Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

ALLOCUTIO IOANNIS PAULI II
AD PATRES CARDINALES,
INEUNTE PLENARIA CONGREGATIONE
SACRI COLLEGII

Die XXI mensis novembris, anno Domini MCMLXXXV

 

1. Magno sane gaudio vos hic congregatos video, Venerabiles Fratres Cardinales: vos, inquam, qui ab antiquissimis temporibus, proximi consiliarii et adiutores habemini successoris Petri; atque, sic ut Sixtus Quintus, Decessor Noster, dicere solebat: “Quasi oculi, et aures, ac nobilissimae sacri capitis partes, et praecipua illius (Summi Pontificis) membra a Spiritu Sancto constituta” (SIXTI V, Const. Postquam, die 3 dec. 1586: Bullarium Romanum, 4, IV, 279 ss).

Vos autem omnes ego pectore ab imo saluto; vobisque iustam gratiam habeo quod, multiplicibus muneribus vestris non obstantibus, huc convenistis: scilicet Episcopo Romano opem prudentiae vestrae collaturi. Hoc enim cum natura propria ipsius Cardinalatus maxime congruit, qui potius ministerium habetur quam dignitas: quod profecto, sic ut haud semel dictum est, colorem suum ac quasi faciem sumit e duabus notis sacri Cardinalatus praecipuis, quae sunt universalitas et unitas.

Nimirum ad arctam hanc operam respicientes, quam sacrum Cardinalium Collegium ab usque remota aetate Summo Pontifici praestare consuevit, iam ab ineunte Pontificatu volui vos, Venerabiles Fratres, Romam advocare. Quo in conventu, die VI Novembris habito, anno millesimo nongentesimo septuagesimo nono, admonui proprium vestrurm esse “non solum Ecclesiae Romanae eligere Episcopum”, sed etiam “sustinere” eum, praesertim in pastorali cura Ecclesiae secundum universales eius rationes. Eo in consessu, praeterea, postquam vincula omnino singularia commemoravi, quae vos Romanae Ecclesiae partem vivam efficiunt, hoc etiam subiungebam: “Ipsa haec singularis coniunctio cum Ecclesia Romana causa est et ratio, cur Romanus Episcopus velit saepius vobiscum congredi, ut ex consiliis vestris ac multiplici rerum experientia capiat utilitatem. Praeterea conventus Sodalium eiusdem Collegii Cardinalium forma est, qua etiam exercetur episcopalis pastoralisque illa “collegialitas”, iam plus mille annos vigens; ac decet Nos pariter his ipsis temporibus ea uti (cf. IOANNIS PAULI PP. II Allocutio ad S.R.E. Cardinales, ineunte Sacri Collegii generali conventu, habita, die 6 nov. 1979: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, II/2 [1979] 1046 ss.).

Item in altero coetu, mense Novembri habito, anno millesimo nongentesimo octogesimo altero, orationem meam ad primaria munera illa revocabam, ad quae gerenda hodie Collegium Patrum Cardinalium vocatur, ad hoc ut suo principali officio satis faciant tamquam primi Papae consiliarii et coadiutores, in hoc praecipue ut collegialitas a Concilio Vaticano II statuta capiat iusta incrementa (cf. IOANNIS PAULI PP. II Allocutio ad Patres Cardinales, ineunte plenaria congregatione Sacri Collegii, habita, 2, die 23 nov. 1982: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, V/3 [1982] 1410 s.).

2. Nimirum habiti plenarii conventus palam ostendunt Patres Cardinales - neque in singulos quosque respicit, sed Collegium ipsum - vere cum Romano Episcopo adlaborare, “ministerium Petrinum”, quod ei creditum est, participantes.

a) Haec autem prae oculis habentes, in coetu acto anno millesimo nongentesimo septuagesimo nono, tria praecipue vobis proposita sunt: nova structurae Curiae Romanae ratio, quam Constitutio apostolica “Regimini Ecclesiae Universae” praescripserat, atque necessitas eiusdem recensendae; coniunctiones praeterea inter Sanctam Sedem et culturam intercedentes, maxime quod ad operositatem variarum Academiarum Pontificiarum spectabat; item culpae, si quae erant, cum statu rerum conexae in oeconomiae provincia, atque bona et facultates quae Apostolicae Sedi suppetunt. Sed praeter haec, et aliae quaestiones haud his tenuiores perstrictae sunt, ut ex. gr. pastoralis doctrina familiae, cum necessitate coniuncta novi Dicasterii instituendi, “ad familiae doctrinam promovendam”; atque sacrae Liturgiae progressus, quantum dumtaxat ad Curiam respiciebat.

Quas rettulimus quaestiones, eae recta via coniunguntur cum effectione regularum a Concilio II Vaticano latarum. Hic sufficiat alteram partem Constitutionis “Gaudium et Spes” in medium revocare, quae negotia urgentiora tractat e necessitudine Ecclesiae manantia cum mundo huius temporis, in quibus dignitas Matrimonii iusta in luce collocanda (Gaudium et Spes, 47-52), atque promotio et progressio cultus humani annumerantur (Ibid. 53-62).

b) Quaestiones autem in congressione plenaria anno millesimo nongentesimo octogesimo secundo agitatae respexerunt, ut argumentum praecipuum, “Constitutionem Apostolicam «Regimini Ecclesiae Universae», eiusque complexionem universalem” (IOANNIS PAULI PP. II Allocutio ad Patres Cardinales, ineunte plenaria congregatione Sacri Collegii, habita, 4, die 23 nov. 1982: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, V/3 [1982] 1413); memoria tamen acta est etiam de ratione qua in usum adductae sunt suasiones de Familia et Cultura, praesertim post nuper conditum Pontificium Consilium pro Familia, quod subsecuta est celebratio sessionis Synodi Episcoporum, atque Pontificium Consilium pro Cultura, quod ortum est Consiliis acceptis superioris Cardinalium congressus. Memoria insuper acta est de peculiaris Cardinalium Consilii institutione, ex quindecim Membris compositi, ad quaestiones organicas et oeconomicas Apostolicae Sedis expendendas, atque quaedam sunt relata de primis eiusdem Consilii gressibus.

Quae omnia agebantur, cum in eo erat ut novus Iuris Canonici Codex promulgaretur, cuius recognitio a decessore Nostro Ioanne Vicesimo Tertio expostulata est eadem fere mente qua et Concilium est convocatum. Codex, quem laetanti animo promulgavi die XXV mensis Ianuarii anno MCMLXXXIII — duobus exactis mensibus ab altera Cardinalium congressione! — exstabat quodam modo postremum Concilii Vaticani II documentum primumque renovationis indicium in Ecclesia effectae a sollemni memoriae Redemptionis celebratione, quae die xxv mensis Martii eodem ipso anno initium cepit.

3. His tribus diebus Cardinalium Collegium tertium convenit “in corpore”:

a) Facere non possumus quin ante omnia animadvertamus hoc fieri iamiam instante Synodi Episcoporum Sessione Extraordinaria, quam Ipsemet die xxv mensis Ianuarii convocavi ad vicesimam recolendam anniversariam memoriam exitus Concilii. Sessionis huius Synodi proposita hoc modo sunt descripta: “

- quodam modo iterum vivere ecclesialis communionis sensum illum extraordinarium, qui proprius fuit oecumenicae illius congressionis, per mutuam dolorum laetitiarumque communicationem, contentionum atque exspectationum, quae ad Christi corpus pertinent per orbem terrarum diffusum;

- inter se permutare atque altius perscrutari experimenta cognitionesque de Concilii accommodatione in Ecclesia universali atque in singularibus Ecclesiis;

- favere ulteriori pervestigationi atque perseveranti introductioni Concilii Vaticani II in Ecclesiae vitam, ratione habita novarum expostulationum” («L'Osservatore Romano», die 27 ian. 1985).

Confido relationem ad Vaticanum II, hac in vicesima anniversaria memoria, locum habituram hoc in congressu.

Ut constat, Episcoporum proximam Synodum participantium tertia tantum pars adfuit laboribus Concilii; placet tamen id referre: ex hodierno numero Collegii Cardinalium “pleno”, undenonaginta profecto Purpurati Patres nunc adstantes partem habuerunt in omnibus vel quibusdam Concilii sessionibus. Iure meritoque ideo licet asseverare nos omnes adhuc experientiam illam participare, ex ea procedere; Membra episcopatus universalis, qui hos per annos per novos delectos perrectus est, nec non Venerabiles Fratres Nostri S.R.E. Cardinales his postremis viginti annis creati, ad aetatem profecto pertinent quae Concilii sensu imbuta est, quae mirum vidit aevum magnificumque, fervidum eodemque tempore difficile, quod secutum est agnitionem, disseminationem accommodationemque praecipuorum decretorum eius. Tum labores Romae peragendi, qui ipsi die octavo mensis Decembris in sollemnitate Immaculatae Virginis Mariae ad exitum adducentur, tum veteres et novi sodales adstantes, tum auscultatores audientesque Invitati eximii, Observatores-Delegati suscitabunt experientiam sane illam singularem ac reducent nos viventes hos in “kairós” ad illud tempus ante viginti annos.

Hac de causa exopto ut arcta haec coniunctio Synodi ipsius cum Concilio significetur vivis quibusdam modis in congressione quam hodie suscipimus. Vere enim dici potest hic noster congressus veluti introitus esse magnae quidem auctoritatis ad maximam illam celebrationem quam mox incipiemus: constat namque ipsum argumentum de Curia Romana iam inde a principio Vaticani Concilii excitavisse singulare studium Episcoporum, qui iam tempore praeparationis ante Concilium plurima proposuerunt, unde Curia Romana reformaretur et instrueretur ministris omniunm gentium, unde etiam munus eius clare definiretur et multiplex officium, ac tandem ut plures Episcopi dioecesani adessent inter Curiae ipsius moderatores.

b) Praecipuum ideo argumentum huius Congressus nostri tangit nominatim hanc definitam quaestionem novi alicuius “Regimini Ecclesiae Universae”. Sermo autem ea de re iam factus est tum anno septuagesimo nono tum praesertim anno octogesimo secundo alias inter quaestiones eodem tempore pertractatas.

Quaestio haec bene definita est et concreta, quoniam rem propositam iam agimus quae ante oculos iacet quaeque ad vos — Collegii Cardinalium participes — missa erat atque ad Praesides etiam Conferentiarum Episcopalium in quinque continentibus et, ut patet, ad Praefectos officiorum Curiae Romanae quorum recta via intererat.

Consultatio autem tam ampla et varia postulabatur ut mens ipsorum hominum interrogatorum cognosceretur, qui plene referebant totam Ecclesiam ac Romanam Curiam, de rationibus adhibitis in ipsa recognitione, de nova simpliciore figura ministeriorum Curiae, de eorum appellatione ac structura necnon indole generis pastoralis collegialis et subsidialis quae ex nova tota compositione emergit, ac tandem de necessitate arcti vinculi coniunctionis inter Curiam Romanam Conferentiasque Episcopales et de necessitate etiam consensionis inter Dicasteria ipsa. Quem ad modum statim intellegitur, agitur de quaestionibus naturae theologicae — potissimum ecclesiologicae — non solum indolis pastoralis iuridicialis et cotidiani usus, quae inter se nectuntur ac iunguntur dum figuram perficiunt huius saecularis instituti quo Pontifices Romani utuntur in exsequendo apostolico munere a Christo Domino recepto atque concredito ipsi Beato Petro eiusque Successoribus ad finem usque temporum.

Consilium iam a Decessore meo Paulo Sexto, praeclaro acutoque aestimatore Curiae Romanae, captum erat de renovanda ipsa Constitutione Apostolica “Regimini Ecclesiae Universae”. Hoc porro consilium logica ratione consecutum est oecumenicum Vaticanum Concilium, sicut iam explicavimus. Praeterea, novo iam Codice Iuris Canonici rite promulgato, praesto sunt proxima quaedam principia ad novam documenti illius retractationem.

4. Rationes sectamur Concilii ipsius. Etenim proposita et monita Patrum de Curia Romana reficienda, postquam res — ut constat — in Congregationibus generalibus a sexagesima ad sexagesimam tertiam pertractata erat, apparuerunt in paragrapho nona Decreti “Christus Dominus”, ubi dicitur: “In exercenda suprema, plena et immediata potestate in universam Ecclesiam, Romanus Pontifex utitur Romanae Curiae Dicasteriis, quae proinde nomine et auctoritate illius munus suum explent in bonum Ecclesiarum et in servitium Sacrorum Pastorum. Exoptant autem Sacrosancti Concilii Patres ut haec Dicasteria, quae quidem Romano Pontifici atque Ecclesiae Pastoribus eximium praebuerunt auxilium, novae ordinationi, necessitatibus temporum regionum ac Rituum magis aptatae, subiciantur, praesertim quod spectat eorundem numerum nomen competentiam propriamque procedendi rationem atque inter se laborum coordinationem” (Christus Dominus, 9).

Hac ex definitione comparet Curia veluti instrumentum et adiumentum Romani Pontificis. Habet igitur indolem alicuius instrumenti quae componit ipsius etiam notionem atque rationem reddit cur omnino exsistat. Refertur enim ad Pontiíicem ab eoque auctoritatem accipit; et in consensione cum ipsius animo ac mente iacet omnis eius potestas et finis et quasi codex agendi normarum.

Anno autem millesimo nongentesimo sexagesimo tertio, duobus ante annis quam promulgatum est Decretum “Christus Dominus”, Paulus Sextus eam definivit: “Institutum proximae coniunctionis et absolutae oboedientiae, quo Pontifex utitur ad suum universale munus explendum”. Potestas eius est vicaria, atque ut talis debet continenter referri ad voluntatem illius cuius vices agit, mentem quaerens omnino fidelem. His de rebus apparet quam falsae sint opinationes eorum qui praesumunt opponere Curiam Pontifici, perinde ac si ageretur de alia simili auctoritate vel de quodam diaphragmate, quod obstat vel temperat sollicitudini pastorali Pontificis.

Romanus Pontifex — ait insuper Decretum “Christus Dominus” — utitur Dicasteriis Curiae “in exercenda suprema, plena et immediata potestate in universam Ecclesiam”. Sunt ipsissima Concilii Vaticani I verba, denuo proposita a Concilio Vaticano II (Cfr. Lumen Gentium, 22), ubi tantummodo agitur de potestate primatus Pontificis, Ipsi tradita.

Ministerium autem Petri est per se servitium humano generi factum, ut ait “Lumen Gentium”: “Ut . . . Episcopatus ipse unus et indivisus esset, beatum Petrum ceteris Apostolis praeposuit in ipsoque instituit perpetuum ac visibile unitatis et communionis principium et fundamentum” (Ibid. 18). Haec unitas mirum est donum Spiritus Sancti, quod servandum, custodiendum, tuendum, fovendum, efficiendumque continenter est per optimam adiutricem operam praesertim illorum qui et ipsi sunt “visibile principium et fundamentum unitatis in suis Ecclesiis particularibus” (Ibid. 23). Adiutrix opera quam Curia praestat Romano Pontifici est praesertim inserta huic ministerio erga unitatem. In primis agitur de unitate fidei, quae permanet pernecessarium eius fundamentum; agitur item de unitate caritatis, sed etiam disciplinae; de unitate quae non timet diversitatem quaeque etiam continenter locupletatur immensa varietate donorum quae Spiritus Sanctus Ecclesiis largitur, dummodo ne convertantur in propensiones causasque cuiusdam segregationis et fugae a centro, atque accommodentur principali unitati Universae Ecclesiae.

Praeterea est Petri “confirmare fratres” et hoc assiduam postulat curam custodiendi, docendi, declarandi rectam fidem necnon sustinendi Fratres Episcopos in eorum murere magistrorum et doctorum fidei, quod interdum poscit certa consilia et interventus.

Exsecutio muneris Petri quae efficitur per adiutricem operam Curiae postulat artum variumque nexum rationum necessitudinis cum Ecclesiis particularibus, sicut fluxus vitalis in unico corpore. In his rationibus necessitudinis intercedentibus inter Ecclesiam Universam et Ecclesias particulares, inter Romanam Curiam et Episcopos dioecesanos, fieri potest ut contentiones oriantur cum interdum non distincte satisque intellegantur ambitus potestatis proprii officii.

Cum Romanus Episcopus sit “totius Ecclesiae Pastor” (Lumen Gentium, 22), eius supremum ministerium est in primis pastorale; unde Curiae labor debet clare significare eius pastorale servitium.

His illuminata principiis et praesertim principio rationis pastoralis, Curia ea omnia Ecclesiae nostrae aetatis munera debet explere, quae gradatim ex luce Vaticani II exstiterunt. Coepta omnia peracta, cum hac animadversione conexa, tum a Paulo VI, tum post annum millesimum nongentesimum septuagesimum octavum id unum spectaverunt. Constitutum Secretariatum ad Christianorum Unitatem Fovendam et ceteros Secretariatus commemoro; item cetera Instituta, quae sunt post Concilium condita, e quibus tango “Consilium pro Laicis” et Comitatum pro Familia, cum eo coniunctum, qui postea, ob difficilem et multiplicem summam quaestionum, ortam ex praesenti matrimonii et familiae condicione — qualis, exempli gratia, apparuit in Synodo anni millesimi nongentesimi octogesimi — cessit in Institutum seiunctum, quod huic materiae praecipuam operam daret. Similiter conditum est Pontificium Consilium pro Cultura, consideratis dubiis formis quas provincia culturae huius temporis exhibet, et obstaculis quae ad evangelizationem opponit.

Recenter insuper — in campo Consilii pro Laicis — Apostolica haec Sedes, ratione ad munus exsequendum magis idonea et propria, curam egit de assiduitate praebenda operatoribus actionis “pastoralis ad sanitatem spectantis”, qui numerum constituunt artem profitentium, magnum momentum habentem pro vocatione christiana, quae occurrere debet implicatis et gravissimis quaestionibus, quae vitam attingunt et ipsius vitae conscientiam.

5. Non multum temporis habemus, ut amplam hanc materiam consideremus. Sed si illo convenienter utimur, certe poterimus consequi, quod hic congressus plenarius expetit, eo magis quod vos, sive singillatim, sive in Conferentiis Episcopalibus, quarum estis participes vel quibus praesidetis, sive ut variis Dicasteriis Curiae Romanae praepositi, vestras sententias significavistis et consilia.

Ex rerum agendarum ordine, quem accepistis, peculiaria cognovistis dispositionis lineamenta, quae ad processum et ad normas de labore huius Sessionis attinent. Quanto celerius et diligentius regulae ibi descriptae perficientur, tanto hi fervidi dies et fecundi, erunt efficaciores et fructuosiores.

6. Venerati et dilectissimi Fratres! Memoria repeto rursus praeteritum antiquissimum tempus et merita Collegii Cardinalium, quod in vi et in significatione operae Muneri Petrino navatae invenit causam theologicam, cur sua officia exerceat: munera equidem tum praeteriti temporis, tum huius, pro aetate qua vivimus.

Sanctus Petrus Damiani Cardinales definivit “spirituales Ecclesiae universalis senatores” (PL 145, 540). Et Decessor meus Sixtus V explicavit eos vocari, ut ad latus Romani Pontificis, “communis Patris et Pastoris”, tanto ponderis molem atque onus populorum sustineant, et pro animarum salute, pro fide, pro iustitia, pro unitate assidue invigilent ac laborent, qui, circa ipsum universali Ecclesiae serviendo, singularum Ecclesiarum commoditatibus se impendant, quorum consilio idem Pontifex agenda disponat (SIXTI V Const. Postquam, die 3 dec. 1986: Bullarium Romanum, 4, VI 279 ss.).

Ante quattuor saecula haec verba dicta sunt, sed exprimunt etiam studium servitii pastoralis, ad quod praesentia officia nos vocant. Haec officia exsequenda spectat Conventus hic Plenarius, quem hodie - in nomine Dei - inimus.

 

© Copyright 1985 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana