Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

LITTERAE APOSTOLICAE
MOTU PROPRIO DATAE*

FIRMA IN TRADITIONE
QUAEDAM CAPITA DE FACULTATIBUS
AD MISSARUM STIPENDIA PERTINENTIBUS STATUUNTUR

PAULUS PP. VI

 

Firma in traditione Ecclesiae positum est, ut fideles, religioso et ecclesiali sensu ducti, Sacrificio Eucharistico, quo actuosius hoc participent, quoddam quasi sacrificium sui ipsorum adiungant, hoc modo consulentes, prο sua parte, necessitatibus Ecclesiae, maxime vero eiusdem ministrorum sustentationi. Quod idem fit secundum spiritum verborum Domini Dignus est (. . .) operarius mercede sua (Lc 10, 7), quae Paulus Apostolus in prima Epistula ad Timotheum (5, 18) et in prima Epistula ad Corinthios (9, 7-14) memorat.

Qui quidem usus, quo fideles Christo, se hostiam offerenti, arctius sociantur et abundantiorem fructuum copiam inde percipiunt, non solum probatus est ab Ecclesia, sed etiam promotus, quae cum esse existimat veluti signum coniunctionis hominis baptizati cum Christo, necnon fidelis cum sacerdote, qui in eiusdem fidelis bonum suum obit ministerium.

Ut autem eiusmodi sensus integer semper servaretur et adversus quamvis deformationem, quae fieri posset, tutus praestaretur, saeculοrurm decursu aptae normae sunt constitutae, eo spectantes, ut cultus, quem fideles Deo liberaliter tribuere cuperent, non minore cum observantia et magnanimitate reapse celebraretur. Quoniam vero, singularia ob temporum humanaeque societatis adiuncta, interdum moraliter fieri nequit – ideoque minus aeque contingit — ut onera exquisita et accepta integre impleantur, Ecclesia hisce in casibus necessario cogitur eadem onera congruenter recognoscere; simul autem annititur, ut sibimet ipsi hac in re constet et fidem erga oblatores servet.

Eo praesertim ducti consilio, ut normae, quibus Missarum stipendia — res sane gravis multumque postulans prudentiae — reguntur, pari quadam ratione conficerentur, statuimus per notificationem, a Secretaria Status seu Papali die 29 mensis Novembris, anno 1971 (AAS, 63, 1971, p. 841) vulgatam, Nobismet ipsis, interim et ad tempus, reservare omnem deliberationem circa expetitas reductiones, condonationes et commutationes stipendiorum Missarum, suspendentes a die I mensis Februarii, anno 1972, cunctas facultates, cuilihbt et quoquo modo concessas.

Nunc vero, adeptis quoad praecipua finibus, quorum causa dispositio illa est inducta, tempus advenisse censemus reservations illi finem imponendi. Ut autem apta huius rei ordinatio novis fulciretur fundamentis neque interpretationibus minus rectis quomodolibet impediretur, innixis in iis, quae praeterita aetate legitima agnosci potuerunt, visum est quidquid de anterioribus facultatibus superesset, nunc auferre.

Attamen, ut necessitatibus aliquo modo occurramus, quibus Nostri in episcopatu Fratres interdum consulere debent, et rationem habentes probatae experientiae, quam haberi contigit usu facultatum iisdem concessarum per Litteris Apostolicas «Pastorale munus» (AAS, 56, 1964, pp. 5-12) et «De Episcoporum muneribus» (AAS, 58, 1966, pp. 467-472), motu proprio datas, expedire arbitrati sumus sis, qui Nobiscurm ministerium pastorale in Ecclesia participant, nonnullas facultates impertire.

Itaque, re mature perpensa, motu proprio ac de Apostolicae potestatis Nostrae plenitudine, haec, quae sequuntur, pro universa Ecclesia constituimus atque decernimus:

I.

A die prima mensis iulii, anno 1974, reservatio praedicta, de qua in notificatione Secretariae Status dici 29 mensis Novembris anni 1971 agitur, cessat. Ab eodem ergo die Sacrae Congregationes Romanae Curiae ea resumere valent, quae ipsis circa hanc rem competunt, exercitium tamen eorum ad novas et accuratius definitas normas, sibi seorsum iniunctas, accommodantes. Itaque petitiones, quas circa eandem rem fieri contingat, iisdem Sacris Congregationibus erunt deinceps admovendae.

II.

Ab eodem die modo terminali revocantur, quod ad Missarum stipendia attinet, omnes, quae antea viguerunt, facultates, quomodocumque concessae aut quaesitae. Esse igitur desinunt facultates tum cuivis personae, physicae vel morali, concessae a Nobis, aut a Decessoribus Nostris, etiam vivae vocis oraculo, a Curia Romana, vel ab alia qualibet auctoritate, vi privilegii, indulti, dispensationis, vel qualicumque alia ratione, particolari lege haud excepta; tum facultates quaesitae vi communicationis, consuetudinis, etiam particularis, centenariae vel immemorabilis, praescriptionis, vel qualicumque alia ratione.

Huiusmodi facta revocatione, has tantummodo facultates in posterum vigere statuimus:

a) facultates nunc Sacris Romanae Curiae Congregationibus, de quibus in n. I agitur, concessas;

b) facultates, quae in Litteris Apostolicis «Pastorale munus» motu proprio datis et in «Indicibus Facultatum», quae Ordinaries locorum et Legatis Pontificiis tribut solent, continentur;

c) novas facultates Episcopis, per has Litteras Apostolicas motu proprio datas, impertitas, de quibus infra, n. III, fit sermo.

III.

Iis namque personis, quae in Litteris Apostolicis «Pastorale munus» motu proprio datis, memorantur, iidem quidem servatis condicionibus ibidem statutes, a die item prima mensis Iulii has facultates tribuimus:

a) facultaterm permittendi sacerdotibus, qui Missas binatas vel trinatas in dioecesi celebrant, eas applicandi, stipe percepta, quae in necessitates ab Episcopo dioecesano praefinitas erit eroganda, aut applicandi secundum illas intentiones, quarum causa secus postulanda esset condonatio aut sola reductio. Quae facultas non extenditur ad Missas binatas concelebratas, de quibus agitur in Declaratione Sacrae Congregationis pro Cultu Divino, die 7 mensis Augusti, anno 1972 edita, n. 3 b (AAS, 64, 1972, pp. 561-563), pro quibus stipendium quolibet titulπ percept vetatur;

b) facultatem reducendi, pro ratione reditibus imminutis congruenti, onus quo Capitula cathedralia vel collegialia gravantur, Messam conventualem cotidie pro benefactoribus applicandi, excepta tamen, singulis mensibus, una saltem Missa conventuali;

c) facultatem transferendi, cοngrua de causa, onera Missarum in dies, ecclesias vel altaria diversa ab illis, quae in fundationibus sunt statuta.

Hae normae vigere incipiunt a die I insequentis mensis Iulii.

Quaecumque vero a Nobis hisce Litteris motu proprio dates decreta sunt, ea omnia firma ac rata esse iubemus, contrariis quibusvis, etiam specialissima mentiοne dignis, non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XIII mensis Iunii, in Sollemnitate SS. Corporis et Sanguinis Christi, anno MCMLXXIV, Pontificatus Nostri undecimo.

PAULUS PP. VI

 

* AAS 66 (1974), pp. 308-311

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana