PIUS PP. XII
EPISTULA AD REV.MUM P. IOANNEM BAPTISTAM JANSSENS,
SOCIETATIS IESU PRAEPOSITUM GENERALEM :
DE CONGREGATIONIBUS MARIANIS PROVEHENDIS.*
Dilecte fili, salutem et Apostolicam Benedictionem.
Cum audiverimus Romam undique convenisse « Promotores », qui dicuntur, Marianarum Congregationum, quae a Societate Iesu pendent, ut consilia inter se conferrent de fovendis provehendisque iisdem Congregationibus ad optata Nostra saepius antehac, praesertim vero in Constitutione Apostolica « Bis saeculari » declarata (A. A. S. XL, pp. 399-402), noluimus opportunam hanc praetermittere occasionem, qui cum carissimis Nostris hisce filiis paternam assensionem probatio nemque Nostram per has litteras communicaremus.
Probe novimus id genus Consociationes, quae a vobis reguntur exiguo quidem esse numero, si cum omnibus comparentur Sodalitatibus hodie in toto mundo exsistentibus; at novimus quoque non raro apud vos Congregationes haberi, a quibus aliae exemplum sumant. Quod profecto incitamento vobis esse debet, ita quidem ut omnes vestrae Sodalitates dignae revera sint et digniores in dies fiant, quae tamquam exemplar adspiciantur. Etsi enim Sodalitates, ad « Primam Primariam » Collegii Romani aggregatae, quiddam sunt non unius Societatis Iesu proprium, sed Ecclesiae universae commune, negari tamen haud potest, ut alias animadvertimus (A. A. S. XL, p. 397), eas, iam inde ab origine ac deinceps aetatum decursu, e Societate Iesu suum excellentioris sanctimoniae et ardentioris apostolatus spiritum hausisse ; atque etiam nunc eas iure exspectare posse ex sacra Ignatiana militia perfectissimum exemplum et efficacissi mam impulsionem.
Hac de causa ad vos quoque, filii Societatis Iesu, tum ferebatur cogitatio Nostra, cum vehemens Nostrum desiderium manifestabamus ut hae spiritales copiae quam latissime per orbem propagarentur ac feliciter florerent (A. A. S. XL, p. 399) et cum praeterea declaravimus hoc praesertim tempore, si umquam alias; eas necessarias esse (A. A. S. XL, p. 395), cumque ediximus eis « notarum nullam, quibus Actio Catholica insignitur, esse denegandam » (A. A. S. XL, p. 398), cum Ecclesia « potius multiformi unitati faveat in apostolicis operibus gerendis, per fraternam utique conspirationem, Episcopis moderatoribus, in unam metam viribus unitis dirigendis » (A. A. S. XL, pp. 398-399). Id enim prae oculis habebamus, cum Sodalitates Marianas incitavimus ut hoc sibi proprium tribuerent munus, efformandi nempe et ad actionem ducendi electissimos manipulos apostolorum, qui sese tamquam salem terrae et caeleste inter homines virtutis veluti fermentum praeberent (A. A. S. XL, pp. 395, 401 ; A. A. S. XXXIX, p. 632). Nec dubitamus haec vota Nostra vobis plane perspecta esse, et, pro vestra sueta obediendi voluntate, vos ardenter velle ea pro viribus ad affectum deducere. Placet autem heic iterum declarare Christi Vicarium in hac tam magnifica progressione et dilatatione apostolatus laicorum, nostris temporibus peculiari, Sodalitates Marianas non sine summo animi gaudio ac solacio intueri quasi conspicuo in loco collocatas; et Eundem a vestrae Societatis filiis exspectare, ut pro sui Instituti indole impigre in easdem Sodalitates excolendas et provehendas operam suam impendant. Ecclesia multum a vobis exspectat, atque optat ut ubique Congregationes Mariales suum teneant locum; ut Actio nempe Catholica pleno iure nominari possint sub Beatissimae Virginis tutela, atque eodem ordine polleant, ac ceterae Consociationes, quae apostolatus opera pro vehunt sub una Ecclesiasticae Hierarchiae auctoritate (A. A. S. XL, p. 402).
Placet vero ea vobis inculcare, quae iam diximus de Sodalitatibus « Primae Primariae » aggregatis, quaeque propterea iis peculiaribus notis praeditae esse debent, quas descripsimus in Constitutione Apostolica « Bis Saeculari »: ediximus nempe has peculiares notas « nullo esse impedimento quominus Congregationes Marianae pleno iure dici possint Actio Catholica B. M. Virgine auspice et afflante suscepta » (A. A. S. XL, p. 398); atque iisdem tribuere, in Actionis Catholicae agminibus, partes certo notabiles; immo etiam utilissimas et fere omnino necessarias. Congregationes enim Mariales, qua sunt historia et indole, peculiariter designantur ad fovendas pulcherrimas has notas: notam imprimis sanctimoniae, quae vera ac solida sanctimonia sit, et quae optima dici possit pro cuiusque Sodalis condicione vitae (A. A. S. XL, pp. 394-395); notam praeterea christianae Sodalium conformationis qua eorum revera unusquisque fiat exemplum suorum aequalium in vita tum familiari tum sociali (A. A. S. XL, p. 407); notam postremo plenae et perpetuae obedientiae observantiaeque Christo Domino et Eius Ecclesiae, Beatissima Virgine Maria quasi praelucente ac duce; quod quidem auspicium felicissimum dici debet hoc nostro saeculo, mariali nomine insigniendo, cui contigit experiri praesentiorem tutelam Matris Dei eiusque validissimum patrocinium.
Quae cum ita sint, vos cohortamur ut hac vestra via haud trepidi pergatis, etsi interdum per eam impedimenta varia non deerunt. Dei Eiusque Matris auxilio freti, conscii desideriorum et iussorum Vicarii Iesu Christi, depositaque quavis dubitatione cunctationeque, urgete animose opus Congregationum Marialium, prouti earum indoles et leges requirunt: imprimisque se veram cooptandorum selectionem curate, eos tantum adlegendo, qui ad altiora revera adspirent ac studium apostolicum combibere cupiant; ac praeterea praecipuas apud vos partes habeat interior animorum formatio, sine qua inanis, vel suspecta vobis esse debet quaelibet exterior tantum operositas. Haec autem solida animorum conformatio, et apostolica operositas inde permanans, indolem omnino marialem prae se ferre debent; siquidem pia illa animi propensio in Beatissimam Virginem colendam et amandam, qualem Sodalitates vestrae semper professae sunt, ubique et perpetuo veluti tessera ac peculiaris nota habeatur verae fidei veraeque doctrinae. Nec nimium vobis cordi sit assensum multitudinis haurire: etenim vos, ad exemplum Christi Domini, non venistis ad blandiendum mundanis auribus sed ad testimonium reddendum veritati. Ne timeatis denique hoc efficacissimum sanctimoniae et apostolatus instrumentum adhibere praesertim apud illos coetus, qui quidem hoc christiano imbui spiritu magis indigent, vel eum magis possunt per venas humanae societatis infundere; atque in primis apud opifices, itemque apud eos, qui altiorum disciplinarum studiis vacant. Haud ignoramus labores huiusmodi non leves esse, nec paucas praebere difficultates; at novimus etiam vos consuevisse non facilioribus laboribus vos addicere, sed fructuosioribus ad maiorem Dei gloriam; ac praeterea cum magnum vobis a Deo donum concreditum sit, quales sunt Congregationes Marianae, monitionem illam tamquam vobis a Iesu Christo impertitam habeatis: Cui multum datum est multum requiretur ab eo (Luc. 12 , 43).
At necessarium non videtur Nobis adhortationi huic Nostrae diu multumque immorari, cum Nobis apprime nota sit vestra erga Episcopos locorumque Ordinarios observantia, atque iisdem habenda obtemperatio; neque minus exploratum Nobis sit sincera vos percupere voluntate ceteris apostolatus coetibus adiutricem fraterna consensione praestare operam secundum normas per Apostolicam Constitutionem « Bis saeculari » a Nobis datas.
Caelestium interea munerum auspicem paternaeque bene volentiae Nostrae testem, tibi, dilecte fili, universisque Societatis Iesu religiosis viris, peculiarique modo iis, qui Congregationibus Marialibus provehendis moderandisque navant operam eorumdemque alumnis Apostolicam Benedictionem effuso animo impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die decima quinta mensis Aprilis, anno MDCCCCL, Pontificatus Nostri duodecimo.
PIUS PP. XII
*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, XII,
Duodecimo anno di Pontificato, 2 marzo 1950 - 1° marzo 1951, pp. 581 - 584
Tipografia Poliglotta Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana