PIUS PP. XII
LITTERAE ENCYCLICAE
MYSTICI CORPORIS CHRISTI*
AD VENERABILES FRATRES PATRIARCHAS, PRIMATES, ARCHIEPISCOPOS,
EPISCOPOS ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS PACEM ET
COMMUNIONEM CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES : DE MYSTICO IESU CHRISTI
CORPORE DEQUE NOSTRA IN EO CUM CHRISTO CONIUNCTIONE
VENERABILES FRATRES
SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM
Mystici Corporis Christi, quod est Ecclesia (cfr. Col. 1, 24), ex ipsius Redemptoris labiis primitus excepta doctrina, ex qua magnum in sua luce ponitur beneficium, satis numquam elatum laudibus, arctissimae coniunctionis nostrae cum tam excelso Capite, res eiusmodi profecto est, quae praestantia dignitateque sua omnes homines, quotquot Divino moventur Spiritu, ad contemplationem invitat, eorumque mentes collustrando, ad salutifera ea opera, quae praeceptis hisce consentanea sint, summopere excitat. Nostrarum igitur esse partium ducimus hac de causa per Encyclicas has Litteras vobiscum colloqui, ea praesertim enucleando edisserendoque, quae ad militantem pertinent Ecclesiam. Ad quod quidem faciendum non modo insignis huius doctrinae granditas Nos permovet, sed praesentes etiam, quibus utimur, rerum condiciones.
Loqui siquidem in animo est de divitiis in sinu conditis Ecclesiae, quam Christus acquisivit sanguine suo (Act. 20, 28), et cuius membra spineo serto redimito gloriantur Capite. Quod quidem perspicuum testimonium est gloriosissima quaeque atque eximia non nisi ex doloribus nasci, atque adeo communicantibus nobis cum Christi passionibus esse gaudendum, ut et in revelatione gloriae eius gaudeamus exultantes (cfr. 1 Petr. 4, 13).
Ac principio animadvertendum est, quemadmodum humani generis Redemptor ab iisdem fuit, quorum salutem procurandam susceperat, insectationibus, calumniis cruciatibusque affectus, ita constitutam ab eo societatem hac quoque in re divino adsimulari Conditori suo. Etenim, quamquam non infitiamur, immo potius grato erga Deum fatemur animo, turbulenta etiam aetate hac nostra non paucos esse, qui, etsi a Iesu Christi grege seiuncti, ad Ecclesiam tamen veluti ad unicum salutis portum adspiciant, haud ignoramus tamen non modo ab iis, qui, contempto christianae sapientiae lumine, ad ethnicae vetustatis doctrinas mores institutaque miserrime regrediantur, Ecclesiam Dei contemni ac superbe hostiliterque detrectari, sed a pluribus etiam christianis, vel fucata errorum specie allectis, vel saeculi illecebris corruptelisque delenitis, eam saepenumero ignorari, neglegi ac quodam etiam taedio fastidioque haberi. Est igitur cur Nos, Venerabiles Fratres, ex ipsius conscientiae Nostrae officio, ac multorum obsecundantes votis, Ecclesiae Matris, cui post Deum omnia debemus, pulchritudinem, laudes, gloriam ante omnium oculos collocando celebremus.
Ac spes est haec praecepta hortamentaque Nostra uberiores esse, in praesentibus rerum adiunctis, christifidelibus paritura fructus; quandoquidem novimus tot procellosae huius aetatis aerumnas doloresque, quibus pene innumeri homines acerbissime torquentur, si veluti e Dei manibus pacata quiescentique voluntate excipiantur, eorum animos e terrenis fluxisque rebus ad caelestia aeternumque mansura naturali quodam impulsu convertere, atque arcanam quandam in eis commovere spiritualium rerum sitim impensumque desiderium, quo Divino exstimulante Spiritu, ad Dei Regnum studiosius inquirendum excitentur ac veluti compellantur. Quod enim magis homines ex huius saeculi vanitatibus et ab inordinato praesentium rerum amore abstrahuntur, eo aptiores profecto fiunt ad supernorum mysteriorum lucem perspiciendam. Atqui luculentius fortasse hodie, quam unquam alias, terrenarum rerum levitas et inanitas cernitur, dum Regna Civitatesque corruunt, dum ingentes opes omneque genus divitiae per vasta oceani spatia submerguntur, dumque urbes, oppida, fertilesque terrae immanibus consternuntur ruinis fraternaque caede foedantur.
Ac praeterea fore confidimus ut iis etiam, qui a Catholicae Ecclesiae gremio seiuncti sunt, ea non ingrata neque inutilia evadant, quae mox sumus de mystico Iesu Christi Corpore exposituri. Idque non modo quod eorum erga Ecclesiam benevolentia in dies augeri videtur, sed quod etiam, cum iidem in praesens cernant gentem adversus gentem, Regnumque adversus Regnum exsurgere, atque in immensum excrescere discordias, invidias simultatisque semina, si ad Ecclesiam oculos convertant, si eius divinitus acceptam unitatem contemplentur — qua omnes cuiusvis stirpis homines fraterno foedere cum Christo coniunguntur — tum profecto eiusmodi caritatis coetum admirari cogentur, et ad eandem unitatem caritatemque participandam, divina adspirante iuvanteque gratia, allicientur.
Peculiaris quoque ratio est, eaque suavissima, qua huius doctrinae caput menti Nostrae occurrit eamque summopere delectat. Per elapsum scilicet annum a suscepto a Nobis Episcopatu XXV, aliquid summo solacio vidimus, quod mystici Iesu Christi Corporis imaginem in totius terrarum orbis partibus perspicue significanterque refulgere iussit. Vidimus nempe, quamvis per internecivum diuturnumque bellum fraterna gentium communitas misere diffracta esset, quotquot tamen ubique habemus in Christo filios, una omnium voluntate caritateque, animum ad communem Patrem erigere, qui, omnium sollicitudines anxitudinesque in se referens, Catholicae Ecclesiae navigio tam adversa tempestate moderatur. Qua quidem in re, non modo mirabilem christianorum coetus unitatem, sed hoc etiam testatum animadvertimus, quemadmodum Nos omnes cuiusvis nationis populos paterno amplectimur pectore, ita undique catholicos homines, e gentibus etiam inter se digladiantibus, ad Iesu Christi Vicarium, quasi ad universorum Parentem amantissimum suspicere, qui integra in utrasque partes aequabilitate incorruptoque iudicio ductus, ac turbulentas humanarum perturbationum procellas transcendensa veritatem, iustitiam, caritatemque commendet ac pro viribus tueatur.
Nec minus solacii id attulit, quod novimus ultro libenterque fuisse stipem corrogatam, qua sacra aedes Romae excitari queat sanctissimo Decessori Nostro ac nominali Praestiti Eugenio I dicanda. Ut igitur hoc templo, christifidelium omnium voluntatibus largitionibusque excitando, faustissimi huius eventus erit memoria perennanda, ita cupimus ut grati animi Nostri testimonium per Encyclicas has Litteras exhibeatur, in quibus res est de vivis illis lapidibus, qui superaedificati lapidi vivo angulari, qui Christus est, coaedificantur in templum sanctum, quovis templo manibus constructo longe excelsius, in habitaculum videlicet Dei in Spiritu (cfr. Eph. 2, 21-22; I Petr. 2, 5).
Pastoralis autem sollicitudo Nostra potissimum in causa est, cur Nos in praesens hac de excelsa doctrina enucleate satis pertractemus. M ulta siquidem hac super re in lucem prolata sunt; neque ignoramus non paucos hodie actuosiore voluntate ad haec studia converti, quibus etiam christianorum pietas delectatur et alitur. Quod quidem inde praesertim repetendum esse videtur, quod et renovatum sacrae liturgiae studium, et frequentius in morem inducta Eucharistici pabuli perceptio, et impensior denique sacratissimi Cordis Iesu cultus, quo hodie laetamur, ad altiorem contemplationem investigabilium divitiarum Christi, quae in Ecclesia adservantur, multorum animos adduxerint. Accedit quod, quae de Catholica Actione postremis hisce temporibus prodiere documenta, quandoquidem christianorum inter se et cum ecclesiastica hierarchia, imprimisque cum Romano Pontifice, magis magisque adstrinxere nexus, ad hanc causam in sua luce ponendam haud parum procul dubio contulere. Nihilo secius, si de his, quae supra attigimus, iure meritoque gaudere possumus, diffitendum tamen non est, non modo ab iis, qui sunt a vera Ecclesia disiuncti, graves, ad hanc doctrinam quod attinet disseminari errores, sed inter christifideles etiam vel minus accuratas, vel omnino falsas serpere sententias, quae quidem mentes e recto veritatis tramite abducant.
Dum enim ex una parte commenticius perdurat rationalismus, qui per absurdum reputat, quidquid transcendat atque evincat humani ingenii vires, dumque eidem comitatur cognatum erroris genus, naturalismum vulgarem quem vocant, qui in Ecclesia Christi, nihil aliud nisi vincula mere iuridica et socialia nec videt, nec cernere vult; ex altera parte falsus subrepit mysticismus, qui immobiles limites removere conatus inter creatas res earumque Creatorem, Sacras Litteras adulterat.
Haec autem contraria sibique invicem adversantia ac falsa commenta id efficiunt, ut quidam inani quodam timore perculsi, altiorem eiusmodi doctrinam utpote periculosum quiddam considerent, atque adeo ab ea tamquam a pulchro, sed prohibito Paradisi pomo abhorreant. Haud recte id sane: non enim revelata a Deo mysteria exitialia hominibus esse possunt, nec instar thesauri in agro absconditi, infructuosa permanere debent; sed idcirco divinitus data sunt, ut pie contemplantium ad spiritualem conferant profectum. Nam, ut Vaticana Synodus docet, « ratio fide illustrata, cum sedulo pie et sobrie quaerit, aliquam Deo dante mysteriorum intelligentiam eamque fructuosissimam assequitui, tum ex eorum, quae naturaliter cognoscit analogia, tum e mysteriorum nexu inter se et cum fine hominis ultimo »; quamquam eadem, ut ipsa sacra Synodus admonet, « numquam idonea redditur ad ea perspicienda instar veritatum, quae proprium ipsius obiectum constituunt» (Sessio III Const. de fide cath. c. 4).
Quibus omnibus coram Deo mature perpensis: ut suroma Ecclesiae pulchritudo nova gloria affulgeat; ut fidelium qui in Christi Corpore cum Capite suo coniunguntur, nobilitas eximia supraque naturam elata luculentius innotescat : ut denique multiplicibus erroribus in hanc rem penitus claudatur aditus, Nos pastoralis Nostri officii partes duximus universo christiano gregi per Encyclicas has Litteras doctrinam proponere de mystico Iesu Christi Corpore deque fidelium in eodem Corpore cum divino Redemptore coniunctione; simulque ex suavissima eadem doctrina documenta quaedam proferre, quibus altior mysterii huius investigatio uberiores usque edat perfectionis sanctitatisque fructus.
* * *
Meditantibus nobis huius doctrinae caput Apostoli verba principio occurrunt: « Ubi abundavit delictum, superabundavit gratia » (Rom. 5, 20). Constat siquidem totius humani generis parentem in tam excelsa fuisse a Deo condicione constitutum, ut una cum terrena supernam posteris traderet caelestis gratiae vitam. Attamen post miserum Adae casum, universa hominum stirps, hereditaria labe infecta, divinae naturae consortium (cfr. 2 Petr. 1, 4) amisit, omnesque facti sumus filii irae (Eph. 2, 3). Sed miserentissimus Deus « sic . . . dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret » (Io. 3, 16), et Verbum Aeterni Patris una eadem divina dilectione sibi ex Adae progenie humanam assumpsit naturam, innocentem tamen omnique labe expertem, ut ex novo ac caelesti Ada Spiritus Sancti gratia in omnes protoparentis filios deflueret; qui quidem cum fuissent per peccatum primi hominis divinae subolis adoptione privati, per Incarnatum Verbum, fratres secundum carnem effecti Filii Dei Unigeniti, potestatem acciperent, qua filii Dei fierent (cfr. Io. 1, 12). Atque adeo pendens e Cruce Christus Iesus non modo violatam resarsit Aeterni Patris iustitiam, sed ineffabilem nobis consanguineis suis gratiarum copiam promeruit. Quam directo per se ipse universo humano generi dilargiri potuerat; voluit tamen per adspectabilem, in quam homines coalescerent Ecclesiam, ut per eam omnes in divinis impertiendis Redemptionis fructibus sociam quodammodo sibi operam praestarent. Sicut enim Dei Verbum, ut doloribus cruciatibusque suis homines redimeret, nostra voluit natura uti, eodem fere modo per saeculorum decursum utitur Ecclesia sua, ut inceptum opus perennet (cfr. Conc. Vat. Const. de Eccl. prol.).
Iamvero ad definiendam describendamque hanc veracem Christi Ecclesiam — quae sanctā, catholica, apostolica, Romana Ecclesia est — (cfr. ibidem Const. de fid. cath. cap. i) nihil nobilius, nihil praestantius, nihil denique divinius invenitur sententia illa, qua eadem nuncupatur « mysticum Iesu Christi Corpus »; quae quidem sententia ex iis effluit ac veluti efflorescit, quae et in Sacris Litteris et in sanctorum Patrum scriptis crebro proponuntur.
* * *
Ecclesiam esse corpus saepe Sacra Eloquia praedicant. « Christus, inquit Apostolus, est Caput Corporis Ecclesiae » (Col. 1, 18). Quodsi corpus est Ecclesia, unum quiddam et indivisum sit oportet secundum illud Pauli : « Multi unum corpus sumus in Christo »(Rom. 12, 5). Nec solumrnodo unum quiddam et indivisum esse debet, sed aliquid etiam concretum ac perspicibile, ut Decessor Noster fel. rec. Leo XIII in Encyclicis Litteris Satis cognitum affirmat :« Propter eam rem quod corpus est, oculis cernitur Ecclesia » (cfr. A. S. S. XXVIII p. 710). Quapropter a divina veritate ii aberrant, qui Ecclesiam ita effingunt, ut neque attingi neque videri possit, sitque tantum «pneumaticum » aliquid, ut aiunt, quo multae Christianorum communitates, licet fide ab se invicem seiunctae, inter se tamen haud adspectabili nexu coniungantur.
At corpus multitudinem quoque membrorum exigit, quae ita inter se connectantur, ut mutuo sibi auxilio veniant. Et quemadmodum in mortali concretione nostra cum membrum dolet, cetera omnia condolescunt; et quae sana sunt aegrotantibus suppetias veniunt: ita in Ecclesia singula membra non sibi unice vivunt, sed aliis quoque opitulantur, atque omnia sibi invicem adiutricem operam praestant, cum ad mutuam consolationem, tum ad ampliorem usque aedificationem totius Corporis.
Ac praeterea sicut in natura rerum non ex qualibet membrorum congerie constituitur corpus, sed organis, uti aiunt, instructum sit oportet, seu membris, quae non eundem actum habeant ac sint apto ordine compossta : ita Ecclesia ea maxime de causa Corpus dicenda est, quod recta eonsentaneaque coalescit partium temperatione coagmentationeque, ac diversis est sibique invicem congruentibus membris instructa. Nec aliter Apostolus Ecclesiam describit, cum dicit :« Sicut . . . in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eundem actum habent, ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra » (Rom. 12, 4).
Minime autem reputandum est hanc ordine digestam, seu « organicam », ut aiunt, Ecclesiae Corporis structuram solis hierarchiae gradibus absolvi ac definiri; vel, ut opposita sententia tenet, unice ex charismaticis constare; qui quidem donis prodigialibus instructi, numquam sunt in Ecclesia defuturi. Omnino utique retinendum est, qui sacra potestate in eiusmodi Corpore fruantur, primaria eos ac principalia membra exsistere, cum per eosdem, ex ipso Divini Redemptoris mandato, munera Christi doctoris, regis, sacerdotis perennia fiant.. Attamen iure meritoque Ecclesiae Patres, cum huius Corporis ministeria, gradus, professiones, status, ordines, officia dilaudant, non eos tantum prae oculis habent, qui sacris fuerint ordinibus initiati; sed eos quoque omnes, qui evangelica consilia amplexi, vel operosam inter homines, vel umbratilem in silentio vitam agant, vel utrumque pro peculiari instituto suo efficere contendant; eosque etiam, qui licet in saeculo vivant, actuosa tamen voluntate misericordiae operibus se dedant, sive animis, sive corporibus iuvandis; ac denique eos quoque, qui casto sint connubio coniugati. Quin imo animadvertendum est, in praesentibus potissimum rerum condicionibus, patres matresque familias, ac patres matresque ex baptismate, eosque nominatim, qui ex laicorum ordine ad Divini Redemptoris regnum dilatandum adiutricem ecclesiasticae hierarchiae operam navent, honorificum, etiamsi saepenumero humilem, in christiana societate obtinere locum; ac vel eos posse, adspirante faventeque Deo, ad sanctitudinis culmen ascendere, numquam in Ecclesia ex Iesu Christi promissionibus defuturum.
Sicut autem humanum corpus propriis instrumentis ornatum cernitur, quibus vitae, sanitati, ac sui ipsius singulorumque membrorum incremento consulat: sic humani generis Servator ex infinita bonitate sua Corpori suo mystico mirum in modum prospexit, illud sacramentis ditando, quibus membra quasi per non intermissos gratiarum gradus, ab incunabulis ad extremum usque halitum sustentarentur, itemque socialibus totius Corporis necessitatibus uberrime provideretur. Siquidem per lustralis aquae lavacrum non modo qui sunt mortali huic vitae nati, ex peccati morte renascuntur et Ecclesiae constituuntur membra, sed spirituali etiam charactere insigniti capaces aptique fiunt ad cetera suscipienda munera sacra. Confirmationis vero chrismate credentibus novum robur inditur, ut Ecclesiam Matrem et quam ad ea acceperint fidem, strenue tueantur ac defendant. Per Paenitentiae autem Sacramentum Ecclesiae membris, in peccatum lapsis, salutaris praebetur medicina, non solum ut ipsorum saluti consulatur, sed ut ab aliis etiam mystici Corporis membris contagionis periculurn removeatur, immo potius virtutis iisdem praestetur incitamentum atque exemplum. Neque id satis; nam per sacram Eucharistiam fideles uno eodemque epulo enutriuntur ac roborantur, atque inter se et cum divino totius Corporis Capite ineffabili ac divino copulantur vinculo. Ac postremo hominibus ad mortem oblanguescentibus praesto est pia Mater Ecclesia, quae per sacram infirmorum unctionem, si non semper mortalis huius corporis sanitatem, ita volente Deo, impertit, supernam tamen sauciatis animis medicinam praestat, ut novos cives novosque sibi datos praestites coelo transmittat, divina bonitate omne per aevum fruituros.
Ac peculiari modo Christus socialibus Ecclesiae necessitatibus per duo instituta ab se sacramenta consuluit. Matrimonio enim, quo coniuges sibi invicem sunt ministri gratiae, externo Christianae consortionis providetur ordinatoque incremento; et quod maius est, rectae etiam religiosaeque subolis educationi, sine qua mysticum eiusmodi Corpus gravissimum in discrimen vocaretur. Sacro autem Ordine ii Deo mancipantur ac consecrantur, qui Eucharisticam Hostiam immolent, qui fidelium gregem Angelorum Pane et doctrinae pabulo enutriant, qui divinis eum praeceptis consiliisque dirigant, qui ceteris denique supernis muneribus confirment.
Quam ad rem animadvertendum est, quemadmodum Deus initio temporis hominem ditissimo corporis apparatu instruxit, quo creatas res sibi subiceret, ac multiplicatus repleret terram, ita eum christiani aevi exordio necessariis opibus comparasse Ecclesiam, ut, pene innumeris superatis periculis, non modo universum terrarum orbem, sed caelestia quoque repleret regna.
In Ecclesiae autem membris reapse ii soli annumerandi sunt, qui regenerationis lavacrum receperunt veramque fidem profitentur, neque a Corporis compage semet ipsos misere separarunt, vel ob gravissima admissa a legitima auctoritate seiuncti sunt. « Etenim in uno Spiritu, ait Apostolus, omnes nos in unum Corpus baptizati sumus, sive Iudaei, sive Gentiles, sive servi, sive liberi » (1 Cor. 12, 13). Sicut igitur in vero christifidelium coetu unum tantummomdo habetur Corpus, unus Spiritus, unus Dominus et unum Baptisma, sic haberi non potest nisi una fides (cfr. Eph. 4, 5); atque adeo qui Ecclesiam audire renuerit, iubente Domino habendus est ut ethnicus et publicanus (cfr. Matth. 18, 17). Quamobrem qui fide vel regimine invicem dividuntur, in uno eiusmodi Corpore, atque uno eius divino Spiritu vivere nequeunt.
Neque existimandum est Ecclesiae Corpus, idcirco quod Christi nomine insigniatur, hoc etiam terrenae peregrinationis tempore, ex membris tantummodo sanctitate praestantibus constare, vel ex solo eorum coetu exsistere, qui a Deo sint ad sempiternam felicitatem praedestinati. Id enim est infinitae Servatoris nostri misericordiae tribuendum, quod heic in mystico suo Corpore iis locum non deneget, quibus olim in convivio locum non denegaverit (cfr. Matth. 9, 11; Marc. 2, 16; Luc. 15, 2). Siquidem non omne admissum, etsi grave scelus, eiusmodi est ut — sicut schisma, vel haeresis, vel apostasia faciunt — suapte natura hominem ab Ecclesiae Corpore separet. Neque ab iis omnis vita recedit, qui licet caritatem divinamque gratiam peccando amiserint, atque adeo superni promeriti iam non capaces evaserint, fidem tamen christianamque spem retinent, ac caelesti luce collustrati, intimis Spiritus Sancti suasionibus impulsionibusque ad salutarem instigantur timorem, et ad precandum suique lapsus paenitendum divinitus excitantur.
Horreat igitur omnium animus peccatum, quo mystica maculantur Redemptoris membra; sed qui misere delimquerit, nec contumacia sese indignum reddiderit christifidelium communione, summo excipiatur amore, in eoque actuosa caritate conspiciatur infirmum Iesu Christi membrum. Praestat enim, ut Hipponensis Episcopus animadvertit, « in Ecclesiae compage sanari, quam ex illius corpore voluti insanabilia membra resecari » (S. Aug. Epist. 157, 3, 22 — Migne PL 33 col. 686). Quidquid enim adhuc haeret corpori, non desperatae sanitatis est; quod autem praecisum fuerit, nec curari nec sanari potest » (S. Aug. Serm. 137, i Migne PL 38 col. 754).
* * *
Usque adhuc edisserendo vidimus, Venerabiles Fratres, ita constitutam esse Ecclesiam, ut corpori adsimulari queat; superest in praesens ut enucleate accurateque explanemus quibus de causis eadem non qualecumque corpus, sed Iesu Christi Corpus praedicanda sit. Quod quidem ex eo eruitur quod Dominus Noster mystici huius Corporis est Conditor, Caput, Sustentator, Servator.
Exposituris breviter, qua ratione Christus sociale Corpus suum condiderit, principio haec Nobis occurrit Decessoris Nostri fel. rec. Leonis XIII sententia : « Ecclesiae, quae iam concepta, ex latere ipso secundi Adami, velut in Cruce dormientis, orta erat, sese in lucem hominum insigni modo primitus dedit die celeberrima Pentecostes » (Encycl. Divinum illud: A. A. S. XXIX p. 649). Divinus enim Redemptor mystici Ecclesiae templi aedificationem tum inchoavit, cum concionando sua tradidit praecepta; tum consummavit, cum clarificatus e Cruce pependit; ac tum denique manifestavit promulgavitque, cum adspectabili modo Paraclitum Spiritum in discipulos misit.
Dum nimirum concionatoris munus obibat, Apostolos elegebat, mittens eos sicut ipse erat missus a Patre (Io. 17, 18), doctores nempe, rectores, sanctitatisque effectores in credentium coetu; eorum Principem suumque in terris Vicarium indicabat (cfr. Matth.16, 18-19); omnia, quae audierat a Patre, eis nota faciebat (Io. 15, 15 coll. 17, 8 et 14); Baptismum quoque designabat (cfr. Io. 3, 5), quo credituri Ecclesiae Corpori insererentur; ac tandem ad vitae vesperam cum pervenisset, novissimam celebrans coenam, Eucharistiam, mirabile sacrificium mirabileque sacramentum, instituebat.
Opus autem suum in Crucis patibulo consummavisse, haud interrupta Sanctorum Patrum testimonia asseverant, qui quidem animadvertunt in Cruce Ecclesiam e latere Salvatoris esse natam instar novae Evae, matris omnium viventium (cfr. Gen. 3, 20). « Et nunc, ita magnus Ambrosius de latere Christi perforato agens, aedificatur, et nunc formatur, et nunc . . . figuratur, et nunc creatur . . . Nunc domus spiritalis surgit in sacerdotium sanctum » (S. Ambros. In Luc. 2, 87 — Migne PL 15 col. 1585). Quam venerandam doctrinam qui religiose perscrutatus fuerit, haud difficulter rationes, quibus eadem innititur, cernere poterit.
Et primo quidem Redemptoris morte, Legi Veteri abolitae Novum Testamentum successit ; tunc Lex Christi una cum suis mysteriis, legibus, institutis, ac sacris ritibus pro universo terrarum orbe sancita est Iesu Christi sanguine. Nam, dum Divinus Servator in angusto territorio concionabatur — non enim erat missus nisi ad oves quae perierant domus Israel (cfr. Matth. 15, 24) — simul currebant Lex et Evangelium (cfr. S. Thom. 1ª 2ae q. 103 a. 3 ad 2); in suae autem mortis patibulo Iesus Legem cum decretis suis evacuavit (cfr. Eph. 2, 15), chirographum Antiqui Testamenti Cruci affixit (cfr. Col. 2, 14), in sanguine suo, pro universo humano genere profuso, Novum Testamentum constituens (cfr. Matth. 26, 28 et I Cor. 11, 25). « Adeo tunc, ita S. Leo Magnus de Cruce Domini verba faciens, a Lege ad Evangelium, a Synagoga ad Ecclesiam, a multis sacrificiis ad unam hostiam evidens facta est translatio, ut emittente spiritum Domino velum illud mysticum, quod templi penetralia sanctumque secretum suo intercludebat obiectu, a summo usque ad imum vi subita scinderetur » (S. Leo Magnus Serm. 68, 3 - Migne PL 54 col. 374).
In Cruce igitur Lex Vetus mortua est, mox sepelienda et mortifera futura (cfr. S. Hier. et S. Aug. Epist. 112, 14 et 116, 16 — Migne PL 22 col. 924 et 943 ; S. Thom.1ª 2ae q. 103 a. 3 ad 2, a. 4 ad I; Concil. Flor. pro Iacob — Mansi 31, 1738), ut Novo Testamento locum cederet, cuius quidem Christus idoneos ministros Apostolos elegerat (cfr. 2 Cor. 3, 6) : atque e Crucis virtute Servator noster, etsi iam in utero Virginis Caput totius humanae familiae constitutus, ipsum Capitis munus in Ecclesia sua plenissime exercet. « Per Crucis enim victoriam, ex Angelici Communisque Doctoris sententia, meruit potestatem et dominium super gentes », (cfr. S. Thom. 3ª q. 42 a. I): per eandem in immenmsum nobis auxit thesaurum illum gratiarum, quas gloriosus regnans in caelo, membris suis mortalibus nulla intermissiomne elargitur; per sanguinem in Cruce profusum id effecit, ut divinae irae remoto obice, omnia caelestia dona imprimismque spiritualia Novi et Aeterni Testamenti munera e fonmtibus Servatoris in salutem hominum, maximeque fidelium, effluere possent; in arbore Crucis denique sibi suam acquimsivit Ecclesiam, hoc est omnia mystici sui Corporis memmbra, quippe quae per Baptismatis lavacrum mystico huic Corpori non coagmentarentur, nisi ex salutifera virtute Crumcis, in qua quidem iam plenissimae Christi ditionis facta essent.
Quodsi morte sua Servator noster, plena atque integra verbi significatione, factus est Ecclesiae Caput: haud secus Ecclesia per sanguinem eius uberrima illa Spiritus commmunicatione ditata est, qua quidem, inde a « Filio hominis » in suum dolorum patibulum elato ibique clarificato, divinitus illustratur. Tunc enim, ut Augustinus animadvertit ( cfr. De pecc. orig. 25, 29 — Migne PL 44 col. 400), conscisso templi velo factum est, ut ros charismatum Paracliti, qui eo usque descenderat in solum vellus, hoc est in populum Israel, large abundanterque, exsiccato et relicto vellere, universam terram, Catholicam scilicet Ecclesiam irrigaret, quae nullis vel stirpis, vel territorii finibus terminaretur. Sicut igitur primo incarnationis momento, Aeterni Patris Filius humanam naturam sibi substantialiter unitam Sancti Spiritus plenitudine ornavit, ut aptum divinitatis instrumentum esset in cruento Redemptionis opere : ita pretiosae suae mortis hora Ecclesiam suam uberioribus Paracliti muneribus ditatam voluit, ut in divinis Redemptionis fructibus impertiendis validum evaderet incarnati Verbi instrumentum, numquam utique defuturum. Iuridica enim, quam vocant, Ecclesiae missio, ac docendi, gubernandi samcramentaque administrandi potestas, idcirco ad aedificandum Christi Corpus supernam vim habent atque vigorem, quod Christus Iesus e Cruce pendens Ecclesiae suae divinorum munerum fontem aperuit, quibus et fallentem numquam doctrinam homines docere posset, et eos per divinitus illuminatos Pastores salutariter regere, ac caelestium gratiarum imbre perfundere.
Quodsi haec omnia Crucis mysteria attente consideramus, iam ea non obscura nobis sunt Apostoli verba, quibus docet Ephesios, Christum sanguine suo Iudaeos et Gentes unum fecisse, « medium parietem . . . solvens . . . in carne sua », quo duo populi dividebantur; itemque Legem Veterem evacuasse, e ut duos conderet in semetipso in unum novum hominem », Ecclesiam videlicet : et ambos in uno Corpore reconciliaret Deo per Crucem (cfr. Eph. 2, 14-16).
Quam autem sanguine suo condidit Ecclesiam, eam Pentecostes die peculiari virtute, caelitus delapsa, roboravit. Siquidem, in excelso suo munere sollemniter eo constituto, quem suum iam antea designaverat Vicarium, caelum ascenderat; ac sedens ad Patris dexteram, Sponsam suam adspectabili Spiritus Sancti adventu; cum sonitu flaminis vehementis ignitisque linguis (cfr. Act. 2, 1-4), manifestare ac promulgare voluit. Nam, sicut ipse, cum concionandi munus inchoaret, ab Aeterno Patre suo per Spiritum Sanctum, sub specie columbae descendentem manentemque super eum (cfr. Luc. 3, 22: Marc, I, 10), manifestatus est; ita pariter, dum Apostoli sacrum concionandi officium inituri erant, Christus Dominus suum e caelo demisit Spiritum, qui eosdem per flammeas linguas attingens, supernam Ecclesiae missionem supernumque munus veluti divino digito indicaret.
* * *
Secundo autem loco, hoc mysticum Corpus, quod est Ecclesia, Christi nomine insigniri ex eo evincitur, quod ipse eiusdem Caput reapse sit ab omnibus habendus. « Ipse, ut inquit Paulus, est Caput Corporis Ecclesiae » (Col. 1, 18). Ipse est Caput, ex quo totum Corpus congruo ordine compositum, succrescit et augmentum facit in aedificationem sui (cfr. Eph. 4, 16 coll. Col.II, 19).
Exploratum habetis, Venerabiles Fratres, quibus luculentissimis sententiarum luminibus Scholasticae Theologiae Magistri, ac praecipue Angelicus Communisque Doctor, hac de re disputaverint; vobisque profecto est cognitum prolata ab eo argumenta sanctorum Patrum placitis fideliter respondere, quae ceteroquin nihil aliud referebant edisserendoque commentabantur, nisi divina Sacrarum Litterarum eloquia.
Libet tamen Nobis heic in communem utilitatem id presse attingere. Ac principio perspicuum est Dei Beataeque Virginis Filium peculiarissima quadam excellentiae ratione Ecclesiae Caput esse vocandum. Caput enim in sublimi locatum est. Quis autem est altiore loco locatus, quam Christus Deus, qui utpote Aeterni Patris Verbum, « primogenitus omnis creaturae » (Col. 1, 15) haberi debet? Quisnam elatiore in vertice positus, quam Christus homo, qui e Virgine labis experte natus, verus naturalisque Dei Filius est, et ob prodigialem gloriosamque anastasim, qua ex triumphata morte surrexit, « primogenitus mortuorum » (Col. I, 18; Apoc. 1, 5) exsistit? Quisnam denique excelsiore in culmine collocatus quam ille, qui utpote « unus . . . mediator Dei et hominum » (1 Tim. 11, 5), mirando prorsus modo terram cum coelo coniungit; qui exaltatus in Cruce, veluti in misericordiae solio, omnia traxit ad semet ipsum (cfr. Io. 12, 32); quique, filius hominis electus ex miriadibus, plus quam omnes homines, omnes angeli, omnesque creatae res a Dei diligitur? (cfr. S. Cyr. Alex. Comm. in Io. 1, 4— Migne PG 73 col. 69; S. Thom. Iª q. 20 a. 4 ad I).
Quia vero Christus tam sublimem occupat locum, iure meritoque ipse solummodo est, qui Ecclesiam regit atque gubernat; proptereaque hac quoque de causa capiti adsimulari debet. Siquidem, quemadmodum caput — ut Ambrosii verbis utamur—est «arx regalis» corporis (Hexaëm. 6, 55—Migne PL 14 col. 265), ab eodemque, utpote potioribus dotibus praedito, omnia membra, quibus superponitur ut consulat (cfr. S. Aug. De Agon. Christ. 20, 22 — Migne PL 40 co1. 301), natura ipsa diriguntur, ita Divinus Redemptor universae Christianorum reipublicae clavum tenet eiusque gubernacula moderatur. Ac quandoquidem hominum coetum regere nihil est aliud, nisi utili eos providentia, idoneis opibus rectisque rationibus ad assignatum finem perducere (cfr. S. Thom. I q. 22 a. 1-4), facile cernere est Servatorem nostrum, qui bonorum Pastorum forma et exemplar exsistit (cfr. Io. 10, 1-18; I Petr. 5, 1-5), haec omnia mirando prorsus exercere modo.
Ipse enim, cum in terris commorabatur, legibus, consiliis, monitis, per eiusmodi verba nos docuit, quae numquam transibunt, quaeque cuiusvis aetatis hominibus spiritus erunt et vita (cfr. Io. 6, 63). Ac praeterea triplicem potestatem Apostolis eorumque successoribus impertiit; docendi nempe, regendi, ad sanctitudinem ducendi homines; quam quidem potestatem peculiaribus praeceptis, iuribus officiisque praefinitam, primariam legem statuit totius Ecclesiae.
Sed directo etiam per se divinus Servator noster conditam ab se societatem moderatur ac dirigit. Ipse enim regnat in mentibus animisque hominum et ad beneplacitum suum vel rebelles inflectit ac compellit voluntates. « Cor regis in manu Domini, quocumque voluerit inclinabit illud » (Prov. 21, 1). Quo quidem interno moderamine non modo ipse, ut « pastor et episcopus animarum nostrarum » (cfr. Petr. 2, 25), singulorum curam habet, sed universae quoque prospicit Ecclesiae; sive quando eius rectores ad munia cuiusque sua fideliter fructuoseque obeunda illuminat atque corroborat; sive, quando — in gravioribus praesertim rerum adiunctis —, viros ac mulieres, sanctitatis fulgore enitentes, e gremio Ecclesiae Matris excitat, ut ceteris christifidelibus exemplo sint ad mystici sui Corporis incrementum. Huc accedit quod e caelo Christus intemeratam Sponsam, heic in terris exsilio laborantem, peculiari semper amore respicit; cumque eam periclitantem cernit, vel per se ipsemet, vel per angelos suos (cfr. Act. 8, 26; 9, 1-19; 10, 1-7; 12, 3-10), vel per eam, quam Auxilium Christianorum invocamus, aliosque caelestes praestites, et tempestatis fluctibus eripit, ac sedato tranquillatoque mari, pace ea solatur, « quae exsuperat omnem sensum » (Phil. 4, 7).
Non est tamen reputandum eius regimen modo non conspicuo (cfr. Leo XIII Satis cognitum: A.A.S. XXVIII p. 725) vel extraordinario tantum absolvi; cum contra, adspectabili quoque ordinariaque ratione, Divinus Redemptor per suum in terris Vicarium Corpus suum mysticum gubernet. Norunt enim omnes, Venerabiles Fratres, Christum Dominum, postquam per hoc mortale iter «pusillum gregem » (Luc. 12, 32) per se ipse perspicibili modo rexisset, mox hunc mundum relicturum ac rediturum ad Patrem, totius ab se conditae societatis adspectabile regimen Apostolorum Principi commisisse. Siquidem, ut sapientissimus erat, constitutum ab se sociale Ecclesiae corpus nequaquam sine conspicuo capite relinquere poterat. Neque ad rem eiusmodi infitiandam asservari potest per statutum in Ecclesia iurisdictionis primatum, mysticum eiusmodi Corpus gemino instructum fuisse capite. Est enim Petrus, vi primatus, nonnisi Christi vicarius, atque adeo unum tantum primarium habetur huius Corporis Caput, nempe Christus : qui quidem arcana ratione Ecclesiam per sese gubernare non desinens, adspectabili tamen modo per eum, qui suam in terris personam gerit, eandem regit Ecclesiam, iam post gloriosam suam in caelum Ascensionem non in se solo, sed in Petro quoque tamquam in perspicuo fundamento aedificatam. Unum solummodo Caput constituere Christum eiusque Vicarium, Decessor noster imm. mem. Bonifacius VIII per Apostolicas Litteras Unam Sanctam sollemniter docuit (cfr. Corp. Iur. Can. Extr. comm. 1, 8, 1), idque subinde Successores eius iterare non desiere unquam.
Periculoso igitur in errore ii versantur, qui se Christum Ecclesiae Caput amplecti posse existimant, licet eius in terris Vicario fideliter non adhaereant. Sublato enim adspectabili hoc Capite, ac diffractis conspicuis unitatis vinculis, mysticum Redemptoris Corpus ita obscurant ac deformant, ut ab aeternae quaerentibus salutis portum iam nec videri, neque inveniri queat.
Quae autem Nos heic de universali Ecclesia diximus, id de peculiaribus etiam asseverari debet christianorum communitatibus, cum Orientalibus, tum Latinis, ex quibus una constat ac componitur Catholica Ecclesia: quandoquidem et ipsae a Christo Iesu proprii uniuscuiusque Episcopi voce potestateque reguntur. Quamobrem sacrorum Antistites non solum eminentiora universalis Ecclesiae membra habendi sunt, ut qui singulari prorsus nexu iunguntur cum divino totius Corporis Capite, atque adeo iure vocantur « partes membrorum Domini primae » (S. Greg. Magn. Moral. 14, 35, 43 — Migne PL 75 col. t o6 z); sed, ad propriam cuiusque Dioecesim quod spectat, utpote veri Pastores assignatos sibi greges singuli singulos Christi nomine pascunt ac regunt (cfr. Conc. Vat. Const. de Eccl. cap. 3); id tamen dum faciunt, non plane sui iuris sunt, sed sub debita Romani Pontificis auctoritate positi, quamvis ordinaria iurisdictionis potestate fruantur, immediate sibi ab eodem Pontifice Summo impertita. Quapropter, ut Apostolorum ex divina institutione successores (cfr. Cod. Iur. Can. can. 329, I), a populo venerandi sunt; ac magis quam huius mundi moderatoribus, etiamsi altissimis, illud Episcopis, utpote Spiritus Sancti chrismate ornatis, convenit effatum: «Nolite tangere Christos meos »( I Paral. 16, 22, Ps. 104, 15).
Itaque summo Nos maerore afficimur, cum Nobis affertur, non paucos e Nostris in Episcopatu Fratribus, idcirco quod facti sint forma gregis ex animo (cfr. 1 Petr. 5, 3), ac sacrum sibi traditum « fidei depositum » (cfr. I Tim. 6, 20) strenue, ut addecet, fideliterque custodiant; idcirco quod sanctissimas leges urgeant, in animis hominum divinitus insculptas, ac sibi creditum gregem, supremi Pastoris exemplo, adversus rapaces Iupos tutentur, non modo in semetipsos illatas insectationes vexationesque perpeti, sed — quod crudelius ipsis graviusque est — in oves etiam suis curis commissas, in apostolici laboris socios, ac vel in ipsas virgines Deo sacratas. Eiusmodi Nos iniuriam, utpote Nobismet ipsis inustam reputantes, Decessoris Nostri imm. rec. Gregorii Magni grandiloquam sententiam iteramus : Honor Noster universalis Ecclesiae est honor; honor Noster solidus Fratrum Nostrorum est vigor; ac tunc Nos vere honorati sumus, cum singulis quibusque debitus honor non negatur (cfr. Ep. ad Eulog. 30 — Migne PL 77 col. 933).
Nec tamen putandum est, Christum Caput, cum tam sublimi in loco sit positum, opem non requirere Corporis. Etenim de mystico quoque hoc Corpore illud asseverandum est, quod Paulus de humana concretione asseverat :« Non potest dicere . . . caput pedibus: non estis mihi necessarii » (I Cor. 12, 21). Liquido utique patet christifideles divini Redemptoris ope omnino egere, cum ipse dixerit :« Sine me nihil potestis facere » (Io. 15, 5), et cum ex Apostoli sententia, omne mystici huius Corporis incrementum in aedificationem sui ex Christo Capite sit (cfr. Eph. 4, 16; Col. 2, 19). Attamen hoc quoque retinendum est, quamvis mirandum prorsus videatur, Christum nempe requirere membra sua. Idque primo quidem, quatenus Iesu Christi persona a Summo geritur Pontifice, qui ne pastoralis officii onere obruatur, alios non paucos in sollicitudinis suae parmtes vocare debet, ac cotidie est totius comprecantis Ecclesiae adiutorio relevandus. Ac praeterea Servator noster, prout ipse per se non adspectabili modo Ecclesiam regit, a mystici vult sui Corporis membris adiuvari in exsequendo Redemptionis opere. Quod tamen non ex eius indigentia debilitateque accidit, sed ex eo potius quod ipsemet ad maiorem intemeratae suae Sponsae honorem rem ita disposuit. Dum enim in Cruce emoriens, immensum Redemptionis thesaurum Ecclesiae suae, nihil ea conferente, dilargitus est; ubi de eiusmodi thesauro distribuendo agitur, id efficiendae sanctitatis opus non modo cum incontaminata sua Sponsa communicat, sed ex eius etiam opera vult quodammodo oriri. Tremendum sane mysterium, ac satis numquam meditatum : multorum nempe salutem a mystici Iesu Christi Corporis membrorum precibus voluntariisque afflictationibus, ab iisdem hac de causa susceptis, pendere, et ab adiutrice Pastorum ac fidelium, imprimisque patrum matrumque familias opera, quam iidem divino Servatori nostro quasi sociam praestare debeant.
In praesens autem rationibus modo expositis, quibus eruitur Christum Dominum socialis sui Corporis Caput esse vocandum, tres aliae adiciendae sunt, quae et ipsae intimis nexibus divinciuntur.
Initium sumimus ex invicem conformata ratione, quam inter Caput et corpus intercedere videmus, cum eiusdem naturae exsistant. Quam ad rem animadvertendum est naturam nostram, quamvis inferior sit angelica, ex Dei tamen bonitate angelorum naturam evincere :« Christus enim, ut dicit Aquinas, est Caput angelorum. Nam Christus praeest angelis etiam secundum humanitatem . . . Item etiam secundum quod homo angelos illuminat et in eis influit. Quantum autem ad naturae conformitatem, Christus non est Caput angelorum, quia non angelos apprehendit, sed — secundum Apostolum — semen Abrahae »(Comm. in Ep. ad Eph. cap. I lect. 8; Hebr. 2, 16-17). Nec solum naturam nostram apprehendit Christus, sed in fragili etiam, patibili mortalique corpore consanguineus noster factus est. At si, Verbum « semetipsum exinanivit, formam servi accipiens » (Phil. 2, 7), hoc ea quoque de causa egit, ut suos secundum carnem fratres consortes faceret divinae naturae (cfr. 2 Petr. I, 4), cum in terrestri exsilio per sanctitatis effectricem gratiam, tum in caelesti patria per sempiternam assequendam beatitatem. Idcirco enim Aeterni Patris Unigenitus filius hominis esse voluit, ut nos conformes efficeremur imagini Filii Dei (cfr. Rom. 8, 29), ac renovaremur secundum imaginem illius, qui creavit nos (cfr. Col. 3, 10). Ii igitur omnes, qui christiano nomine gloriantur, non modo divinum Servatorem nostrum, veluti excelsum perfectissimumque virtutum omnium exemplar intueantur, sed per sollertem etiam peccatorum fugam sanctimoniaeque exercitionem studiosissimam, ita eius doctrinam ac vitam suis moribus exprimant, ut cum Dominus apparuerit, in gloria similes ei fiant, videntes eum sicuti est (cfr. I Io. 3, 2).
Quemadmodum autem singula membra sibi adsimulata vult Christus, ita totum etiam Ecclesiae Corpus. Quod profecto evenit, cum ipsa, Conditoris sui vestigiis insistens, docet, regit, divinumque sacrificium immolat. Ipsa praeterea, dum evangelica consilia amplectitur, Redemptoris paupertatem, obedientiam, virginitatemque in se refert. Ipsa per multiplicia variaque instituta, quibus veluti monilibus ornatur, Christum quodammodo commonstrat, vel in monte contemplantem, vel concionantem ad populos; vel sanantem aegros et saucios, ac peccatores ad frugem bonam convertentem, vel denique bene facientem omnibus. Nihil igitur mirum si eadem, quamdiu hisce in terris degit, insectationibus quoque, vexationibus doloribusque, Christum imitando, afficiatur.
Ac praeterea idcirco Ecclesiae Caput habendus est Christus, quod supernorum munerum plenitudine perfectioneque cum praestet, ex eiusmodi plenitudine mysticum eius Corpus haurit. Sicut enim — quod plures Patres animadvertunt mortalis nostri corporis caput sensibus omnibus pollet, dum ceterae concretionis nostrae partes tactu solummodo fruuntur, ita quae in societate christiana virtutes sunt, quae dona, quae charismata, ea omnia in eius Capite Christo perfectissime renident. « In ipso complacuit omnem plenitudinem inhabitare » (Col. I, 19). Eum superna ea munera exornant, quae hypostaticam unionem comitantur: siquidem in eo Spiritus Sanctus habitat cum tali gratiarum plenitūdine, ut maior intellegi nequeat. Ei data est « potestas omnis carnis » (cfr. Io. 17, 2); uberrimi in eo sunt « omnes thesauri sapientiae et scientiae » (Col. 2, 3). Eaque etiam, quam visionis scientiam vocant, ita in eo viget ut tam ambitu quam claritate beatam id genus scientiam prorsus exsuperet sanctorum omnium caelitum. Ac denique tam ipse est plenus gratiae et veritatis, ut de inexhausta plenitudine eius nos omnes accipiamus (cfr. Io. I. 14-16).
Haec autem illius discipuli verba, quem singulari caritate diligebat Iesus, ad extremam edisserendam rationem Nos movent, e qua quidem peculiari quodam modo evincitur Christum Dominum mystici sui Corporis Caput esse asseverandum. Sicut scilicet nervi in omnes nostri corporis artus e capite diffunduntur, iisdemque sentiendi seseque movendi facultatem impertiunt, ita Servator noster vim virtutemque suam in Ecclesiam immittit, qua fit ut res divinae et illustrius a christifidelibus cognoscantur et appetantur avidius. Ex eo profluit in Ecclesiae Corpus omnis lux, qua credentes divinitus illustrantur, omnisque gratia, qua sancti fiunt, sicut ipse sanctus est.
Universam Ecclesiam suam illuminat Christus; quod quidem ex pene innumeris Sacrarum Litterarum sanctorumque Patrum locis comprobatur. « Deum nemo vidit unquam : unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit » (cfr. Io. I, 18). Veniens a Deo magister (cfr. Io. 3, 2), ut testimonium perhiberet veritati (cfr. Io. 18, 37), primaevam Apostolorum Ecclesiam ita sua luce illustravit, ut Apostolorum princeps exclamaret: «Domine, ad quem ibimus? verba vitae aeternae habes » (cfr. Io. 6, 68): Evangelistis e caelo ita adfuit, ut tamquam membra Christi illud operati sint, quod veluti dictante Capite cognoverunt (cfr. S. Aug. De cons. evang. I, 35, 54 — Migne PL 34 col. 1070). Atque etiam hodie nobis, hoc in terrestri exsilio commorantibus, est auctor fidei, sicut in patria consummator (cfr. Hebr. 12, 2). Ipse est qui in fideles lumen fidei infundit; ipse qui Pastores et Doctores, imprimisque suum in terris Vicarium, supernis scientiae, intellectus, sapientiaeque donis divinitus ditat, ut fidei thesaurum fideliter adservent, strenue defendant, pie diligenterque explicent atque corroborent; ipse denique est, qui, etsi non visus, Ecclesiae Conciliis praesidet atque praelucet (cfr. S. Cyr. Alex. Ep. 55 de Symb — Migne PG 77 col. 293).
Sanctitatis auctor est atque effector Christus. Nullus siquidem salutaris actus haberi potest, qui ex eo, tamquam e superno fonte, non profluat. «Sine me, inquit, nihil potestis facere » (cfr. Io. 15, 5). Si, ob admissa perpetrata, animi dolore paenitentiaque movemur, si filiorum timore ac spe ad Deum convertimur, ipsius semper virtute ducimur. Gratia et gloria ex inexhausta eius plenitudine oriuntur. Eminentiora praesertim mystici sui Corporis membra, consilii, fortitudinis, timoris pietatisque donis Servator noster continenter munerat, ut totum Corpus magis in dies magisque vitae sanctitate integritateque augeatur. Et quando Ecclesiae Sacramenta externo ritu administrantur, ipsemet effectum in animis operatur (cfr. S. Thom. 3ª q. 64 a. 3). Itemque ipse est, qui redemptos nutriens propria carne et sanguine, concitatos ac turbidos animi motus sedat; ipse est, qui gratias auget assequendamque animorum corporumque gloriam praeparat. Quos quidem divinae bonitatis thesauros, mystici sui Corporis membris non modo idcirco impertire dicendus est, quod eos, tam eucharistica hostia in terris, quam clarificata in coelis, ostensione vulnerum precumque effusione a Patre Aeterno efflagitat, sed idcirco etiam quod singulis singulas gratias « secundum mensuram donationis Christi » (Eph. 4, 7), eligit, determinat, distribuit. Ex quo consequitur ut a Divino Redemptore, tamquam ex capitale fonte vim hauriens, « totum corpus compactum et conn;exum per omnem iuncturam subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscuiusque membri, augmentum corporis faciat in aedificationem sui in caritate » (Eph. 4, 16; cfr. Col. 2, 19).
* * *
Quae supra exposuimus, Venerabiles Fratres, modum presse breviterque explanantes, quo Christus Dominus ex divina plenitudine sua in Ecclesiam vult ubera sua dona influant, ut eadem sibimet ipsi quam maxime adsimuletur, haud parum profecto conferunt ad tertiam illam edisserendam rationem, ex qua etiam eruitur cur sociale Ecclesiae Corpus nomine Christi decoretur: quae quidem in eo ponitur, quod Servator noster ab se conditam societatem ipse divinitus sustentat.
Ut acute subtiliterque Bellarminus (cfr. De Rom. Pont. I, 9; De Concil. 2, 19) animadvertit, haec Corporis Christi nominatio non ex eo solummodo explicanda est, quod Christus mystici sui Corporis Caput est dicendus, sed ex eo etiam quod ita Ecclesiam sustinet, et ita in Ecclesia quodammodo vivit, ut ipsa quasi altera Christi persona exsistat. Quod quidem gentium Doctor ad Corinthios scribens affirmat, cum, nihil aliud adi.iciens, « Christum » Ecclesiam vocat (cfr. I Cor. 12, 12), ipsum profecto Magistrum imitatus, qui eidem Ecclesiam insectanti adclamaverat ex alto :« Saule, Saule, cur me persequeris? » (cfr. Act. 9, 4; 22, 7; 26, 14). Quin immo si Nysseno credimus, saepius ab Apostolo Ecclesia « Christus » nuncupatur (cfr. S. Greg. Nyss. De vita Moysis — Migne PG 44 col. 385); nec ignotum vobis est, Venerabiles Fratres, illud Augustini effatum : « Christus Christum praedicat » (cfr. Serm. 354, I—Migne PL 39 col. 1563).
Nobilissima tamen eiusmodi appellatio non ita accipienda est, ac si ineffabile illud vinculum, quo Dei Filius concretam assumpsit humanam naturam, ad universam pertineat Ecclesiam ; sed in eo posita est, quod Servator Noster bona maxime sibi propria ita cum Ecclesia sua communicat, ut haec secundum totam vitae suae rationem, tam adspectabilem quam arcanam, Christi imaginem quam perfectissime exprimat. Nam per iuridicam, ut aiunt, missionem qua Divinus Redemptor Apostolos in mundum misit, sicut ipse missus erat a Patre (cfr. Io. 17, 18 et 20, 21), ipse est, qui per Ecclesiam baptizat, docet, regit, solvit, ligat, offert, sacrificat.
Ea vero altiore donatione, interna ac sublimi prorsus, quam supra attigimus, Capitis scilicet rationem describentes inlluendi in membra sua, Christus Dominus Ecclesiam superna sua vita vivere iubet, totum eius Corpus divina virtute sua permeat. et singula membra secundum locum, quem in Corpore occupant, eo fere modo alit ac sustentat, quo cohaerentes sibi palmites vitis nutrit facitque frugiferos (cfr. Leo XIII Sapientiae Christianae: A. S. S. XXII p. 392 : Satis cognitum: Ibidem XXVIII p. 710).
Quodsi divinum hoc, a Christo datum, vitae virtutisque principium attente consideramus, prout ipsum fontem constituit cuiusvis doni gratiaeque creatae, facile intellegimus illud nihil aliud esse nisi Paraclitum Spiritum, qui a Patre Filioque procedit, quique peculiari modo « Spiritus Christi » seu « Spiritus Filii » dicitur (Rom. 8, 9; 2 Cor. 3, 17; Gal. 4, 6). Hoc enim gratiae veritatisque Flamine Filius Dei in ipso intaminato Virginis sinu animam suam ornavit; hic Spiritus in deliciis habet in almo Redemptoris animo tamquam in templo suo dilectissimo habitare; hunc Spiritum proprio effuso cruore Christus nobis in Cruce promeruit; hunc denique super Apostolos efflans, Ecclesiae ad peccata remittenda largitus est (cfr. Io. 20, 22); ac dum Christus solummodo hunc Spiritum non ad mensuram accepit (cfr. Io. 3, 34), membris tamen mystici Corporis non nisi secundum mensuram donationis Christi ex ipsius Christi plenitudine impertitur (cfr. Eph.1, 8; 4, 7). Ac postquam Christus in Cruce clarificatus est, eius Spiritus cum Ecclesia uberrima effusione communicatur, ut ipsa eiusque singula membra magis in dies magisque Servatori nostro adsimulentur. Spiritus Christi est, qui nos adoptivos Dei filios effecit (cfr. Rom. 8, 14-17; Gal. 4, 6-7), ut aliquando « omnes revelata facie gloriam Domini speculantes, in eandem imaginem transformemur a claritate in claritatem » (cfr. 2 Cor. 3, 18).
Huic autem Christi Spiritui tamquam non adspectabili principio id quoque attribuendum est, ut omnes Corporis partes tam inter sese, quam cum excelso Capite suo coniungantur, totus in Capite cum sit, totus in Corpore, totus in singulis membris; quibus pro diversis eorum muneribus atque officiis, pro maiore vel minore, quo fruuntur spiritualis sanitatis gradu, diversis rationibus praesens est atque adsistit. Ille est, qui caelesti vitae halitu in omnibus corporis partibus cuiusvis est habendus actionis vitalis ac reapse salutaris principium. Ille est, qui licet per se ipse in omnibus membris habeatur, in iisdemque divinitus agat, in inferioribus tamen etiam per superiorum ministerium operatur; ille denique est, qui dum Ecclesiae nova semper in dies, sua afflante gratia, incrementa parit, membra tamen, a Corpore omnino abscissa, renuit sanctitatis gratia inhabitare. Quam quidem Iesu Christi Spiritus praesentiam operationemque sapientissimus Decessor Noster imm. mem. Leo XIII Encyclicis Litteris Divinum illud per haec verba presse nervoseque significavit :« Hoc affirmare sufficiat, quod cum Christus Caput sit Ecclesiae, Spiritus Sanctus sit eius anima »(A. S. S. XXIX p. 650).
Si vero vitalem illam vim virtutemque, qua tota Christianorum communitas a Conditore suo sustentatur, iam non in semet ipsa, sed in creatis, qui inde oriuntur, effectibus spectamus, in caelestibus ea muneribus consistit, quae Redemptor noster una cum Spiritu suo Ecclesiae impertit, unaque cum Spiritu suo, supernae lucis dator sanctitatisque effector, operatur. Ecclesia igitur haud aliter ac sancta eius omnia membra, grandem hanc Apostoli sententiam sibi sumere potest : « Vivo autem : iam non ego; vivit vero in me Christus » (Gal. 2, 20).
Haec Nostra de « Capite mystico »(cfr. S. Ambros. De Elia et ieiun. 10, 36-37 et In Ps. 118 Serm. 20, 2 — Migne PL 14 col. 710 et 15 col. 1483} facta eloquia imperfecta quidem manerent, si non paucis saltem attingeremus hanc eiusdem Apostoli sententiam :« Christus Caput est Ecclesiae: Ipse Salvator Corporis eius » (Eph. 5, 23). Hisce enim verbis postrema indicatur ratio, cur Corpus Ecclesiae Christi nomine donetur. Est nempe Christus huius Corporis divinus Servator. Ipse enim iure meritoque a Samaritanis praedicatur « Salvator mundi » (Io. 4, 42); immo absque ullo dubio dicendus est « Salvator omnium »; quamvis cum Paulo sit addendum :« maxime fidelium » (cfr. 1 Tim. 4, 10). Prae aliis videlicet omnibus, membra sua, quae Ecclesiam constituunt, acquisivit sanguine suo (Act. 20, 28). Haec tamen, cum supra de Ecclesia e Cruce orta, de Christo lucis datore effectoreque sanctitatis, deque eodem mystici sui Corporis sustentatore, enucleate satis scripserimus, non est cur amplius explanemus, sed cur potius omnes, immortales grates agentes Deo, demisso intentoque animo meditemur. Quod autem Servator noster, olim e Cruce pendens, inchoavit, id perpetuo continenterque in caelesti beatitate peragere non desinit :« Caput nostrum, ait Augustinus, interpellat pro nobis: alia membra recipit, alia flagellat, alia mundat, alia consolatur, alia creat, alia vocat, alia revocat, alia corrigit. alia redintegrat » (Enarr. in Ps. 85, 5— Migne PL 37 col. 1085). Nos autem omnes Christo in salutifero hoc opere debemus sociam praestare operam, « qui ex uno et per unum salvamur et salvamus » (S. Clem. Alex. Strom. 7, 2 — Migne PG 9 col. 413).
* * *
Iam nunc, Venerabiles Fratres, ad illud edisserendum gradum faciamus, per quod quidem in sua luce ponere cupimus Christi Corpus, quod est Ecclesia, mysticum esse appellandum. Appellationem eiusmodi, quae iam in plurium aetatis veteris scriptorum usu habetur, haud pauca Summorum Pontificum documenta comprobant. Non autem una de causa haec vox adhibenda est; quandoquidem per illam sociale Ecclesiae Corpus, cuius Christus Caput est ac moderator, internosci potest a physico eius Corpore, quod e Deipara Virgine natum nunc ad patris dexteram sedet, velisque Eucharisticis delitescit; ac discerni item potest, quod ob hodiernos errores maioris momenti est, a naturali quovis corpore sive physico, sive, ut aiunt, morali.
Dum enim in naturali corpore unitatis principium ita partes iungit, ut propria, quam vocant, subsistentia singulae prorsus careant; contra in mystico Corpore mutuae coniunctionis vis, etiamsi intima, membra ita inter se copulat, ut singula omnino fruantur persona propria. Accedit quod, si totius et singulorum membrorum mutuam inter se rationem consideramus, in physico quolibet viventi corpore totius concretionis emolumento membra singula universa postremum unice destinantur, dum socialis quaelibet hominum compages, si modo ultimum utilitatis finem inspicimus, ad omnium et uniuscuiusque membri profectum, utpote personae sunt, postremum ordinantui. Itaque — ut ad rem nostram regrediamur — sicuti Aeterni Patris Filius ob sempiternam omnium nostrum salutem de caelo descendit, ita Corpus Ecclesiae condidit divinoque Spiritu ditavit ad immortalium procurandam assequendamque animarum beatitatem, secundum illud Apostoli :« Omnia enim vestra sunt; vos autem Christi; Christus autem Dei » (1 Cor. 3, 28; Pius XI Divini Redemptoris: A. A. S. 1937 p. 8o). Ut enim Ecclesia in bonum conformatur fidelium, ita in Dei et quem ipse misit Christi Iesu gloriam destinatur.
Quodsi mysticum comparamus cum morali, ut aiunt, corpore, tum etiam animadvertendum est non leve quiddam interesse, sed aliquid summi momenti inter utrumque summaeque gravitatis. In hoc enim, quod morale vocant, nihil aliud est unitatis principium, nisi finis communis, communisque omnium in eundem finem per socialem auctoritatem conspiratio; dum in mystico, de quo agimus, Corpore conspirationi huic internum aliud adiungitur principium, quod tam in universa compage, quam in singulis eius partibus reapse exsistens virtuteque pollens, talis est excellentiae, ut ratione sui omnia unitatis vincula, quibus vel physicum vel morale corpus copuletur, in immensum prorsus evincat. Hoc est, ut supra diximus, aliquid non naturalis, sed superni ordinis, immo in semet ipso infinitum omnino atque increatum: Divinus nempe Spiritus, qui, ut ait Angelicus, « unus et idem numero, totam Ecclesiam replet et unit » (De Veritate q. 29 a. 4 c).
Recta igitur vocis huius significatio non mentem revocat, Ecclesiam, quae perfecta genere suo societas haberi debet, non ex socialibus solummodo ac iuridicis elementis rationibusque constare. Ea nimirum longe praestantior est quam quaelibet aliae hominum communitates (cfr. Leo XIII Sapientiae christianae: A. S. S. XXII p. 392); quibus quidem sic antecedit, ut gratia naturam exsuperat, rebusque caducis omnibus immortalia sunt praestabiliora (cfr. Leo XIII Satis cognitum: A. S. S. XXVIII p. 724). Id genus communitates, imprimisque Civilis Societas, utique non spernendae sunt, nec parvi habendae; verumtamen in earum rerum ordine non tota Ecclesia est, sicut in mortalis corporis nostri concretione, non totus homo (cfr. Ibidem p. 710). Quamvis enim iuridicae rationes, quibus Ecclesia etiam innititur atque componitur, ex divina oriantur a Christo data constitutione, ad supernumque finem assequendum conferant, id tamen, quo christiana societas ad gradum evehitur, qui omnem naturae ordinem prorsus evincit, Redemptoris nostri Spiritus est, qui ceu fons gratiarum, donorum, ac charismatum omnium, perpetuo et intime Ecclesiam replet et in ea operatur. Siquidem, quemadmodum mortalis nostri corporis compages mirificum utique est Creatoris opus, sed quam longissime distat ab excelsa animi nostri dignitate: sic socialis christianae reipublicae structura, quamvis divini Architecti sui sapientiam praedicet, aliquid tamen inferioris omnino ordinis est, ubi cum spiritualibus donis comparatur, quibus eadem ornatur ac vivit, cum eorumque divino fonte.
Ex iis, quae adhuc, Venerabiles Fratres, vobis scribendo explanandoque persecuti sumus, omnino patet gravi eos in errore versari, qui ad arbitrium suum quasi latentem minimeque conspicuam fingant Ecclesiam ; itemque qui eam perinde habeant atque institutum quoddam humanum cum certa quadam disciplinae temperatione externisque ritibus, at sine supernae vitae communicatione (cfr. Ibidem p. 710). Dum contra, sicut Christus Ecclesiae Caput et exemplar, «non omnis est, si in eo vel humana dumtaxat spectetur natura visibilis. . ., vel divina tantummodo natura invisibilis. . . , sed unus est ex utraque et in utraque natura . . .: sic Corpus eius mysticum » (cfr. Ibidem p. 710), quandoquidem Dei Verbum humanam naturam assumpsit doloribus obnoxiam, ut adspectabili societate condita et divino sanguine consecrata, « per visibilem gubernationem ad invisibilia homo revocaretur » (S. Thom. De Veritate q. 29 a. 4 ad 3).
Quapropter funestum etiam eorum errorem dolemus atque improbamus, qui commenticiam Ecclesiam sibi somniant, utpote societatem quandam caritate alitam ac formatam, cui quidem — non sine despicientia — aliam opponunt, quam iuridicam vocant. At perperam omnino eiusmodi distinctionem inducunt: non enim intellegunt divinum Redemptorem eadem ipsa de causa conditum ab se hominum coetum, perfectam voluisse genere suo societatem constitutam, ac iuridicis omnibus socialibusque elementis instructam, ut nempe salutiferum Redemptionis opus hisce in terris perennaret (Conc. Vat. Sess. IV Const. dogm. de Eccl. prol.); et ad eundem finem assequendum caelestibus eam voluisse donis ac muneribus a Paraclito Spiritu ditatam. Eam utique Aeternus Pater voluit « regnum Filii dilectionis suae » (Col. 1, 13); attamen reapse regnum, in quo nimirum credentes omnes plenum praestarent intellectus voluntatisque suae obsequium (Conc. Vat. Sess. IV Const. de fide cath. cap. 3), ac demisso obedientique animo ei sese confirmarent, qui pro nobis « factus est obediens usque ad mortem » (Phil. 2, 8). Nulla igitur veri nominis oppositio vel repugnantia haberi potest inter invisibilem, quam vocant, Spiritus Sancti missionem, ac iuridicum Pastorum Doctorumque a Christo acceptum munus; quippe quae, ut in nobis corpus animusque — se invicem compleant ac perficiant, et ab uno eodemque Servatore nostro procedant, qui non modo divinum afflato halitum dixit :« Accipite Spiritum Sanctum » (Io. 20, 22), sed etiam clara voce imperavit: «Sicut misit me Pater, et ego mitto vos » (Io. 20, 21); itemque :« Qui vos audit, me audit » (Luc. 10, 16).
Quodsi in Ecclesia aliquid cernitur, quod humanae arguit conditionis nostrae infirmitatem, id quidem non iuridicae est eius constitutioni attribuendum, sed lamentabili potius singulorum ad malum proclivitati, quam idcirco divinus eius Conditor in altioribus etiam mystici sui Corporis membris esse patitur, ut et ovium Pastorumque virtus comprobetur, et in omnibus increscant christianae fidei promerita. Christus enim, ut supra diximus, ex constituto a se coetu seclusos noluit peccatores; si igitur nonnulla membra spiritualibus morbis laborant, non est cur erga Ecclesiam nostrum minuamus amorem, sed cur potius erga eius membra pietatem adaugeamus.
Utique absque ulla labe refulget pia Mater in sacramentis, quibus filios procreat et alit; in fide, quam nulla non tempore intaminatam servat; in legibus sanctissimis, quibus omnes iubet, consiliisque evangelicis quibus admonet; in coelestibus denique donis et charismatis, per quae innumera parit, inexhausta sua fecunditate (cfr. Conc. Vat. Sess. III Const. de fide catholica cap. 3) martyrum, virginum confessorumque agmina. Attamen eidem vitio verti nequit, si quaedam membra vel infirma vel saucia languescant, quorum nomine cotidie ipsa Deum deprecatur :« Dimitte nobis debita nostra », quorumque spirituali curae, nulla interposita mora, materno fortique animo incumbit.
Cum igitur « mysticum » Iesu Christi Corpus nuncupamus, per ipsam huius vocis significationem gravissime admonemur. Quae quidem monita in hisce S. Leonis verbis quodammodo resonant :« Agnosce, o Christiane, dignitatem tuam, et divinae consors factus naturae, noli in veterem vilitatem degeneri conversatione redire. Memento cuius Capitis et cuius Corporis sis membrum » (Serm. 21, 3 - Migne PL 14 col. 192-193).
* * *
Placet in praesens, Venerabiles Fratres, peculiarissimo modo verba facere de nostra cum Christo in Ecclesia Corpore coniunctione, quae si — ut iure meritoque Augustinus ait (cfr. S. Aug. Contra Faust. 21, 8 - Migne PL 42 co1. 392) — res grandis est, arcana atque divina, hac eadem tamen de causa saepenumero contingit, ut a nonnullis perperam intellegatur atque explicetur. Imprimis patet eam arctissimam esse : nam in Sacris Litteris non modo casti connubii vinculo adsimulatur, et cum vitali palmitum vitisque unitate, nostrique corporis compagine comparatur (cfr. Eph. 5, 22-23; Io. 15, 1-5; Eph. 4, 16); sed etiam tam intima exhibetur, ut — secundum illud Apostoli :« Ipse ( Christus) est Caput Corporis Ecclesiae » (Col. I, 18) — perantiqua perpetuoque a Patribus tradita documenta doceant, divinum Redemptorem cum suo sociali Corpore unam dumtaxat constituere mysticam personam, seu ut Augustinus ait: Christum totum (cfr. Enarr. in Ps. 17, 51 et 90, 2, I— Migne PL 36 col. 154 et 37 col. 1159). Quin immo ipse Servator noster in sacerdotali sua oratione eiusmodi coagmentationem cum miranda illa unitate, qua Filius est in Patre et Pater in Filio, conferre non dubitavit (Io. 17, 21-23).
Nostra autem, quae in Christo est et cum Christo compages, primo loco ex eo constat, quod cum christiana respublica ex Conditoris sui voluntate sociale exsistat perfectumque Corpus, idcirco in ea copulatio insit oportet membrorum omnium ob eorum in eundem finem conspirationern. Quo autem nobilior est finis, ad quem haec conspiratio contendit, quo divinior est fons ex quo eadem procedit, eo excelsior procul dubio evadit unitas. Iam vero altissimus finis est: continuata nempe ipsius Corporis membrorum sanctificatio in gloriam Dei et Agni, qui occisus est (Apoc. 5, 12-13). Fons autem divinissimus: non modo scilicet Aeterni Patris placitum, studiosaque Servatoris nostri voluntas, sed internus etiam Sancti Spiritus in mentes animosque nostros afflatus atque appulsus. Si enim ne minimus quidem actus, qui ad salutem conducat, elici potest, nisi in Spiritu Sancto, quomodo possunt innumerae cuiusvis gentis, cuiusvis stirpis multitudines in supremam unius trinique Numinis gloriam communi consilio conspirare, nisi ex illius virtute, qui a Patre Filioque uno aeternoque efflatur amore?
Quoniam vero, ut supra diximus, sociale eiusmodi Christi Corpus ex Conditoris sui voluntate adspectabile esse debet, conspiratio illa membrorum omnium extrinsecus etiam sese manifestet opus est, cum per eiusdem fidei professionem, tum per eorundem communionem sacrorum, per eiusdemque participationem sacrificii, tum denique per actuosam earundem legum observantiam. Idque praeterea omnino necessarium est, ut in oculis omnium conspicuum adsit supremum Caput, a quo mutua invicem adiutrix omnium opera ad propositum assequendum finem efficienter dirigatur: Iesu Christi dicimus in terris Vicarium. Quemadmodum enim divinus Redemptor Paraclitum misit veritatis Spiritum, qui suas partes agens (cfr. Io. 14, 16 et 26), arcanam sumeret Ecclesiae gubernationem, ita Petro eiusque Successoribus mandavit, ut suam in terris gerentes personam perspicibilem quoque christianae reipublicae moderationem agerent.
Iuridicis autem hisce vinculis, quae iam ratione sui sufficiunt, ut cuiusvis alius, etsi supremae, humanae societatis nexus longe exsuperentur, alia necesse est accedat unitatis ratio ob tres illas virtutes, quibus nos inter et cum Deo arctissime copulamur: christianam inquimus fidem, spem caritatemque.
Siquidem « unus Dominus, ut admonet Apostolus, una fides » (Eph. 4, 5) ea nimirum fides, qua uni Deo adhaeremus et ei, quem misit, Iesu Christo (cfr. Io. 17, 8). Quam intime vero hac fide obstringamur Deo, verba discipuli docent, quem Iesus peculiari modo diligebat :« Quisquis confessus fuerit, quoniam Iesus est Filius Dei, Deus in eo manet et ipse in Deo » (I Io. 4, 15). Nec minus inter nos et cum divino Capite nostro christiana hac fide copulamur. Nam quotquot credentes sumus, «habentes... eundem spiritum fidei » (2 Cor. 4, 13) eadem Christi luce collustramur, eodem Christi pabulo enutrimur, eademque Christi auctoritate et magisterio regimur. Quodsi idem in omnibus fidei spiritus virescit, omnes quoque eandem vitam « in fide vivimus Filii Dei, qui dilexit nos et tradidit semet ipsum pro nobis » (cfr. Gal. 2, 20); et Christus Caput nostrum vivida fide in nobis susceptus et habitans in cordibus nostris (cfr. Eph. 3, 17), sicut fidei nostrae est auctor, ita erit et consummator (cfr. Hebr. 12, 2).
Sicut autem per fidem hisce in terris Deo ut veritatis fonti adhaeremus, ita eum christianae spei virtutem appetimus ut fontem beatitatis, « exspectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei » (Tit. 2, 13). Ob commune autem illud caelestis Regni desiderium, quo heic manentem civitatem habere renuimus, sed futuram inquirimus (cfr. Hebr. 13, 14), supernamque gloriam, anhelamus, gentium Apostolus dicere non dubitavit :« Unum Corpus et unus Spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae » (Eph. 4, 4); immo Christus in nobis veluti spes gloriae residet (cfr. Col. 1, 27).
At si fidei et spei nexus, quibus cum Divino Redemptore nostro in mystico eius Corpore iungimur, magnae sunt gravitatis maximique momenti, non minoris profecto gravitatis efficientiaeque sunt vincula caritatis. Namque, si etiam in rerum natura aliquid praestantissimum est amor, ex quo vera amicitia ducitur, quid de superno illo amore dicendum, qui ab ipso Deo in animos infunditur nostros? « Deus caritas est, et qui manet in caritate, in Deo manet et Deus in eo »( 1 Io. 4, 16). Quae quidem caritas id efficit quasi ex constituta a Deo lege, ut in nos amantes eum redamantem descendere iubeat, secundum illud :« Si quis diligit me . . ., et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus » (Io. 14, 28). Caritas igitur omni alia virtute arctius nos coniungit cum Christo, cuius caelesti ardore inflammati, tot Ecclesiae filii gavisi sunt pro eo contumeliam pati, et ad supremum usque vitae halitum sanguinisque effusionem, quaelibet, etsi maxime ardua, obire atque evincere. Quapropter divinus Servator noster hisce verbis vehementer nos adhortatur :« Manete in dilectione mea ». Et quandoquidem caritas ieiuna res est ac prorsus vacua, si bonis operibus non panditur et quodammodo efficitur, idcirco haec continuo subiungit : « Si praecepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea; sicut et ego Patris mei praecepta servavi et maneo in eius dilectione »(Io. 15, 9-10).
Huic tamen erga Deum, erga Christum amori caritas in proximos respondeat oportet. Siquidem quomodo asseverare possumus divinum nos Redemptorem diligere, si eos oderimus, quos ipse ut mystici sui Corporis membra faceret, pretioso suo sanguine redemit? Quamobrem ita ille nos admonet, quem prae ceteris Christus dilexit Apostolus :« Si quis dixerit quoniam diligo Deum, et fratrem suum oderit; mendax est. Qui enim non diligit fratrem suum, quem videt, Deum, quem non videt, quomodo potest diligere? Et hoc mandatum habemus a Deo, ut qui diligit Deum, diligat et fratrem suum » (1 Io. 4, 20-21). Immo id etiam est affirmandum, eo magis nos fore cum Deo, cum Christo coniunctos, quo magis futuri simus alter alterius membra (Rom. 12, 5), pro invicem sollicita (1 Cor. 12, 25); sicut ex altera parte, eo magis nos fore inter nos cohaerentes caritateque copulatos, quo flagrantiore amore ad Deum divinumque Caput nostrum adstricti fuerimus.
Nos autem Unigenitus Dei Filius, iam ante mundi exordium, aeterna infinitaque cognitione sua perpetuoque amore amplexus est. Quem quidem amorem, ut adspectabili ac miranda prorsus ratione patefaceret, nostram sibi in hypostaticam unitatem adiunxit naturam; qua fit — quod candida quadam simplicitate Maximus Taurinensis animadvertit — ut « in Christo caro nostra nos diligat » (Serm. 29 —Migne PL 57 col. 594).
Eiusmodi vero amantissima cognitio, qua divinus Redemptor a primo Incarnationis suae momento nos prosecutus est, studiosam quamlibet humanae mentis vim exsuperat; quandoquidem per beatam illam visionem, qua vixdum in Deiparae sinu exceptus, fruebatur, omnia mystici Corporis membra continenter perpetuoque sibi praesentia habet, suoque complectitur salutifero amore. O mira erga nos divinae pietatis dignatio; o inaestimabilis ordo immensae caritatis! In praesepibus, in Cruce, in sempiterna Patris gloria omnia Ecclesiae membra Christus sibi conspecta sibique coniuncta habet longe clarius, longeque amantius, quam mater filium suum in gremio positum, quam quilibet semetipsum cognoscit ac diligit.
Ex hucusque allatis facile cernitur, Venerabiles Fratres, cur Paulus Apostolus tam frequenter scribat Christum esse in nobis, nosque esse in Christo. Quod quidem subtiliore quoque ratione comprobatur. Est nempe Christus in nobis, ut supra enucleate satis exposuimus, per Spiritum suum, quem nobiscum communicat, et per quem ita in nobis operatur, ut quaecumque divina a Spiritu Sancto in animis peraguntur, etiam a Christo ibi peracta dicantur oporteat (cfr. S. Thom. Comm. in Ep. ad Eph. cap. 2 lect. 5). «Si quis Spiritum Christi non habet, inquit Apostolus, hic non est eius : si autem Christus in vohis est . . ., spiritus vivit propter iustificationem » (Rom. 8, 9-10).
Ex eadem autem Spiritus Christi communicatione efficitur, ut, cum omnia dona, virtutes et charismata, quae in Capite excellenter, uberrime efficienterque insunt, in omnia Ecclesiae membra deriventur, et in iis secundum locum quem in mystici Iesu Christi Corpore occupant, in dies perficiantur, Ecclesia veluti plenitudo constituatur et complementum Redemptoris; Christus vero quoad omnia in Ecclesia quodammodo adimpleatur (cfr. S. Thom. Comm. in Ep. ad Eph. cap. I lect. 8). Quibus quidem verbis ipsam attigimus rationem, cur, secundum Augustini placita, iam breviter indicata, Caput mysticum, quod Christus est, et Ecclesia, quae hisce in terris veluti alter Christus eius personam gerit, unum novum hominem constituant, quo in salutifero Crucis opere perpetuando caelum et terra iungantur : Christum dicimus Caput et Corpus, Christum totum.
Profecto non sumus nescii, arcanae huic intellegendae explicandaeque doctrinae — quae circa nostram versatur cum Divino Redemptore coniunctionem, peculiarique modo circa Spiritus Sancti in animis inhabitationem — multa obstare velamina, quibus arcana eadem doctrina ob inquirentium mentis debilitatem quasi quadam caligine obvolvatur. At novimus etiam ex recta adsiduaque huius rei pervestigatione, atque ex variarum opinionum conflictu sententiarum concursu, si modo veritatis amor ac debitum Ecclesiae obsequium eiusmodi inquisitionem dirigant, pretiosa scatere atque exsilire lumina, quibus in sacris quoque id genus disciplinis profectus reapse habeatur. Non eos igitur improbamus, qui diversas vias rationesque ingrediantur ad tam altum attingendum et pro viribus collustrandum mirandae huius nostrae cum Christo coniunctionis mysterium. Verumtamen id omnibus commune atque inconcussum esto, si a germana velint doctrina, a rectoque Ecclesiae magisterio non aberrare : omnem nempe reiciendum esse mysticae huius coagmentationis modum, quo christifideles, quavis ratione ita creatarum rerum ordinem praetergrediantur, atque in divina perperam invadant, ut vel una sempiterni Numinis attributio de iisdem tamquam propria praedicari queat. Ac praeterea certissimum illud firma mente retineant, hisce in rebus omnia esse habenda Sanctissimae Trinitati communia, quatenus eadem Deum ut supremam efficientem causam respiciant.
Animadvertant quoque necesse est, hac in causa de occulto mysterio agi, quod in hoc terrestri exsilio, velamine quolibet detectum, omnino introspici, humanaque lingua significari numquam possit. Inhabitare quidem Divinae Personae dicuntur, quatenus in creatis animantibus intellectu praeditis imperscrutabili modo praesentes, ab iisdem per cognitionem et amorem attingantur (cfr. S. Thom. Iª q. 43 a. 3), quadam tamen ratione omnem naturam transcendente, ac penitus intima et singulari. Ad quam quidem intuendam ut parumper saltem accedamus, non illa via ac ratio neglegenda est, quam Vaticana Synodus (Sess III Const. de fide cath. cap. 4) in id genus rebus valde commendat; quae quidem ad hauriendam lucem contendens, qua Dei arcana paullisper saltem internoscantur, id assequitur, mysteria eadem inter se comparans et cum supremo fine, quo dirigantur. Opportune igitur sapientissimus Decessor Noster fel. rec. Leo XIII, cum de hac nostra cum Christo coniunctione deque Divino nos inabitante Paraclito loqueretur, ad beatam illam visionem oculos convertit, qua aliquando in caelis haec eadem mystica copulatio consummationem suam perfectionemque consequetur. « Haec mira coniunctio, inquit, quae suo nomine inhabitatio dicitur, conditione tantum seu statu ab ea discrepat, qua caelites Deus beando complectitur » (cfr. Divinum illud: A. S. S. XXIX p. 653). Qua quidem visione, modo prorsus ineffabili fas erit Patrem, Filium Divinumque Spiritum mentis oculis superno lumine auctis contemplari, divinarum Personarum processionibus aeternum per aevum proxime adsistere, ac simillimo illi gaudio beari, quo beata est sanctissima et indivisa Trinitas.
Quae autem hactenus de arctissima hac mystici Iesu Christi Corporis cum Capite suo coniunctione proposuimus, imperfecta Nobis viderentur, si heic pauca saltem de Sanctissima Eucharistia non adiiceremus, qua eiusmodi coniunctio hac in mortali vita velut ad culmen adducitur.
Voluit siquidem Christus Dominus ut haec miranda, ac numquam satis exornata laudibus coagmentatio, qua inter nos et cum divino Capite nostro iungimur, per Eucharisticum Sacrificium peculiari modo credentibus manifestaretur. In eo enim sacrorum administri non solum Servatoris nostri vices gerunt, sed totius etiam mystici Corporis singulorumque fidelium; itemque in eo christifideles ipsimet immaculatum Agnum, unius sacerdotis voce in altari praesentem constitutum, communibus votis precibus que consociati, per eiusdem sacerdotis manus Aeterno Patri porrigunt, gratissimam quidem laudis placationisque hostiam pro totius Ecclesiae necessitatibus. Et perinde ac divinus Redemptor, in Cruce moriens, semet ipsum, ut totius humani generis Caput, Aeterno Patri obtulit, ita idem « in hac oblatione munda » (Mal. I, II) non modo semet ipsum, ut Ecclesiae Caput, caelesti Patri offert, sed in semet ipso mystica etiam sua membra, quippe qui eadem omnia, debiliora quoque et infirmiora, in Corde suo amantissime includat.
Eucharistiae vero sacramentum, dum vivida et mira prorsus unitatis Ecclesiae imago exsistit, quandoquidem consecrandus panis ex multis granis oriens in unum coalescit (cfr. Didache 9, 4) — nobis ipsum supernae gratiae auctorem impertit, ut illum ex eo caritatis Spiritum hauriamus, quo non iam nostram, sed Christi vitam vivere iubeamur, et in omnibus socialis sui Corporis membris Redemptorem ipsum diligamus.
Si igitur in tristissimis, quibus hodie angimur, rerum adiunctis, plurimi habeantur, qui Christo Domino, Eucharisticis velis delitescenti, ita adhaereant, ut nec tribulatio, nec angustia, nec fames, nec nuditas, nec periculum, nec persecutio, nec gladius eos separare queant ab eius caritate (cfr. Rom. 8, 35), tum procul dubio sacra Synaxis, non sine providentis Dei consilio, postremis hisce temporibus in frequentiorem usum inde a pueritia restituta, illius fortitudinis fons evadere queat. quae haud raro christianos etiam heroas excitare ac fovere possit.
* * *
Haec sunt, Venerabiles Fratres, quae, si Christifideles pie ac recte intellegant diligenterque retineant, facilius ab illis etiam erroribus cavere possunt, qui ex difficilis huius causae investigatione, per arbitrium a quibusdam peracta, non sine magno catholicae fidei discrimine animorumque perturbatione scateant.
Non enim desunt, qui haud satis considerantes Paulum Apostolum translata tantummodo verborum significatione hac in re fuisse locutum, nec peculiares ac proprias corporis physici, moralis, mystici significationes, ut omnino oportet, distinguentes, perversum aliquod inducunt unitatis commentum; quandoquidem divinum Redemptorem et Ecclesiae membra in physicam unam personam coire et coalescere iubent, et dum hominibus divina attribuunt, Christum Dominum erroribus humanaeque in malum proclivitati obnoxium faciunt. A qua quidem doctrinae fallacia quemadmodum catholica fides sanctorumque Patrum praecepta prorsus abhorrent, ita pariter gentium Apostoli mens ac sententia omnino refugit, qui, quamvis Christum eiusque mysticum Corpus mira inter se coagmentatione coniungat, alterum tamen alteri, ut Sponsum Sponsae, opponit (cfr. Eph. 5, 22-23).
Nec minus a veritate aberrat periculosus eorum error, qui ex arcana omnium nostrum cum Christo coniunctione insanum quemdam, ut aiunt, quietismum deducere conantur; quo quidem spiritualis omnis Christianorum vita eorumque ad virtutem progressio Divini Spiritus actioni unice attribuuntur, ea nempe seclusa ac posthabita, quae a nobis eidem praestari debet socia, ac veluti adiutrice opera. Nemo profecto infitiari potest Sanctum Iesu Christi Spiritum unum esse fontem, ex quo superna omnis vis in Ecclesiam in eiusque membra profluat. Etenim « gratiam et gloriam, ut Psaltes ait, dabit Dominus » (Ps. 83, 12). Attamen, quod homines in sanctitatis operibus constanter perseverent, quod in gratia in virtuteque alacri animo proficiant, quod denique non modo ad christianae perfectionis apicem strenue contendant, sed ceteros quoque ad eam assequendam pro viribus excitent, haec omnia caelestis Spiritus operari non vult, nisi iidem homines cotidiana actuosaque navitate suas partes agant. « Non enim dormientibus, ait Ambrosius, divina beneficia, sed observantibus de feruntur » ( Expos. Evang. sec. Luc. 4, 49 — Migne PL 15 col. 1626). Namque, si in mortali nostro corpore haud intermissa exercitatione membra roborantur ac vigescunt, multo profecto magis id contingit in sociali Iesu Christi Corpore, in quo singula membra propria cuiusque libertate, conscientia agendique ratione fruuntur. Quam ob rem, qui dixit: « Vivo autem, iam non ego : vivit vero in me Christus » (Gal. 2, 20); idem asservare non dubitavit: «Gratia eius (hoc est Dei) in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi : non ego autem, sed gratia Dei mecum » ( 1 Cor. 15, 10). Omnino igitur perspicuum est fallacibus hisce doctrinis mysterium, de quo agimus, non in spiritualem christifidelium profectum, sed in eorum ruinam miserrime verti.
Quod ex falsis etiam eorum placitis evenit, qui asseverant non tanti esse faciendam frequentem admissorum venialium, ut aiunt, confessionem, cum praestet potius generalis illa confessio, quam singulis diebus Sponsa Christi cum filiis suis sibi in Domino coniunctis, per sacerdotes faciat ad altare Dei accessuros. Pluribus utique modis, iisque summopere laudandis, ut probe nostis, Venerabiles Fratres, haec admissa expiari possunt; sed ad alacriorem cotidie per virtutis iter progressionem faciendam maxime commendatum volumus pium illum, non sine Spiritus Sancti instinctu ab Ecclesia inductum, crebrae confessionis usum, quo recta suis ipsius cognitio augetur, christiana crescit humilitas, morum eradicatur pravitas, spirituali neglegentiae torporique obsistitur, conscientia purificatur, roboratur voluntas, salutaris animorum moderatio procuratur, atque ipsius sacramenti vi augetur gratia. Ii igitur animadvertant, qui inter iuvenis cleri ordines frequentioris confessionis aestimationem minuant atque extenuent, rem se aggredi a Christi Spiritu alienam, ac mystico Servatoris nostri Corpori funestissimam.
Sunt praeterea nonnulli, qui precibus nostris omnem veri nominis impetrandi vim denegant, vel qui in hominum mentes insinuare conantur supplicationes ad Deum privatim admotas parvi esse faciendas, cum publicae potius, Ecclesiae nomine adhibitae, reapse valeant, quippe quae a mystico proficiscantur Iesu Christi Corpore. Perperam id quidem : nam divinus Redemptor non modo Ecclesiam suam, utpote Sponsam dilectissimam, sibi coniunctissimam habet, sed in eadem singulorum quoque fidelium animos, quibuscum percupit, postquam praesertim ad Eucharisticam mensam accesserint, quam intime colloqui. Et licet publica comprecatio, utpote ab ipsa Matre Ecclesia procedens, ob Sponsae Christi dignitatem prae qualibet alia excellat : attamen preces omnes, vel privatissime prolatae, nec dignitate nec virtute carent, et ad totius etiam mystici Corporis utilitatem, multopere conferunt; in quo quidem nihil bene, nihil recte a singulis membris perfici potest, quod per Sanctorum Communionem in universorum quoque salutem non redundet. Neque singuli homines prohibentur, idcirco quod huius Corporis sunt membra, quominus peculiares quoque gratias, vel ad praesentem vitam quod attinet, servata tamen divinae voluntati obtemperatione, sibimet ipsis petant: manent enim iidem sui iuris personae, et singularibus suis obnoxii necessitatibus (cfr. S. Thom. 2ª 2ae q. 83 a. 5 et 6). Caelestium vero rerum meditationem quanti debeant facere omnes, non solummodo Ecclesiae documentis, sed omnium etiam sanctitate praestantium usu atque exemplo comprobatur.
Non desunt postremo, qui dicunt supplicationes nostras non ad ipsam Iesu Christi personam, sed ad Deum potius, vel ad aeternum Patrem per Christum esse dirigendas, cum Servator noster, prout mystici sui Corporis Caput, « mediator Dei et hominum » (1 Tim. 2, 5) solummodo sit habendus. Attamen id non solum Ecclesiae menti adversatur Christianorumque consuetudini, sed veritati etiam offendit. Christus enim, ut proprie accurateque loquamur, secundum utramque naturam una simul, totius Ecclesiae est Caput (cfr S. Thom. De Veritate q. 29 a. 4 e); ac ceteroquin ipse sollemniter asseveravit :« Si quid petieritis me in nomine meo, hoc faciam » (Io. 14, 14). Et quamvis in Eucharistico praesertim Sacrificio — in quo Christus, cum sacerdos ipsemet et hostia sit, conciliatoris munere peculiari modo fungitur — orationes ad aeternum Patrem per Unigenitum suum plerumque admoveantur, nihilo secius non raro, ac vel in ipsa litatione, ad Divinum quoque Redemptorem preces adhibentur; quandoquidem Christianis omnibus cognitum clareque perspectum esse debet hominem Christum Iesum eundem esse Dei Filium, ipsumque Deum. Atque adeo, dum militans Ecclesia intaminatum Agnum sacratamque Hostiam adorat ac precatur, triumphantis videtur Ecclesiae voci quodammodo respondere, perpetuo canentis :« Sedenti in throno et Agno : benedictio et honor et gloria et potestas in saecula saeculorum» (Apoc. 5, I3).
* * *
Postquam, Venerabiles Fratres, in huius commentatione mysterii, quod arcanam omnium nostrum amplectitur cum Christo coniunctionem, ut universalis Ecclesiae Magister, mentes veritatis luce collustravimus, pastorali muneri nostro consentaneum ducimus animis quoque stimulos adiicere ad mysticum eiusmodi Corpus incensa illa caritate adamandum, quae non modo cogitatione verbisque, sed dedita etiam opera proferatur. Si enim Veteris Legis sectatores de terrestri Civitate sua haec cecinere :« Si oblitus fuero tui, Ierusalem, oblivioni detur dextera mea: adhaereat lingua mea faucibus meis, si non meminero tui; si non preposuero Ierusalem in principio laetitiae meae », (Ps. 136, 5-6), quanto cum maiore gloria effusioreque gaudio idcirco nobis exsultandum est, quod Civitatem inhabitamus ex vivis et electis lapidibus exstructam in monte sancto, « ipso summo angulari lapide Christo Iesu » (Eph. 2, 20; 1 Petr. 2, 4-5). Siquidem nihil gloriosius, nihil nobilius, nihil profecto honorificentius cogitari potest, quam sanctam, catholicam, apostolicam Romanamque Ecclesiam participare, qua unius tam venerandi Corporis membra efficimur, ab uno dirigimur tam excelso Capite; ab uno perfundimur Divino Spiritu; una denique doctrina unoque Angelico Pane hoc in terreno exsilio enutrimur, eo usque dum tandem aliquando una sernpiternaque in caelis beatitate fruamur.
Ne autem a tenebrarum angelo decipiamur, transfigurante se in angelum lucis (cfr. 2 Cor. 11, 14), haec sit amoris nostri suprema lex ut nempe Christi Sponsam, qualem eam Christus voluit suoque sanguine acquisivit, diligamus. Non modo igitur sacramenta, quibus Ecclesia pia Mater nos alit; non modo sollemnia, quibus nos solacio laetitiaque afficit, ac sacra cantica et liturgici ritus, quibus mentes nostras ad caelestia erigit, carissima nobis sint oportet, sed et sacramentalia, quae dicimus, atque varia illa pietatis exercitia, quibus eadem fidelium animos Spiritu Christi suaviter imbuit et consolatur. Nec solummodo officium nobis est maternam eius erga nos pietatem, ut filios addecet, rependere, sed acceptam etiam a Christo auctoritatem eius revereri, quae in captivitatem redigit intellectus nostros in obsequium Christi (cfr. 2 Cor. 10, 5); atque adeo eius legibus eiusque de moribus praeceptis, nonnumquam naturae nostrae a primaeva innocentia lapsae durioribus, obtemperare iubemur; itemque rebellans, quod gerimus, corpus voluntaria castigatione cornpescere; quin immo interdum a iucundis etiam rebus, neque iis noxiis, abstinere admonemur. Nec satis est mysticum hoc Corpus diligere, divino Capite caelestibusque dotibus insigne; sed actuoso etiam amore idem prosequi debemus, prouti in mortali manifestatur carne nostra, ex humanis nempe infirmisque elementis constans, etsi minus eadem nonnum quam ei loco congruunt, quem in venerando illo Corpore occupant.
Ut autem solidus eiusmodi atque integer amor in animis resideat nostris, in diesque augeatur, assuescamus necesse est in Ecclesia ipsum Christum videre. Christus est enim, qui in Ecclesia sua vivit, qui per eam docet, regit, sanctitatemque impertit; Christus quoque est qui varie sese in variis suis socialibus membris manifestat. Ubi igitur vivido hoc fidei spiritu christifideles omnes vere reapse conitentur, tum profecto non solum altiora mystici huius Corporis membra, eaque praesertim a quibus est ex divini Capitis mandato ratio aliquando reddenda de animabus nostris (cfr. Hebr. 13, 17), honore debitoque obsequio prosequentur, sed ea etiam sibi cordi habebunt, erga quae Servator noster peculiarissimo amore affectus est: infirmos dicimus, saucios et aegrotos, qui vel naturali, vel superno medicamine indigent; pueros, quorum innocentia tam facile hodie periclitatur, quorumque animula ut cera effingitur; pauperes denique, in quibus iuvandis ipsa Iesu Christi persona miseratione summa agnoscenda est.
Ut enim iure meritoque Apostolus admonet :« Multo magis quae videntur membra Corporis infirmiora esse, necessariora sunt; et quae putamus ignobiliora membra esse Corporis, his honorem abundantiorem circumdamus » (1 Cor. 12, 22-23). Quam quidem gravissimam sententiam Nos in praesens, pro altissimi conscientia officii, quo obstringimur, iterandam reputamus, dum magno cum maerore cernimus corpore deformes, amentes patriisque morbis infectos, utpote molestum societatis onus, vita interdum privari; idque a quibusdam efferri quasi novum humanae progressionis inventum, communique utilitati maxime consentaneum. At quisnam cordatus non videat hoc non tantum naturali divinaeque legi (cfr. Decret. S. Officii 2 dec. 1940: A. A. S. 1940 p. 553) in omnium animis inscriptae, sed altioris etiam humanitatis sensibus acerrime adversari? Horum igitur sanguis, qui sunt Redemptori nostro idcirco cariores, quod maiore sunt miseratione digni, «clamat ad Deum de terra» (cfr. Gen. 4, 10).
Ne autem sincera illa caritas, qua in Ecclesia eiusdemque membris Servatorem nostrum cernere debemus, pedetemptim languescat, valde opportunum est ipsum Iesum, veluti supremum erga Ecclesiam amoris exemplar intueri.
Et primum quidem huius amoris amplitudinem imitemur. Una profecto est Christi Sponsa, nempe Ecclesia; attamen divini Sponsi amor tam late patet, ut neminem excludens, universum hominum genus in sua Sponsa amplectatur. Hac scilicet de causa sanguinem suum Servator noster effudit, ut omnes homines, natione ac stirpe seiunctos, Deo reconciliaret in Cruce, eosdemque in unum Corpus coalescere iuberet. Verum igitur Ecclesiae amor postulat non solum ut in ipso Corpore simus alter alterius membra pro invicem sollicita (cfr. Rom. 12, 5; 1 Cor. 12, 25), quae gloriante alio membro gaudeant, patienti compatiantur oporteat (cfr.1 Cor. 12, 26), sed etiam ut alios homines nobiscum nondum in Ecclesiae Corpore coniunctos, fratres agnoscamus Christi secundum carnem, una nobiscum ad eandem aeternam salutem evocatos. Utique, proh dolor, hodie praesertim non desunt, qui simultatem, odium livoremque superbe iactent, veluti quiddam extollens atque efferens humanam dignitatem, humanamque virtutem. Nos tamen, dum funestos huius doctrinae fructus dolentes cernimus, pacificum Regem nostrum sequamur, qui nos docuit non solum eos amare, qui non ex eadem gente, neque ex eadem stirpe sint orti (cfr. Luc. 10, 33-37), sed vel ipsos inimicos diligere (cfr. Luc. 6, 2-35; Matth. 5, 44-48). Nos, suavissima Apostoli gentium sententia perfusis animis, cum eodem canamus quae sit longitudo, latitudo, sublimitas, profundum caritatis Christi (cfr. Eph. 3, 18); quam quidem nec generis morumque diversitas diffringere, nec immensi oceani tractus imminuere, nec bella denique, vel iusta vel iniusta de causa suscepta, dissolvere possunt.
Gravissima hac hora, Venerabiles Fratres, qua tot dolores corpora lacerant maeroresque animos, ad hanc supernam caritatem excitari omnes oportet, ut collatis omnium bonorum viribus - eorum praesertim recordamur, qui cuiusvis generis consociationibus ad suppetias occurrendum dant operam - tam ingentibus animi corporisque necessitatibus mira pietatis misericordiaeque contentione subveniatur ; atque adeo mystici Iesu Christi Corporis studiosa largitas et inexhausta fecunditas ubique gentium refulgeant.
Quandoquidem autem caritatis amplitudini, qua Christus dilexit Ecclesiam, actuosa in eo respondet caritatis constantia, nos quoque omnes adsidua studiosaque voluntate mysticum Christi Corpus adamemus. Porro nulla assignari potest hora, qua Redemptor noster ab Incarnatione sua, cum primum Ecclesiae fundamentum posuit, usque ad mortalis vitae exitum, et fulgentibus sanctitudinis suae exemplis, et concionando, colloquendo, convocando, constituendoque, ad Ecclesiam aut formandam aut confirmandam, ad fatigationem usque, licet Dei Filius, non laboraverit. Cupimus igitur, ut omnes, quotquot Ecclesiam agnoscunt veluti matrem, sedulo perpendant, non modo sacrorum administris, iisque dumtaxat, qui Deo mancipati religiosae vitae se dederint, sed ceteris quoque mystici Iesu Christi Corporis membris, pro sua cuiusque parte, officium esse impense diligenterque adlaborandi ad aedificationem et incrementum eiusdem Corporis. Quod ut peculiari modo animadvertant optamus — quod ceteroquin laudabiliter faciunt — ii, qui in Catholicae Actionis agminibus militantes, sacrorum Antistitibus ac sacerdotibus in apostolatus munere adiutricem operam navant; iique etiam, qui in piis sodaliciis ad eundem finem auxiliariam opem praestant. Quam quidem eorum omnium sollertem navitatem, in praesentibus rerum condicionibus, summi esse momenti, maximaeque gravitatis, nemo est qui non videat.
Neque heic praeterire silentio possumus patres matresque familias, quibus Servator noster tenerrima sui mystici Corporis membra concredidit; enixe igitur eos ob Christi Ecclesiaeque amorem compellamus, ut sibi demandatae suboli cura diligentissima prospiciant; eamque ab insidiis omne genus, quibus tam facile hodie illaqueatur, praecavere iubeant.
Peculiari autem modo Redemptor noster suum erga Ecclesiam flagrantissimum amorem piis ostendit supplicationibus, ad caelestem Patrem pro eadem admotis. Siquidem — ut haec solummodo in memoriam revocemus — omnes norunt, Venerabiles Fratres, eum, mox Crucis patibulum subiturum, incensissimas effudisse preces pro Petro (cfr. Luc. 22, 32), pro ceteris Apostolis (cfr. Io. 17, 9-19), pro omnibus denique, qui per divini verbi praedicationem eidem essent credituri (cfr. Io. 17, 20-23).
Quod quidem nos Christi exemplum imitantes, cotidie Dominum messis adprecemur, ut mittat operarios in messem suam (cfr. Matth. 9, 38; Luc. 10, 2); ac cotidie omnium nostrum comprecatio ad caelestia evehatur omniaque commendet mystici Iesu Christi Corporis membra. Inprimisque sacrorum Antistites, quibus peculiaris cuique suae Dioecesis cura demandata est; ac sacerdotes dein religiososque viros ac mulieres, qui in sortem Dei vocati, cum apud suos, tum in exteris etiam ethnicorum regionibus divini Redemptoris Regnum tutantur, adaugent, provehunt. Nullius autem membri huius venerandi Corporis haec communis supplicatio obliviscatur; eosque praesertim reminiscatur, qui vel terrestris huius incolatus doloribus angustiisque premuntur, vel vita functi piaculari igne purificantur. Neque eos praetermittat, qui christianis praeceptis instruuntur, ut quam primum lustralis aquae lavacro expiari queant.
Ac vehementer cupimus, ut eis quoque communes hae preces incensa caritate prospiciant, qui vel nondum Evangelii sint veritate collustrati, neque in securas Ecclesiae caulas ingressi; vel a Nobis, qui licet immerentes Iesu Christi personam hisce in terris sustinemus, ob miserum fidei unitatisque discidium seiuncti sint. Quam ob rem, divinam illam Servatoris nostri ad caelestem Patrem orationem geminemus :« Ut omnes unum sint, sicut tu, Pater in me et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint, ut credat mundus, quia tu me misisti » (Io. 17, 21).
Hos etiam, qui ad adspectabilem non pertinent Catholicae Ecclesiae compagem, ut profecto nostis, Venerabiles Fratres, inde ab inito Pontificatu, supernae Nos commisimus tutelae supernoque regimini, sollemniter adseverantes nihil Nobis, Boni Pastoris exemplum sequentibus, magis cordi esse, quam ut vitam habeant et abundantius habeant (cfr. Litt. Enc. Summi Pontificatus : A. A. S. 1939 p. 419). Quam quidem sollemnem adseverationem Nostram per Encyclicas has Litteras, quibus « magni et gloriosi Corporis Christi» (S. Iren. Adv. Haer. 4, 33, 7 - Migne PG 7 col. 1076) laudes praedicavimus, imploratis totius Ecclesiae precibus, iterare cupimus, eos singulos universos amantissimo animo invitantes, ut internis divinae gratiae impulsionibus ultro libenterque concedentes, ab eo statu se eripere studeant, in quo de sempiterna cuiusque propria salute securi esse non possunt (cfr. Pius IX Iam vos omnes 13 sept. 1868: Act. Conc. Vat. C. L. 7, 10); quandoquidem, etiamsi inscio quodam desiderio ac voto ad mysticum Redemptoris Corpus ordinentur, tot tamen tantisque caelestibus muneribus adiumentisque carent, quibus in Catholica solummodo Ecclesia frui licet. Ingrediantur igitur catholicam unitatem, et Nobiscum omnes in una Iesu Christi Corporis compagine coniuncti, ad unum Caput in gloriosissimae dilectionis societate concurrant (cfr. S. Gelas. I Epist. 14 — Migne PL 59 col. 89). Numquam intermissis ad Spiritum dilectionis et veritatis precibus, eos Nos elatis apertisque manibus exspectamus, non tamquam alienam, sed propriam paternamque domum adituros.
At si cupimus non intermissam eiusmodi totius mystici Corporis comprecationem admoveri Deo, ut aberrantes omnes in unum Iesu Christi ovile quam primum ingrediantur, profitemur tamen omnino necessarium esse id sponte libenterque fieri, cum nemo credat nisi volens (cfr. S. Aug. In Io. Ev. tract. 26, a— Migne PL 30 col. 1607). Quam ob rem si qui, non credentes, eo reapse compelluntur ut Ecclesiae aedificium intrent, ut ad altare accedant, sacramentaque suscipiant, ii procul dubio veri christifideles non fiunt (cfr. S. Aug. Ibidem); fides enim sine qua « impossibile est placere Deo » (Hebr. 11, 6) liberrimum esse debet « obsequium intellectus et voluntatis » (Conc. Vat. Const. de fide cath. cap. 3). Si igitur aliquando contingat ut, contra constantem Apostolicae huius Sedis doctrinam (cfr. Leo XIII Immortale Dei: A. S. S. XVIII pp. 174-175; Cod. Iur. Can. c. 1351), ad amplexandam catholicam fidem aliquis adigatur invitus, id Nos facere non possumus quin, pro officii Nostri conscientia, reprobemus. At quoniam homines libera fruuntur voluntate, ac possunt etiam, animi perturbationibus pravisque cupidinibus impulsi, sua libertate abuti, idcirco necesse est, ut a Patre luminum per Spiritum dilecti Filii sui ad veritatem efficaciter pertrahantur. Quodsi multi adhuc, proh dolor, a catholica veritate aberrant, nec divinae adspiranti gratiae volentes concedunt, id non modo idcirco evenit, quod ipsimet (cfr. S. Aug. Ibidem) sed quod etiam christifideles preces hac de causa incensiores ad Deum non admovent. Quas quidem Nos ut omnes, erga Ecclesiam amore flagrantes, ac divini Redemptoris exemplum secuti, continenter adhibeant, iterum atque iterum adhortamur.
Idque etiam, in praesentibus potissimum rerum adiunctis, non tam opportunum quam necessarium esse videtur, ut nempe pro Regibus ac Principibus, pro iisque omnibus, qui populorum gubernacula moderantes, externa tutela sua Ecclesiae auxiliari queant, incensae fundatur preces, ut rebus recto ordine compositis, « opus iustitiae pax » (Is. 32, 17), divina afflante caritate, fatigato humano generi, e teterrimis huius tempestatis fluctibus emergat, ac pia Mater Ecclesia quietam ac tranquillam vitam agere possit in omni pietate et castitate (cfr. 1 Tim. 2, 2). A Deo est efflagitandum, ut diligant sapientiam omnes, qui praesunt populis (cfr. Sap. 6, 23), ita quidem ut gravissima haec Sancti Spiritus sententia in eos numquam cadat :« Interrogabit Altissimus opera vestra et cogitationes scrutabitur, quoniam, cum essetis ministri regni illius, non recte iudicastis, nec custodistis legem iustitiae, neque secundum voluntatem Dei ambulastis. Horrende et cito apparebit vobis quoniam iudicium durissimum his, qui praesunt, fiet. Exiguo enim conceditur misericordia, potentes autem potenter tormenta patientur. Non enim subtrahet personam cuiusquam Deus, nec verebitur magnitudinem cuiusquam; quoniam pusillum et magnum ipse fecit, et aequaliter cura est illi de omnibus; fortioribus autem fortior instat cruciatio. Ad vos ergo, Reges, sunt hi sermones mei, ut discatis sapientiam et non excidatis » (Ibidem 6, 4-10).
Non modo autem impense laborando constanterque precando, Christus Dominus suum erga intaminatam Sponsam patefecit amorem, sed per dolores etiam angoresque suos libenter pro ea amanterque toleratos. « Cum dilexisset suos, . . . in finem dilexit eos » (Io. 13, 1). Ac non nisi sanguine suo Ecclesiam acquisivit (cfr. Act. 20, 28). Hisce igitur cruentis Regis nostri vestigiis, ut nostra salus in tuto collocanda postulat, volentes ingrediamur :« Si enim complantati sumus similitudini mortis eius, simul et resurrectionis erimus » (Rom. 6, 5) et « si commortui sumus, convivemus » (2 Tim. 2, 11). Id postulat quoque tum Ecclesiae, tum earum etiam, quas eadem Christo procreat, animarum germana actuosaque caritas. Quamvis enim Servator noster per acerbos cruciatus acerbamque mortem infinitum prorsus gratiarum thesaurum Ecclesiae suae meruerit, harum tamen gratiarum munera, ex providentis Dei consilio, nobis per partes dumtaxat impertiuntur; earumque maior vel minor ubertas haud parum a nostris quoque pendet recte factis, quibus eiusmodi caelestium donorum imber, sponte a Deo datus, super hominum attrahatur animos. Qui quidem caelestium gratiarum imber uberrimus profecto erit, si non modo incensas adhibebimus ad Deum preces, Eucharisticum praesertim Sacrificium vel cotidie, si potest, pie participando, si non modo per christianae caritatis officia tot indigentium aegritudines relevare conabimur, sed si caducis etiam huius saeculi rebus non peritura bona praeoptabimus, itemque si mortale hoc corpus voluntaria afflictatione cohibebimus, eidem illicita denegando atque aspera etiam imponendo et ardua; ac si denique praesentis huius vitae labores doloresque veluti e Dei manibus demisso animo suscipiemus. Ita enim, secundum Apostolum, « adimplebimus ea, quae desunt passionum Christi, in carne nostra, pro Corpore eius, quod est Ecclesia » (cfr. Col. 1, 24).
Quae dum scribimus, paene infinita, proh dolor, ante oculos Nostros obversatur miserorum multitudo, quibus dolenter inlacrimamur: infirmos dicimus, pauperes, artubus mutilos, in viduitate vel orbitate degentes, ac plurimos etiam ob proprias vel suorum acerbitates haud raro ad mortem usque oblanguescentes. Omnes igitur, qui quavis de causa in maestitia in angoreque iacent, paterno adhortamur animo, ut fidentes ad caelum respiciant, suasque aerumnas ei offerant, qui aliquando iisdem uberem est mercedem redditurus. Ac meminerint omnes non inanem esse dolorem suum, sed sibimet et Ecclesiae etiam esse admodum profuturum, si iidem, in hunc finem erecti, eum sint patienter toleraturi. Ad quod quidem propositum aptius efficiendum multum profecto multumque confert cotidiana sui ipsius Deo oblata devotio, quae membris in usu est piae illius sodalitatis, quam ab orationi apostolatu vocant; quant quidem sodalitatem utpote Deo gratissimam, Nobis cordi est heic summopere commendare.
Quodsi nullo non tempore ob animarum salutem procurandam, cum divini Redemptoris cruciatibus nostri sunt dolores consociandi, id hodie potissimum, Venerabiles Fratres, omnibus officium esto, dum ingens belli conflagratio paene universum terrarum orbem incendit, ac tot mortes, tot miserias, tot aerumnas parit; itemque hodie peculiari modo omnibus officium esto sese a vitiis, ab illecebris saeculi ab affrenatisque corporis voluptatibus abstinere, atque ab ea etiam terrenarum rerum inanitate vanitateque, quae nihil ad animum christiano more excolendum, nihil ad caelum assequendum attineant. Ea potius mentibus nostris inculcanda sunt gravissima immortalis Decessoris Nostri Leonis Magni verba, adseverantis nos baptismate factos esse Crucifixi carnem (cfr. Serm. 63, 6; 66, 3 - Migne PL 54 col. 357 et col. 366); ac pulcherrima illa S. Ambrosii precatio: « Porta me, Christe, in Cruce, quae salutaris errantibus est, in qua sola est requies fatigatis, in qua sola vivent, quicumque moriuntur » (In Ps. 118 22, 30 — Migne PL 15 co1. 1521).
Antequam scribendi finem facimus, temperare Nobis non possumus quin itenim atque iterum adhortemur omnes, ut piam Matrem Ecclesiam studiosa actuosaque caritate diligant. Pro eius incolumitate ac felicioribus auctioribusque incrementis preces, labores angoresque nostros cotidie Aeterno Patri offeramus, si reapse universae hominum familiae, divino sanguine redemptae. nobis cordi est salus. Ac dum caelum coruscantibus infuscatur nubibus, magnaque discrimina in universum hominum consortium in ipsamque Ecclesiam ingruunt, nos nostraque omnia, misericordiarum Patri committamus supplicantes: « Respice, quaesumus, Domine, super hanc familiam tuam, pro qua Dominus noster Iesus Christus non dubitavit manibus tradi nocentium et Crucis subire tormentum »(Off. Maior. Hebd.).
Efficiat, Venerabiles Fratres, haec Nostra paterna vota, quae vestra, etiam profecto sunt, ac veracem erga Ecclesiam amorem omnibus impetret Deipara Virgo, cuius sanctissima anima fuit, magis quam ceterae una simul omnes a Deo creatae, divino Iesu Christi Spiritu repleta; quaeque consensit «loco totius humanae naturae », ut « quoddam spirituale matrimonium inter Filium Dei et humanam naturam » haberetur (S. Thom. 3ª q. 80 a. I). Ipsa fuit, quae Christum Dominum, iam in virgineo gremio suo Ecclesiae Capitis dignitate ornatum, mirando partu utpote caelestis omnis vitae fontem edidit; eumque recens natum, iis qui primum ex Iudaeorum ethnicorum gentibus adoraturi advenerant, Prophetam, Regem, Sacerdotemque porrexit. Ac praeterea Unigena eius, eius maternis precibus « in Cana Galileae » concedens, mirabile signum patravit, quo «crediderunt in eum discipuli eius » (Io. 2, 11). Ipsa fuit, quae vel propriae, vel hereditariae labis expers, arctissime semper cum Filio suo coniuncta, eundem in Golgotha, una cum maternorum iurium maternique amoris sui holocausto, nova veluti Eva, pro omnibus Adae filiis, miserando eius lapsu foedatis, Aeterno Patri obtulit; ita quidem, ut quae corpore erat nostri Capitis mater, spiritu facta esset, ob novum etiam doloris gloriaeque titulum, eius membrorum omnium mater. Ipsa fuit, quae validissimis suis precibus impetravit, ut divini Redemptoris Spiritus, iam in Cruce datus, recens ortae Ecclesiae prodigialibus muneribus Pentecostes die conferretur. Ipsa denique immensos dolores suos forti fidentique animo tolerando, magis quam Christifideles omnes, vera Regina martyrum, « adimplevit ea quae desunt passionum Christi . . . pro Corpore eius, quod est Ecclesia » (Col. 1, 24); ac mysticum Christi Corpus, e scisso Corde Servatoris nostri natum (cfr. Off. Ssm-i Cordis in hymmo ad vesp.), eadem materna cura impensaque caritate prosecuta est, qua in cunabulis puerulum Iesum lactentem refovit atque enutrivit.
Ipsa igitur, omnium membrorum Christi sanctissima Genitrix (cfr. Pius X Ad diem illum : A.S.S. XXXVI p. 453), cuius Cordi Immaculato omnes homines fidenter consecravimus, et quae nunc in caelo corporis animique gloria renidet, unaque simul cum Filio suo regnat, ab eo efflagitando contendat, ut uberrimi gratiarum rivuli ab excelso Capite in omnia mystici Corporis membra haud intermisso ordine deriventur; itemque praesentissimo patrocinio suo, sicut anteactis temporibus, ita in praesens Ecclesiam tueatur, eique atque universae hominum communitati tandem aliquando tranquilliora a Deo tempora impetret.
Qua Nos superna spe freti, caelestium gratiarum auspicem, peculiarisque Nostrae benevolentiae testem, vobis singulis universis, Venerabiles Fratres, ac gregibus unicuique vestrum concreditis, Apostolicam Benedictionem effuso animo impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXIX mensis Iunii, in festo Ss. Apostolorum Petri et Pauli, anno MDCCCCXXXXIII, Pontificatus Nostri quinto.
PIUS PP. XII
*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, V,
Quinto anno di Pontificato, 2 marzo 1943 - 1° marzo 1944, pp. 213-265
Tipografia Poliglotta Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana