Index   Back Top Print

[ EN  - HU  - IT  - LA ]

PIUS PP. XII

DATIS NUPERRIME*

AD VENERABILES FRATRES PATRIARCHAS, PRIMATES,
ARCHIEPISCOPOS, EPISCOPOS ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS
PACEM ET COMMUNIONEM CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES :
LUCTUOSISSIMI HUNGARIAE EVENTUS COMPLORANTUR AC REPROBANTUR.

 

VENERABILES FRATRES SALUTEM
ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM

Datis nuperrime Encyclicis Litteris ad vos, Sacri catholici orbis Pastores, spem declarabamus Nostram fore ut nova pacis aurora, iustitia libertateque innixae, nobilissimo quoque Hungariae populo tandem aliquando illucesceret, cum res in melius componi hac in Natione viderentur.

Verumtamen qui postea perlati sunt nuntii acerrimo maerore animum oppleverunt Nostrum : iterum nempe per Hungarorum urbes, per oppida, per pagos civium cruorem profluere, iustam libertatem ex imo pectore anhelantium; quae patria instituta redintegrata fuerant, per vim iterum subversa ac deleta; atque impositam exterorum armis cruentato populo servitutem. Luctuosos hos eventus, qui non modo catholicos omnes, sed cunctas etiam liberas gentes summa maestitia indignationeque afficiunt, temperare Nobis non possumus quin — ut officii Nostri conscientia imperat — comploremus ac reprobemus. Ii tandem considerent, quorum iussu haec miseranda evenere facinora, iustam populorum libertatem humano cruore restingui non posse.

Nos quidem, qui paternum erga omnes gerimus animum, quamlibet vim, quamlibet caedem, a quavis parte iniuste inferatur, numquam licere asserveramus, sed ad pacem tantum, quae iustitia, quae libertate, quae caritate consistat atque alatur, cunctos adhortamur populos civiumque ordines. Attamen quod « ait Dominus ad Cain... vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra » (Gen. 4, 9-10), hodie etiam verum exstat; atque adeo Hungaricae gentis cruor clamat ad Deum, qui, iustus cum sit iudex, si privatos homines saepe post mortem tantummodo ob eorum peccata punit, populorum tamen moderatores, a, quibus iniuriae ceteris inferuntur, eorumque Nationes hac etiam in mortali vita interdum plectit, ut historia comprobatur.

Permoveat igitur, supplici precamur voce, misericordissimus Redemptor noster eorum animos, quorum ex voluntate res pendet, ita quidem ut finem tandem accipiat iniustitia, quaevis violentia restinguatur, atque inter se pacatae gentes universae tranquillo serenoque ordine componantur.

Interea vero, pro iis omnibus praesertim, qui in luctuosissimis hisce rerum adiunctis miserrime interfecti sunt, lucem aeternam sempiternamque requietem in Caelo a miserentissimo Deo imploramus; atque cupimus ut christiani omnes hac etiam de causa supplicantes una Nobiscum coniungantur.

Haec vobiscum communicantes, Apostolicam Benedictionem, quae sit caelestium munerum conciliatrix ac paternae benevolentiae Nostrae testis, cum vobis singulis universis, Venerabiles Fratres, gregibusque vestris, tum nominatim carissimae Hungarorum genti effusa caritate impertimus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die V mensis Novembris, anno MDCCCCLVI, Pontificatus Nostri duodevicesimo.

 

PIUS PP. XII


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, XVIII,
Diciottesimo anno di Pontificato, 2 marzo 1956 - 1° marzo 1957, pp. 863 - 864
Tipografia Poliglotta Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana