PIUS PP. XII
LAETAMUR ADMODUM*
AD VENERABILES FRATRES PATRIARCHAS, PRIMATES,
ARCHIEPISCOPOS, EPISCOPOS ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS
PACEM ET COMMUNIONEM CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES :
ITERUM PUBBLICAE INDICUNTUR SUPPLICATIONES
ATQUE ADHIBENTUR ADHORTATIONES AD PACEM CONCILIANDAM.
VENERABILES FRATRES SALUTEM
ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM
Laetamur admodum quod novimus non modo Sacros catholici orbis Pastores, sed ceterum etiam clerum christia numque populum paternis hortationibus Nostris, per datas nuper Encyclicas Litteras habitis (« Luctuosissimi eventus » d. d. XXVIII Oct. a. MCMLVI), ultro libenterque respondisse, elatis ad propitiandum Caelum publicis supplicationibus. Atque adeo immortales ex animo Deo grates agimus, quod, eo tot exorato vocibus, innocentium praesertim puerorum puellarumque, Poloniae atque Hungariae populis pacis iustitia innixae nova veluti aurora tandem aliquando illucescere videtur. Nec minore cum gaudio comperimus Dilectos Filios Nostros S. R. E. Cardinales Stephanum Vyszynski, Archiepiscopum Gnesnensem et Varsaviensem, et Iosephum Mindszenty, Archiepiscopum Strigoniensem, e suis sedibus deturbatos, iam esse, utpote innocentes falsoque crimine accusatos, in suum cuiusque honoris potestatisque locum restitutos ac per triumphum ab ovante multitudine exceptos. Id fore confidimus ut auspicium sit componendae pacificandaeque utriusque Reipublicae sanioribus principiis melioribusque legibus, sartis praesertim tectisque servatis Dei Ecclesiaeque iuribus. Quam ad rem iterum iterumque catholicos omnes illarum Nationum appellamus ut, viribus unitis agminibusque confertis et cum Sacris Antistitibus coniunctis, omni ope allaborent, ut eiusmodi sanctissima causa et provehi et solidari queat; causam dicimus, qua praetermissa vel neglecta, nulla veri nominis pax haberi potest.
Verumtamen, dum ob hanc rem trepidum adhuc gerimus animum, aliud cernimus formidolosum incumbere rerum discrimen. Ut enim nostis, Venerabiles Fratres, in propinquioribus orientis regionibus, haud procul a sacratissima terra illa, in quam Angeli de caelo delapsi ac super Divini Infantis cunabula volitantes, pacem nuntiarunt hominibus bonae voluntatis, (cfr. Luc. 2, 14), novae conflagrationis bellicae faces minaciter agitantur. Quid aliud Nos facere possimus, qui populos omnes paterno complectimur pectore, nisi ad misericordiarum Patrem et Deum totius consolationis (cfr. 2 Cor. 1, 3) supplices admoveamus preces, easdemque ut vos quoque omnes una Nobiscum adhibeatis cohortemur? Etenim « arma militiae nostrae non carnalia sunt, sed potentia Deo » (2 Cor. 10, 4). Eidem unice confidimus, qui mortalium mentes potest et suo caelesti lumine collustrare et exagitatas eorundem voluntates ad moderatiora consilia flectere, quibus rectus inter Nationes ordo mutuae cum utilitatis profectu ac salvis eorum omnium, quorum res interest, legitimis iuribus constabiliatur. Considerent omnes, ii praesertim quorum in manibus populorum sortes sunt positae, nullum umquam duraturum bonum ex bello oriri, multas autem iacturas multasque calamitates. Non armis enim, non caede, non riiinis causae hominum decernuntur; sed ratione, sed iure, sed prudentia, sed aequitate.
Quotiescumque cordati homines, sincerae pacis voluntate ducti, una simul ob eiusmodi causam congregantur, si gravia belli discrimina considerant, quod ex parva flamma in immensum incendium succrescere potest, ii procul dubio ad ingrediendas vias iustitiae, non autem ad praeruptas violentiae semitas excitatos se sentiant oportet.
Haec Nos in periculosis hisce rerum adiunctis iis praesertim suadere cupimus, qui rei publicae gubernacula moderantur; ac nullo modo dubitare possumus quin iidem perspectum plane habeant nulla alia ratione Nos moveri, nisi communis omnium boni communisque illius prosperitatis, quae numquam ex fraterni cruoris effusione oriri potest.
Et quandoquidem, ut diximus, in divina potissimum providentia misericordiaque spem collocamus Nostram, vos Venerabiles Fratres, etiam atque etiam adhortamur ut studiosam illam precum contentionem fovere ac provehere ne desistatis, qua summi Dei benignitas concedat — Deiparae Virginis Mariae interposito patrocinio — ut bellorum pericula facessant, ut discordantes Nationum res rationesque feliciter componantur, utque ubique terrarum sacrosancta Ecclesiae iura, a Divino Conditore statuta, communi cum omnium fructu, incolumia serventur, et « cunctae familiae gentium, peccati vulnere disgregatae, eius suavissimo subdantur imperio » (Orat. in Festo Iesu Christi Regis).
Vobis omnibus interea, Venerabiles Fratres, et gregibus unicuique vestrum concreditis, quos non dubitamus iteratis hisce hortationibus Nostris una vobiscum alacres esse responsuros, caelestium conciliatricem munerum ac paternae benevolentiae Nostrae testem, Apostolicam Benedictionem amantissime in Domino impertimus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die I mensis Novembris, in Festo omnium Sanctorum, anno MDCCCCLVI, Pontificatus Nostri duodevicesimo.
PIUS PP. XII
*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, XVIII,
Diciottesimo anno di Pontificato, 2 marzo 1956 - 1° marzo 1957, pp. 857 - 859
Tipografia Poliglotta Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana