ad Sod. Mar., 30 Mart. 1930; Alloc. ad Sod. Primae Primariae, 24 Mart. 1935. - PII XII Telegr. ad Conv. CC. MM. Italiae, 12 Septem. 1947; Alloc. radioph. ad Congr. Barcin., 7 Dec. 1947; Epist. ad P. D. Lord, 24 Ian.1948.
(59) Cfr. Decretum S. Congr. Indulg., 7 Mart. 1825; Decretum S. Congr. Indulg., 23 Iunii 1885; Rescript. S. Congr. Indulg., 17 Sept. 1887.
(60) Cfr. PII XII, Alloc. ad Sod. Mar., 21 Ian. 1945; Epist. ad P. D. Lord, 24 Ianuarii 1948.
(61) Cfr. Conc. Vat., Sess. IV, Const. « de Ecclesia Christi », cap. 3; C. I. C., 218 § 2; PII XII Alloc. ad Act. Cath. Ital., 4 Sept. 1940: A. A. S., 32, p. 369; Epist. ad Card. Leme, 21 Ian. 1942; Alloc. ad Congressum Barcin., 7 Dec. 1947; A. A. S., 39, p. 634.
(62) Cfr. C. I. C., 334 § I, 335 § I; Statuta Generalia CC. MM., 31 Aug. 1885, II, 5.
(63) Cfr. C. I. C., 464 § I; Declarat. A. R. P. Ludovici Martin, 13 April. 1904.
(64) Cfr. BENEDICTI XIV Bullam Auream Gloriosae Dominae, 27 Sept. 1748; Breve Laudabile Romanorum, 15 Febr. 1758; Statuta Generalia, 31 Aug. 1885; Reg. Comm., 16, 18, 50.
(65) Cfr. Reg. Comm., 3; Bull. Aur. Gloriosae Dominae.
(68) Cfr. PII XII, Alloc. ad Sod. Mar., 21 Ian. 1945; Reg. Comm., 32.
(69) Cfr. PII XII, Alloc. ad Sod. Mar., 21 Ian. 1945; Epist. ad P. D. Lord, 24 Ianuarii 1948.
(70) Cfr. Reg. Comm., I, 27, 30.
(71) Cfr. Reg. Comm., 23, 24, 26; BENEDICTI XV Alloc. ad Sod. Mar., 19 Dec. 1915. PII XI Encycl. Ubi arcano, 23 Dec. 1922: A. A. S., 14, p. 693. - PII XII Epist. ad Card. Leme, 21 Ian. 1942; Alloc. ad Sod. Mar., 21 Ian. 1945; Epist. ad P. S. Ilundain, 26 Aug. 1946; Telegr. ad Conv. CC. MM. Ital., 12 Sept. 1947; Alloc. radioph. ad Congress. Barcin., 7 Dec. 1947: A. A. S., 39, p. 634.
(74) Cfr. Reg. Comm., 9, 33 ad 45.
(75) Cfr. Reg. Comm., 14, t, 33, 43, PII XII Alloc. ad Sod. Mar., 21 Ian. 1945; Telegr. ad Conv. CC. MM. Ital., 12 Sept. 1947; Epist. ad P. D. Lord, 24 Ian. 1948; Alloc. ad Sod. Mar., ex « Conf érence Olivaint », 27 Mart. 1948.
(76) BENEDICTI XIV, Bull. Aur. Gloriosae Dominae, 27 Sept. 1748. - BENEDICTI XV, Alloc. ad Sod. Mar., 19 Dec. 1915. - PII XI, Epist. ad Adm. Apost. Oenip., 2 Aug. 1927. - PII XII, Epist. ad Card. Leme, 21 Ian. 1942; Epist. ad P. S. Ilundain, 26 Aug. 1946; Alloc. radioph. ad Congress. Barcin., 7 Dec. 1947: A. A. S., 39, p. 633.
(77) Reg. Comm., I; PII XII Alloc. ad Sod. Mar., 21 Ian. 1945.
(78) Cfr. Epist. Card. Pacelli ad Card. Faulhaber, 3 Sept. 1934; PII XII, Epist. Apost. Nosti profecto, 5 Iul. 1940; Alloc. ad Sod. Mar., 21 Ian. 1945; Epist. ad P. S. Ilundain, 26 Aug.1946; Epist. ad P. D. Lord, 24 Ian. 1948.
(79) PII Alloc. ad Act. Cath. Ital., 4 Sept. 1940: A. A. S., 32, p. 369; Epist. ad Card. Leme, 21 Ian. 1942; Card. PACELLI, Alloc. ad Soc. Mar. in Menzingen (Helvetia), 22 Oct. 1938.
(80) Cfr. PII XII, Alloc. radioph. ad Congr. Barcin., 7 Dec. 1947: A. A. S., 39, p. 634.
(81) Cfr. PII XII, Alloc. ad Act. Cath. Ital., 4 Sept. 1940: A. A. S., 32, p. 368; Telegr. ad Conv. CC. MM. Ital., 12 Sept. 1947; Alloc. radioph. ad Congr. Barcin., 7 Dec. 1947: A. A. S., 39, p. 634.
(82) Cfr. inter alia: PII XII, Telegr. ad Conv. CC. MM. Ital., 12 Sept. 1947; Epist. ad P. D. Lord, 24 Ian. 1948; Epist. During recent years ad Episc. Indiae, 30 Ian. 1948.
(83) Cfr. praesertiin: PII XI, Epist. ad Episc. Brasiliae, 27 Oct. 1935: A. A. S., 28, p. 161; Alloc. ad Sod. Mar., 30 Mart. 1930. - PII XII, Alloc. ad Act. Cath. Ital., 4 Sept. 1940: A. A. S., 32, p. 369.
(84) Cfr. PII XII, Epist. ad P. S. Ilundain, 26 Aug. 1946.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana